Compte de Humbert de Bacim ( Humberti de Bacimo) pour la chĂątellenie d'Evian et FĂ©ternes, du 4 avril 1299 au 29 avril 1300

France, Archives DĂ©partementales de Savoie, cote SA15249 - 1

Pour citer ce document:

Marjorie Burghart, avec la collaboration de Florian Gonnet Compte de Humbert de Bacim (Humberti de Bacimo) pour la chĂątellenie d'Evian et FĂ©ternes, du 4 avril 1299 au 29 avril 1300, Lyon - Avignon, CIHAM-Editions, 2020 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.). PremiĂšre publication : Ead., Account Rolls of Medieval Savoy: Example of the Castellany of Evian-Féternes in 1299-1300, dans Opuscula - Short Texts of the Middle Ages and Renaissance, 2012, 2 (3), p.1-36. (halshs-00940930 ).

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Masquer la linéation Voir l'analyse du rouleau
[peau I]

Prologue

Computus Humberti de Bacimo castellani Aquyani et Fisterne(1)Fisterne] sic pro Festerne a die sabbati que
[l. 1] fuit quarta die intrante mense aprilis anno nonagesimo octavo usque ad diemiovis add. et exp.note diplomatiqueiovis add. et exp. : ajouté en interligne. veneris inclusive ante
[l. 2] festum appostolorum(2)appostolorum] sic pro apostolorum Philippi et Iacobi anno trecentesimo videlicet de uno anno et uno mense; factus et receptus
[l. 3] apud Voyronem per manum Hugueti de Villa Nova, presente domino comite.

Frumentum

Idem reddit computum: de XII modiis IX cupis et dimidia frumenti receptis in castellania Aquyani de redditu per annum ut in computo
[l. 4] precedenti. De terragio de Crosa et de Larringio et de Cuer nichil hoc anno, quia non fuerunt culte. De VI modiis receptis
[l. 5] de firma decime de Lubrino(3)Lubrino] sic pro Lugrino hoc anno. De XL modiis receptis de firma trium molendinorum domini apud Aquianum et unius molendini apud Mareschiam Bassam finita decimaseptima die mensis aprilis anno trecentesimo, deductis viginti duabus cupis quas ibi percipit Guillermus mistralis Aquyani per annum. Summa: LVIII modii IX cupis(4)cupis] sic pro cupe et dimidia frumenti, de quibus respondet
[l. 6] infra in computo suo de Festerna

Avena

Idem reddit computum: de XV modiis IX cupis avene receptis in castellania Aquyani de redditu per annum ut in computo precedenti. De XXXIX modiis receptis de firma decime de Lugrins(5)Lugrins] sic pro Lugrino hoc anno De I modio recepto de exitu terragii de
[l. 7] Cuer et de Larringio De terragio de Crosa nichil hoc anno quia terre non fuerunt culte Summa: LV modii IX cupes(6)cupes] sic pro cupe avene, de quibus respondet infra in computo de Festerna

Ordeum

Idem reddit computum de I cuppa ordei recepta de Brocardo de la Pra de redditu per annum; venditur ut infra.

Castanee

Idem reddit computum de IIII cupis castanearum receptis de Ay de Nova Sela de redditu per annum; venditur ut infra.

Nuces

Idem reddit computum de IIII cupis nucum receptis de Nychoudo Buysat et participibus de redditu per annum; venditur ut infra.

Vinum

Idem reddit computum: de XXV sextariis vini receptis in dicta castellania de redditu per annum ut in computo precedenti. De X sestariis
[l. 8] receptis de firma decime de Lugrins(7) Lugrins] sic pro Lugrino hoc anno. De XXXVIII sextariis receptis de exitu vine(8)vine] sic pro vinee domini hoc anno. De VI sestariis receptis de empto suo quod fecit pro doliis ollyandis sive implendis Summa: LXXIX sestarii vini, de quibus respondet infra in computo suo de Festerna

Capones

Idem reddit computum de XI caponibus receptis in dicta castellania de redditu per annum ut in computo precedenti, deductis
[l. 9] duobus caponibus quas ibi percipiunt vicedominus et psalterus(9)psalterus] sic pro saltuarius de Novacella, venduntur ut infra.

Fenum

Idem reddit computum de XI charratis feni receptis de exitu pratorum de Rispallie hoc anno factorum ad medietatem fenum; venduntur infra.

Denarii census

Idem reddit computum: de XXIX libris XIIII solidis V denariis gebennensium receptis in dicta castellania de redditu et talliis accensatis per annum De XII denariis receptis de Malenigris de redditu per annum. De II solidis receptis de Vuillermo Chalamerii pro una pecia terre sibi accensata pro tanto. De I denario recepto de Michaele et Guarideto del Rosier Summa: XXIX libre XVII solidi VI d. gebennensium

Tallie

Idem reddit computum: de XII libris X `solidisÂŽ receptis in dicta castellania pro talliis ad misericordiam hoc anno in mayo. De XII libris XIX solidis receptis in eadem castellania pro talliis ad misericordiam in autompno hoc anno, deductis sexdecim
[l. 10] solidis quos ibi percipiunt nobiles de Compesio. De XXX solidis receptis in mistralia de Novacella pro tallia in mayo ad misericordiam hoc anno. De XXVI solidis receptis in dicta mistralia pro tallia ad misericordiam in autompno hoc anno Summa: XXVIII libre V solidi gebennensium

Garde

Idem reddit computum de X solidis gebennensium receptis in dicta castellania de guardis per annum ut in particulis computi precedentis Summa: X solidi gebennensium

Firme

Idem reddit computum: de XX libris gebennensium receptis de medietate firme mercati Aquyani finite in festo beati Iohannis Baptiste anno
[l. 11] nonagesimo nono et de alia medietate computavit in computo precedenti. De XXI libris receptis de medietate eiusdem firme
[l. 12] finiende in festo beati Iohannis Baptiste anno trecentesimo et tunc debentur tantumdem. De XL solidis receptis de medietate firme
[l. 13] foragii vini finite in festo beati Iohannis Baptiste anno nonagesimo nono, et de alia medietate computavit in computo precedenti
[l. 14] De XXX solidis receptis de medietate eiusdem firme finiende eodem festo anno trecentesimo et tunc debentur tantumdem De XI libris receptis de medietate firme pedagii et rivagii Aquyani finite eodem festo anno nonagesimo nono, et de
[l. 15] alia medietate computavit in computo precedenti. De XI libris V solidis receptis de medietate eiusdem firme finiende eodem
[l. 16] festo anno trecentesimo et tunc debentur tantumdem. De XXXV solidis VI denariis receptis de medietate firme levatarum et
[l. 17] questarum Sancti Gingulfi finite in festo beati Iohannis Baptiste anno nonagesimo nono et de alia medietate computavit in computo
[l. 18] precedenti. De XXXVI solidis receptis de medietate eiusdem firmefirm add. et exp.note diplomatiquefirm add. et exp. : biffé. finiende eodem festo anno trecentesimo
[l. 19] et tunc debentur tantumdem. De VIII libris receptis de firma banni vini mense maii hoc anno De XIII libris receptis de medietate firme furnorum Aquyani finite in festo beati Iohannis Basptiste anno nonagesimo nono et
[l. 20] de alia medietate computavit in computo suo precedenti. De XIII libris receptis de medietate eiusdem firme finiende
[l. 21] eodem festo anno trecentesimo et tunc debentur tantumdem. De XII solidis receptis de firma `furniÂŽ de Mareschia finita
[l. 22] prima die mensis aprilis anno nonagesimo nono sumpto millesimo in paschate. De XV libris IIII solidis IX denariis receptis de
[l. 23] teysis domorum Aquyani ut in particulis in computo precedenti hoc anno, et levantur pro qualibet teysa sex denarii Summa: VI xx libre III solidi III denarii gebennensium

Laudes et venditiones

Idem reddit computum: de XXVI solidis V denariis receptis de Iohanne Serem pro laude terre empte a Sirvent de Cuer pretio
[l. 24] octo librarum quinque solidorum. De XIX solidis IX denariis receptis a Iohanne de Armays pro quodam casali empto a Thoma de Caillie
[l. 25] pretio sex librarum. De LII solidis receptis a Perreto de Doniennes pro domo empta a Cristino Munnier pretio sedecim librarum
[l. 26] De XXXV solidis receptis a Duce pro laude domus empte a Stephano de Bissingio pretio undecim librarum. De X solidis VI denariis
[l. 27] receptis de Alberto de Ferrer pro laude domus empte ab uxore Graser pretio sexaginta duorum solidorum. De LXX solidis receptis de
[l. 28] Floreta Picolieri pro laude domus empte a Perreto Bal pretio viginti duarum librarum. De XXV solidis receptis a Martino
[l. 29] de Cort pro laude domus empte a Iohanne Fabro pretio septem librarum decem solidorum. De XII solidis VI denariis receptis a Vuillermeto
[l. 30] de Porta pro laude domus empte a psaltero pretio septuaginta octo solidorum. De XVI solidis receptis a Perreto Tisset pro
[l. 31] laude domus empte a Perreno Sirvent pretio centum solidorum. De X solidis receptis a Lugrino pro laude domus empte
[l. 32] de Iaqueto Sirvent pretio sexaginta solidorum. De LI solidis receptis a Iohanne de Cresto, clerico, pro laude domus empte
[l. 33] a filiis Bertoudi del Pas pretio quindecim librarum. Summa: XVI libre VIII solidi II denarii gebennensium

Quindecimum

Idem reddit computum: de VII solidis IIII denariis receptis de Hugo de Taugnie pro quindecimo cuiusdam pecie `pratiŽ et nemoris quamquem note diplomatiquequem : biffé. emit
[l. 34] a Perreto Fabro pretio centum octo solidorum. De XVI denariis receptis de Merillieto, lathomo, pro quindecimo terre quam emit
[l. 35] a Darmasio de Curia pretio viginti solidorum. De X solidis VIII denariis receptis a Iohannerio Bernier pro quindecimo vinee empte
[l. 36] de Nazala pretio octo librarum. De XVI denariis receptis a Vuillermo Margencel pro quindecimo terre empte a Iohannerio Bernier
[l. 37] De IIII solidis receptis a Brunerio Cins pro quindecimo terre empte de Vyanerio Charmilli pretio sexaginta solidorum. De VIII solidis
[l. 38] VIII denariis receptis a Giroudo Bonarent pro terra empta a Vuillermo Bron pretio sex librarum decem solidorum. De IIII solidis receptis
[l. 39] a Iaqueto Sirvent pro vinea empta a Luyrino(10)Lyurino] sic pro Lugrino? pretio sexaginta solidorum Summa: XXXVII solidi IIII denarii gebennensium

Banna

Idem reddit computum: de LX solidis gebennensium receptis de uxore Alpay quia appellaverat quemdam aliumlatronem add. et exp.note diplomatiquelatronem add. et exp. : ajouté en interligne. dicendo ei latro, concordant per castellanum. De LX solidis receptis ab uxore Nychoudi Buysat quia verberaverat quamdam aliam mulierem, concordant per ballivum. De XXV solidis receptis a filiis Perrete del Rosier pro banno devestiture. De X solidis receptis a Rostangan pro banno adulterii
[l. 40] De C solidis receptis a Meroto Iudeo quia extraxit ensem suum maliciose contra quemdam alium, concordant per iudicem
[l. 41] De XX solidis receptis ab Aymone Chastelan de Sancto Gingulfo pro quadam littera quam invenerat et eam reddere nolebat
[l. 42] De XX solidis receptis a Iohanne Barre pro quodam porco alieno quem in domo sua reduxerat. De L solidis receptis a Iohanne filio magistri
[l. 43] Galterii Coqui quia fregerat cameram matris sue, concordant per dominum Nycholaum de Billeno et magistrum P. De L solidis
[l. 44] receptis a Muleto de Larringio quia charreyaverat gerbas alyenas. De IIII libris receptis a filio Thome de Varanant
[l. 45] quia acceperat gerbas patris sui. De XX solidis receptis a Vuillermo Careymentrant quia acceperat carnes alyenas
[l. 46] De X solidis receptis a dicto Sirvent de Cuer pro fractura saysine. De L solidis receptis de Arbo de Fabutis quia acceperat
[l. 47] ordeum alyenum. De LX solidis receptis a Boneno Dancion quia habebat falsam mensuram vini. [peau II] De XL solidis receptis de Lugrino pro fractura saysine, concordant per iudicem. De L solidis receptis a Petro filio Anselmi del Faey
[l. 1] quia intravit domum cuiusdam vicini sui de nocte, concordant per iudicem. De XX solidis receptis a Iohannino de Cuer
[l. 2] quia cinderat arbores alienas. De XX solidis receptis a Vuillermo Dimier pro eodem. De XXX solidis receptis a filio
[l. 3] Laurentio(11)Laurentio] sic pro Laurentii ? Benedicto et Giroudo de Valagnie quia acceperant ligna aliena. De XXX solidis receptis a Reuil de
[l. 4] Valagnie quia intraverat villam Aquyani per bastimentum. De XV solidis receptis de Aymerico del Rosier pro banno devestiture
[l. 5] De X solidis receptis a Iaqueto Sirvent quia percuxerat quemdam. De XX solidis receptis a Iohanne d’Ons quia pignoraverat
[l. 6] auctoritate propria quemdam alium. De XXX solidis receptis a Vuifredo de Charmota pro banno sanguinis. De XX solidis receptis
[l. 7] a Perroudo, pellipario, quia dixerat verba iniuriosa famulo castellani. De LX solidis receptis a Perreno Sirvent quia non obtemperavit
[l. 8] pene sibi imposite per castellanum, concordant per iudicem. De XXX solidis receptis de Martino Fabro quia sibi appropriaverat
[l. 9] sibi et occupaverat viam publicam, concordant per iudicem. De XX solidis receptis a Iaqueto Sirvent quia percuxerat quemdam
[l. 10] alium, concordant per iudicem. De X solidis receptis a Vuillermo pellipario quia acceperat maeriam alienam. De XXX solidis receptis a Berardo famulo cauorsinorum quia iactaverat lapidem contra quemdam iudeum, concordant per ballivum. De XL solidis receptis
[l. 11] a Thomayno famulo cauorsinorum quia percuxerat quemdam Iudeum, concordant per ballivum. De LX solidis receptis de Andrea
[l. 12] famulo cauorsinorum quia aperuit hostium Iudeorum de nocte, concordant per ballivum. De XL solidis receptis ab hominibus de Chessez
[l. 13] quia verberaverant quosdam alios in lacu. De XIIII solidis receptis a filio Chaufaeysa quia aperuit de nocte hostium Iudeorum. Summa: XLV libre IIII solidi gebenensium, deductis decem libris pro parte Guillermi mistralis Aquyani
[l. 14] capientis sextam partem in bannis mistralie sue. Et deductis centum solidis pro parte castellani capientis in
[l. 15] residuo duos solidos in qualibet libra ut in computo precedenti continetur.

Clame

Idem reddit computum de IX libris XVIII denariis gebennensium receptis de quinquaginta novem clamis trium solidorum et de sexaginta octo clamis duodecim denariorum per dictum tempus tam per manum mistralis quam per manum castellani, deductis sexaginta tribus solidis sex denariis pro parte dicti mistralis capientis in qualibet clama tam parva quam magna sex denarios Summa: IX libre XVIII denarii gebennensium

Introgia

Idem reddit computum: de XX solidis receptis de Martino de Marnello pro introgio cuiusdam batistorii sibi tradidi(12)tradidi] sic pro traditi de pignore
[l. 16] per Perretam de Monte. De XX solidis receptis de Hudrico Garini de Larringio pro introgio terre sibi albergate de novo per castellanum
[l. 17] ad talliam. De X solidis receptis a Iohanne et Petro de Nantis pro quadam pecia nemoris et prati sibi albergata per castellanum
[l. 18] pro duodecim denariis de redditu per annum. De X solidis receptis a Martino de Cort pro introgio fundamenti cuiusdam muri de
[l. 19] novo facti in domo sua de Aquiano. De X solidis receptis de eodem Martino pro introgio cuiusdam operarii domus sue Summa: LXX solidi gebennensium

Escheyte

Idem reddit computum: de IIII libris receptis de bonis et hereditate Vuillioudi de Crosa defuncti sine liberis quia dicebatur fuisse usurarius. De XIII solidis receptis de Petronilla de Aquyano receptis de bonis suis que affugerat pro eo quia accusabatur de sortilegiis. Summa: IIII libre XIII solidi gebennensium

Iurati curis

Idem reddit computum de XL solidi receptis de quatuor notariis et debent quilibet decem solidos per annum ut in computo precedenti Summa: XL solidi gebennensium

Iudei

Idem reddit computum: de XL solidis receptis de Samuello Iudeo pro censa sua in Paschate de anno trecentesimo. De XX solidis receptis de Salamin pro eodem. De X solidis receptis de Benevenuto pro eodem. De L solidis receptis de Leone Iudeo pro eodem. De XL solidis receptis de Merato Iudeo pro eodem. De XXX solidis receptis de Amide Iudeo pro eodem. De sexaginta solidis quos debet Ysaac Iudeus non computat quia moratur apud Versoyam et de ipsis debet computare castellanus Versoye. De viginti solidis quos debet Belenigni Iudeus non computat quia recessit de patria, iam est annus elapsus ut dicit Summa: IX libre X solidi

Venditiones

Idem reddit computum: de XIIII denariis receptis de una cuppa ordei vendita ut supra. De IIII solidis VIII denariis receptis de quatuor cupis
[l. 20] castanearum venditis ut supra pro tanto. De V solidis receptis de quatuor cupis nucum venditis ut supra pro tanto. De III solidis
[l. 21] VIII d. receptis de undecim caponibus venditibus ut supra pro tanto. De CX solidis receptis de undecim charratis feni de
[l. 22] Rispallia venditis ut supra pro tanto. Summa: VI libre IIII solidi VI denarii gebennensium
[l. 23] Summa totius recepte: CC LXXVII libre IIII solidi III denarii gebennensium, de quibus respondet infra in computo suo de Festerna.
[l. 24] Computus eiusdem castellani de redditibus et exitibus castellanie de Festerna per idem tempus.

Frumentum

Idem reddit computum: de VIII modiis III oytanis et dimidia receptis in castellania de Festerna de redditu per annum ut in computo precedenti De LVIII modiis IX cupis et dimidia receptis de remanentia computi presentis(13)presentis] pro precedentis? anni de castellania Aquiani ut supra in eodem computo De LIII modiis VI cupis receptis de remanentia computi sui anni precedentis. De XV modiis VI cupis receptis de liberis quondam domini Rodulphi de Billens que debebant de remanentia computi dicti d add. et exp.note diplomatique dicti d add. et exp. : ajouté en interligne. ultimi dicti domini Rodulphi Summa: VI xx XV modii XI cupas(14)cupas] sic frumenti, de quibus:
[l. 25] Idem libravit domui de Alpibus cui debentur de helemosina antiqua per annum: VI cupas Item libravit domui
[l. 26] Montis Iovis cui debentur(15)debentus] pro debetur? per annum pro eodem: I modium Item ad expensas hospitii domine comittisse(16)comittisse] sic pro comitisse apud Aquianum per
[l. 27] litteras domini Bartholomei Richardi, militis, et Nycholeti de Fago, datas die iovis post festum nativitatis Beate Marie anno
[l. 28] nonagesimo nono quas reddit: V modios frumenti. Item in venditione ut infra: XLI modios VI cupas
[l. 29] Summa: XLVIII modii, et restant: IIII xx VII modii XI cupe frumenti

Avena

Idem reddit computum: de X modiis IX cupis et dimidia avene receptis in dicta castellania de redditu per annum ut in computo precedenti De LV modiis IX cupis receptis de remanentia computi suiam note diplomatiqueam : ajouté en interligne. Aquyani anni presentis ut supra. De XLIIII
[l. 30] modiis X cupis et dimidia receptis de remanentia computi sui anni precedentis. De III modiis III cupis receptis de liberis
[l. 31] domini Rodulphi de Billens que debebant de remanentia ultimi computi dicti domini Rodulphi. Summa: C XIIII modii VIII cupe avene, de quibus:
[l. 32] Idem libravit ad expensas domine comitisse factas apud Aquyanum per supradictas litteras domini Bartholomei et Nycholeti: VI modios dimidiam cupam.
[l. 33] Item in venditione ut infra: XXX modios IX cupas
[l. 34] Summa: XXXVI modii IX cupe et dimidia, et restant: LXXV modii X cupe et dimidia.

Fabe

Idem reddit computum de II modiis V cupis et dimidia fabarum receptis in dicta castellania de redditu per annum ut in computo precedenti Summa: II modii V cupe et dimidia fabarum, venduntur ut infra.

Vinum

Idem reddit computum: de X sestariis III cupis et tertia parte unius oytane vini receptis in dicta castellania de redditu per annum
[l. 35] ut in computo precedenti. De LXXIX sestariisreceptisnote diplomatiquereceptis : ajouté en interligne. de remanentia computi sui Aquyani anni presentis ut supra
[l. 36] Summa: IIII xx IX sestarii III cupe et tertia pars unius oytane, et remanent.

Nuces

Item reddit computum de II cupis et dimidia nucum receptis de Aymone Bignins et participibus de redditu per annum Summa: II cupe et dimidia nucum, venduntur ut infra.

Denarii census

Idem reddit computum: de XXVI libris XIII solidis obola gebennensium receptis in dicta castellania de redditu per annum ut in particulis in computo precedenti. De IIII solidis receptis de Iaqueto de Miceto de Taveroles `de redditu per annumÂŽ pro furno de Taveroles ultra octo solidos quos debebat de redditu per annum pro dicto furno. Summa: XXVI libre XVII solidi obola gebennensium

[peau III]

Tallie

Idem reddit computum: de XIX libris gebennensium receptis in salteria de Plano pro tallia ad misericordiam in mayo hoc anno De XXI libris gebennensium receptis in dicta salteria pro tallia in autompno hoc anno. De XXIIII libris receptis in salteria de Monte pro tallia ad misericordiam in mayo hoc anno. De XXV libris X solidis receptis in dicta salteria pro dicta tallia in automno hoc anno Summa: IIII xx IX libre X solidi gebennensium

Garde

Idem reddit computum de XLI solidis VI denariis gebennensium receptis in dicta castellania tam pro garda quam pro recognitione ut in particulis in computo precedenti. Summa: XLI solidi VI denarii

Custodia castri

Idem reddit computum de IX libris III solidis VIII denariis receptis de custodia antiqua castri Festerne pro parte domini per annum ultra septuaginta solidos sex denarios quas sibi retinent porterii de Festerna pro collecta dicte custodie et pro iure suo ut dicunt Summa: IX libre III solidi VIII denarii

Firme

Idem reddit computum: de L solidis receptis de firma furni Festerne finite in nativitate Domini anno nonagesimo nono. De IIII solidis receptis
[l. 1] in salteria de Plano pro duabus corvatis, videlicet una in vere alia in autompno. De XXVIII solidis receptis in salteria de Monte
[l. 2] pro quatuordecim corvatis in mayo et in autompno, et respondet minus de duabus corvatis quia non fuerunt plus ut dicit
[l. 3] et de furno `FesterneÂŽ respondet minus quindecim solidos quia non potuit plus habere. Summa: IIII libre II solidi

Banna propria

Idem reddit computum: de XV solidis receptis a Girardo de Lussillie pro banno nemoris quia sciderat nemus domini. De XV solidis
[l. 4] receptis a Petro Boschays quia non obtemperavit pene sibi imposite per castellanum. De C solidis receptis a Mermeno filio Iohannis
[l. 5] Vacheretes quia de nocte verberaverat quamdam mulierem, concordant per ballivum. De XX solidis receptis ab Aymone
[l. 6] Bignins quia non fuit in cavalcatam domini. De XL solidis receptis a Iohanne Vyola quia appellaverat quemdam alium latro.
[l. 7] De XXX solidis receptis a Perruyssaudo Piouda quia percuxit quemdam alium et sibi fecit sanguinem. De X solidis receptis
[l. 8] a Vuillermo Doussion quia scidit nemus domini. De XL solidis receptis ab Hudrico Mascherel quia acceperat animalia Vuillermi
[l. 9] Bovier. De XX solidis receptis a Vuillermo Bovier quia acceperat Hudricum per chivicinam. De X solidis receptis a filio Rubat
[l. 10] quia vadiaverat sua auctoritate quemdam alium. De V solidis receptis a Brocardo de Maysinaco quia vastaverat
[l. 11] pratum alienum. De XL solidis receptis a Petro Berru quia sibi appropriaverat iter publicum. De L solidis receptis a Compesio
[l. 12] quia auctoritate propria arrestaverat quemdam alium, concordant per iudicem et procuratorem. De XX solidis receptis ab Hudrico Mascherel
[l. 13] quia appropriaverat sibi iter publicum. Summa: XVIII libre XV solidi gebennensium, deductis quatraginta(17)quatraginta] sic pro quadraginta solidis pro parte castellani.

Banna in quibus percipit vicedominus

Item reddit computum: de XL solidis receptis de Hugone Got quia percuxerat Laurentium Luschays et fecit sibi sanguinem. De XXV solidis receptis de Alberto de Vallibus pro eodem. De XV solidis receptis a Perreto Festerna quia turbaverat quemdam in possessione sua.
[l. 14] De XXV solidis receptis ab Agneseta de Canali quia fecerat quemdam murum in itinere publico. De XXV solidis receptis del Eufredo
[l. 15] pro banno devestiture. Summa: LXXVIII solidi VIII denarii, deductis quadraginta tribus solidis quatuor denariis pro parte vicedominorum capientium tertiam partem et deductis octo solidis pro parte castellani capientis in libra duos solidos

Banna pascuorum in quibus dicunt vicedomini habere tertiam partem et non solvit quia salterii dicunt quod nullum ius habent
[l. 16] Item reddit computum: de XXV solidis receptis de Petro et Giroudo Cagnardi hominibus Petri Aczuchet quia occupaverant
[l. 17] pascua publica omnia. De XX solidis receptis a Costantinis et illis de Alta Sisera pro eodem. De XXXV solidis receptis
[l. 18] a Iohanne Chapus, Oliverio, Iohanne filio suo, uxore Amondua, Iohanne Fromein pro eodem. De XXV solidis receptis a Martino
[l. 19] de Flon et fratre suo pro eodem. De LX solidis receptis de hominibus Girardi de Columpnela pro eodem. De LXX solidis
[l. 20] receptis a Petro, Stephano, Petro Billins, Luysoto et Mermeto Borna, hominibus domini comitis, pro eodem. Summa: X libre XIII solidi, deductis viginti duobus solidis capientis in libra duos solidos

Laudes et venditiones

Idem reddit computum: de XL solidis receptis a Luysoto Feya pro vinea empta a Vuillermo Vincent pretio duodecim librarum decem solidorum. De IX solidis V denariis receptis a Iohanne Refercia pro terra quam emit a Vuillermo Bovier pretio quinquaginta septem solidorum. De XXVII solidis III denariis receptis a Petro Enfredi pro tribus peciis terre emptis ab Amedeo de Taysi pretio oto(18)oto] sic pro octo librarum decem solidorum. De II solidis VII denariis receptis a Petro Fea pro terra empta de Amedeo Fea. De XX solidis receptis a Petro filio Iaqueti de Muniez
[l. 21] pro prato empto a Iohanne del Chayney pretio sex librarum quinque solidorum. De XV solidis receptis ab eodem Petro pro dicta domo
[l. 22] videlicet per lo pluis. De XVI solidis receptis a Petro filio Iohannis de Muniez pro prato empto a Stephano filio Vuillermeti de Cappella
[l. 23] pretio centum solidorum. De V solidis receptis per lo pluis de dicta domo. De V solidis receptis a liberis Hugonis de Chapingio pro
[l. 24] una cuppa frumenti de redditu empta a Girardi de Columpnela pretio triginta unius solidorum. De XXXIII solidis receptis a Vuillermo
[l. 25] Vincent pro laude septem cuparum frumenti et sex avene emptis a Girardo de Columpnella pretio decem librarum decem solidorum.
[l. 26] De V solidis receptis a Iohanne Biseti pro terra empta a Iohanne de Unisie pretio triginta solidorum. De XXIX solidis receptis a Petro
[l. 27] Berru pro terra empta a Vuillermeta sorore sua pretio novem librarum. De IIII solidis receptis a Perrerio del Rest pro terra
[l. 28] empta a Beatrice Bougonessa pretio viginti quinque solidorum. De IIII solidis receptis a Perreto Feya pro terra empta
[l. 29] ab Amedeo Fea pretio viginti quinque solidorum. De XXV solidis VIII denariis receptis a Petro filio Iaqueti de Murnoz pro prato
[l. 30] empto a Vuillermo Cornu pretio octo librarum. Summa: XI libre XVIII solidi IIII denarii gebennensium

Placita

De placitis nichil hoc anno.

Introgia

Idem reddit computum: de(19)de] suppleamus XV solidis receptis a Perreto Fea pro introgio tertie partis duarum falcatarum prati sibi accensatarum pro sex denariis
[l. 31] de redditu per annum. De X solidis receptis a Martino de Marinez pro introgio cuiusdam pecie terre sibi accensate
[l. 32] pro sex denariis de redditu per annum. Summa: XXV solidi

Escheyte

Idem reddit computum: de IIII libris receptis de Perreno filio naturali Laurentii Baschays pro quadam domo et essarto sibi
[l. 33] albergato pro duodecim denariis de redditu per annumque domusnote diplomatiqueque domus : ajouté en interligne. in quibus domo et essarto successit dominus comes quia Laurentius
[l. 34] predictus decessit sine liberis; de IIII libris receptis de Iohanne Fortier pro rebus filii Oliverii de Ponte defuncti absque
[l. 35] herede sibi accensatis pro quinque solidis de redditu per annum. Summa: VIII libre

Venditiones

Idem reddit computum: de LXIIII libris XVII solidis VI denariis receptis de quadraginta uno modiis sex cupis frumenti venditis ut supra,
[l. 36] videlicet quindecim modiis sexmodnote diplomatiquemod : ajouté en interligne. cupis triginta quinque solidos quolibet modio, et tres modii quolibet triginta quatuor solidos
[l. 37] et quatuor modii et quinque cupe(20)cupe] sic pro cupis et dimidianote diplomatiqueet dimidia : ajouté en interligne. quolibet triginta duos solidos, et tres modii I cupa quolibet modio vendito
[l. 38] triginta quatuor solidos, et uno modio et dimidio vendito vendito quolibet modioXXXIIInote diplomatiqueXXXIII : ajouté en interligne. triginta tres solidos,et tres mod. frumenti note diplomatiqueet tres mod. frumenti : ajouté en interligne. et duo modii venduntur quolibet triginta quatuor solidos, et duodecim modiis de frumento veteri quod putrefiebat
[l. 39] venduntur quolibet modio viginti quatuor solidos. De XIIII libris III solidis IX denariis receptis de triginta modiis novem cupis
[l. 40] avene venditis ut supra quorum septem modia vendita sunt quodlibetX s. note diplomatiqueX s. : ajouté en interligne. decem solidos et residuum quodlibet
[l. 41] modiumIX note diplomatiqueIX : ajouté en interligne. novem solidos. De XLIX solidis II denariis receptis pro duobus modiis quinque cupis et dimidia fabarum venditis ut supra.
[l. 42] De III solidis III obolis receptis de duabus cupis et dimidia nucum venditis ut supra qualibet cupa quindecim denarios. Summa: IIII xx I libre XIII solidi VI denarii obolus gebennensium

Summa totius recepte presentis computi: CC LXVII libre XVII solidi IX denarii
[l. 43] Summa totius recepte duorum computorum: V c XLV libre II solidi gebennensium, de quibus:
[l. 44]

Idem expendit in reccooperianda turri que est supra villam de tegula, pro pilone stagni reficiendo et pro hostio coquine
[l. 45] et duobus hostiis de novo factis in aula superiori. In uno hostio duplicando in tornella in qua reponitur rauba(21)rauba] sic pro roba domine
[l. 46] [peau IV] comitisse et pro tachiis positis in dictis hostiis, duabus perchis positis in dicta tornella et stipendio unius carpentarii
[l. 1] ad predicta operantis per tres dies et pro una magna archa que est in stabulo aptanda ut in particulis: XX solidos IIII denarios
[l. 2] Item in uno millenario et dimidio de vigerons missis in stagno domini: V solidos Item in sex doliisaptandisnote diplomatiqueaptandis : ajouté en interligne. apportandis
[l. 3] de Versoya apud Aquianum pro vino reponendo: IX solidos IIII denarios Item in expensis hominum curantium bezeriam de Rispallia
[l. 4] et dabatur cuilibet homini una deneriata panis in die: IX solidos IIII denarios Item in sex somatis vini emptis pro doliis
[l. 5] domini implendis de quibus computavit ut supra: XXIX solidos VI denarios Item in duabus molis emptis en Onset in note diplomatiqueet in : ajouté en interligne.
[l. 6] pro molendino de Mareschi et in charreagio ipsarum a loco d’Ons usque ad Mareschi, et in uno arbore
[l. 7] de quercu facto supra pontemdel note diplomatiquedel : ajouté en interligne. Drancie et in charreyagio ipsius a dicto loco usque ad Mareschi, et rota dicti
[l. 8] arboris vestienda de novo de alenis, et in sede dicti molendini facto de novo et anellis dicti molendini
[l. 9] fabricandis, ut in particulis: XLIX solidos VI denarios Item in duabus molis emptis en Ons et positis in
[l. 10] molendino ante castrum Aquiani cum charreagio ipsarum: XXI solidos Item in duabus molis emptis en Ons quarum
[l. 11] una est posita in molendino fori et alia in molendino de Pipineto cum charreagio ipsarum, et pro quinque canalibus
[l. 12] emptis apud Vivyacum cum charreagio ipsarum a Viviaco usque apud Aquyanum et pro chavaletis factis ad sustinendum
[l. 13] dictas canales et pro charreagio ipsorum a Rispallia usque apud Aquianum et pro ferris dicti molendini fabricandis
[l. 14] et pro uno miliario scindularum et uno miliario et dimidio clavini pro tecto dicti molendini recooperiando
[l. 15] et pro stipendiis(22)et pro stipendiis] suppleamus duorum carpentatorum predictam facientium: LXXII solidos II denarios Item in uno grosso ferro
[l. 16] de novo facto in molendino fori et una rota ibidem facta de novo et vestita de alenis, duobus miliaribus
[l. 17] scindularum et tribus miliaribus clavini et pro stipendiis trium carpentatorum predicta facientium, ut in particulis
[l. 18] XXXVI solidos II denarios Item in sede molendini fori in quo syta est mola de novo ibidem facta, in stipendiis
[l. 19] carpentatorum ipsam facientium: XXI solidos Item in vinea domini excolenda hoc anno videlicet putanda, propaganda,
[l. 20] vignolanda et claudenda, spinis, virgis, passellis emptis pro ipsa, et ter hoc anno fossoranda, et ipsa
[l. 21] vinea vindemianda, et vino in castro apportando et circulisetnote diplomatiqueet : ajouté en interligne. pro doliis religandis et fundibus in eis ponendistinis note diplomatiquetinis : ajouté en interligne. videlicetdenote diplomatiquede : ajouté en interligne. ad opus sex doliorum apportatorum de Versoya et tinis religandis `ut in particulisŽ: VIII libras
[l. 22] XVIII solidos III denarios obolum Item in una duodena de chivrons et tribus duodenis de latis et tribus miliaribus
[l. 23] de grossis scindulis et tribus miliaribus rum scindularum et sex miliaribus grossi clavini et todidem(23)todidem] sic pro totidem de parvochanote diplomatiquecha : ajouté en interligne. clavino
[l. 24] emptis apud Viviacum pro tecto turris Festerne et domus basse de novo facto cum carreagio a Viviaco apud Festernam
[l. 25] et in stipendiis viginti triumhonote diplomatiqueho : ajouté en interligne. carpentatorum et trium manuoperariorum predicta facientium `ut in particulisŽ: IIII libras XVIII solidos VI denarios
[l. 26] Item in duodecim postibus emptis pro duabus portis de novo factis in doniono Festerne, et pro decem esparris novis
[l. 27] factis tam de ferro veteri quam de novope note diplomatiquepe : ajouté en interligne. pro dictis duabus portis et duobus guichetis et pro una cathena
[l. 28] de(24)de] suppleamus novo facta in ponte leveyz dicti castri et in stipendiis octo carpentatorum predicta facientium et pro duabus seris
[l. 29] cum clavibus de novo ibi factis ubi nonquam(25)nonquam] sic pro nunquam alias fuerant sere, ut in particulis: XL solidos IX denarios In carreagia vini
[l. 30] domini de Festerna apud Aquyanum: III solidos IIII denarios Item in stipendiis ipsius castellani pro `seÂŽ et duobus clientibus
[l. 31] et una guaytia apud Aquyanum et pro duobus clientibus et una gaytia apud Festernam per unum annum finiendum
[l. 32] dominica in octabas appostolorum(26)appostolorum] sic pro apostolorum Philippi et Iacobi anno trecentesimo perconsonote diplomatiqueconso : ajouté en interligne. compositionem factam cum eo: XL libras gebennensium Summa: LXIX libre XIIII solidi II denarii

Librate

Idem libravit ad expensas domine comittisse(27)comittisse] sic pro comitisse factas apud Aquianum per manum Nycholeti de Fago et per litteras domini Bartholomei
[l. 33] Richardi et dicti Nycholeti de testimonio quas reddit ut supra in librata bladi continetur: XVII libras II solidos XI denarios gebennensium. Idem libravit liberis domini Rodulphi de Billens per litteras ipsorum de recepta et de mandato domini utassnote diplomatiqueass : ajouté en interligne. apparet in computo
[l. 34] precedenti que debebantur dicto domino Rodulpho quondam de remanentia computi sui ut per ipsum computum: XXIX libras III solidos IX denarios.
[l. 35] Idem libravit ad expensas domini archiepiscopi Tarantasiensis euntis apud Sedunum factas apudpnote diplomatiquep : ajouté en interligne. Aquyanum per unam diem
[l. 36] in eundo et per aliam diem redeundo per litteras domini Amblardi et magistri Petri de mandato et litteras dicti domini archiepiscopi
[l. 37] de recepta quas reddit: IIII libras XVIII solidos V denarios. Idem libravit Nantelmo de Cernent cui debentur per annum in festo beati Iohannis baptiste pro homagio facto domino per cartam
[l. 38] publicam de recepta datam die lune ante festum decollationem(28)decollationem] sic pro decollationis beati Iohannis baptiste anno nonagesimo nono: LX solidos.
[l. 39] Item in expensis ipsius castellani cum sex hominibus cum armis secum ad conducendum dominam comitissam in suo recessu per duas dies
[l. 40] per litteraslitterasnote diplomatiquelitteras : ajouté en interligne. domini Hugonis de Chandeya ballivi de testimonio quas reddit: XLII solidos. Item libravit ballivo pro expensis comitis Gruerie, Iohannis de Blonay, et sociorum suorum quos secum duxit cum armis
[l. 41] versus Gebenam per litteras ipsius ballivi de recepta et testimonio datas in octabis Pasche anno nonagesimo nono quas reddit:
[l. 42] VIII libras XIIII solidos XI denarios obolum. Item libravit in expensas Sofredi de Chamoson se tertio cum armis venientium
[l. 43] cum armis in cavalcatamin cavalcatam note diplomatiquein cavalcatam : ajouté en interligne. domini in Gebenna per duas dies per litteram ballivi de mandato datam die iovis
[l. 44] post octabam beati Iohannis Baptiste anno nonagesimo nono quas(29)quas] sic pro quam reddit: XVIII solidos. Item in expensas equorum Petri de Curens et familie sue per unam noctem per easdem litteras: VI solidos IIII denarios.
[l. 45] Item libravit Iaqueto Affichet se sexto clientum morantium in munitione castri Alingii Novi per triginta novem dies
[l. 46] videlicet a quindecima die maii usque in crastinum beati Iohannis baptiste quolibet capiente duodecim denarios in die per litteras
[l. 47] eorum de recepta et litteras ballivi de mandato quas reddit: XI libras XIIII solidos. Item libravit in expensas ipsius castellani et quatuor hominum cum armis existentium in munitione Contesii
[l. 48] per octo dies per litteras ballivi de mandato et testimonio datas dominica post nativitatem Beate Marie Virginis anno
[l. 49] nonagesimo nono quas reddit: VII libras. Item in expensas aliorum duorum hominum cum armis existentium in dicta
[l. 50] munitione per sex dies per easdem litteras: XLII solidos. Item in stipendiis trium hominum cum armis existentium
[l. 51] in eadem munitione per tres dies per easdem litteras: XXXI solidos VI denarios. Item in expensas ipsius castellani
[l. 52] et trium hominum cum armis qui fuerunt apud Sanctum Mauricium eundo in Valesio per unam diem per easdem litteras: XIIII solidos.
[l. 53] Item solvit Raymondo Oterii per expensis duorum clientium existentium in munitione castri Festerne ultra conventiones suas
[l. 54] per quatuordecim septimanas et unam diem videlicet a festo omnium sanctorum usque in octabas purificationis beate Marie: LXVI solidos IIII denarios.
[l. 55] Item solvit pro duabus guaytiis ibidem existentibus per dictum tempus per easdem litteras: XXXIII solidos IIII denarios.
[l. 56] Item in stipendiis duarum gaytiarum ibidem existentium per viginti tres septimanas et sex dies: LIII solidos I denarium.
[l. 57] Item solvit de mandato ballivi per litteras ipsius Raymondo Oterii per stipendiis trium clientium quos tenuit in munitione
[l. 58] castri Festerne a dominica ante ramos palmarum anno nonagesimo octavo videlicet per tresdecim septimanas et quatuor
[l. 59] dies: C XVIIII solidos IX denarios. Item solvit in stipendiis duarum gaytiarum quas tenuit per dictum tempus: XXX solidos IIII denarios Summa: C IIII libre IX solidi VIII denarii obolus

Summa expense et librate: VIII xx XIIII libre III solidi X denarii obolus. Et sic debet CCC LXX libras XVIII solidos I denarium obolum, quibus adduntur XX solidi quos minus
[l. 60] computaverat quam anno precedenti de firma foragii vini Aquyani, et XV solidi quos similiter minus computaverat de
[l. 61] firma furni Fisterne.(30)Fisterne] sic pro Festerne Et sic debet: CCC LXXII libras XIII solidos I denarium obolum gebennensium, quibus
[l. 62] adduntur VI solidi gebennensium recepti a magistro Vuillermo Piluchet pro laudibus domus empte de Vuillermo de Avilligo pretio triginta librarum deductis quatuor libris decem solidis remissis ex dono dicto magistro Vuillermo per dominum comitem. Et sic
[l. 63] debet: CCC LXXII libras XIX solidos I denarium obolum gebennensium



Notes

1 - Fisterne] sic pro Festerne
2 - appostolorum] sic pro apostolorum
3 - Lubrino] sic pro Lugrino
4 - cupis] sic pro cupe
5 - Lugrins] sic pro Lugrino
6 - cupes] sic pro cupe
7 - Lugrins] sic pro Lugrino
8 - vine] sic pro vinee
9 - psalterus] sic pro saltuarius
10 - Lyurino] sic pro Lugrino?
11 - Laurentio] sic pro Laurentii ?
12 - tradidi] sic pro traditi
13 - presentis] pro precedentis?
14 - cupas] sic
15 - debentus] pro debetur?
16 - comittisse] sic pro comitisse
17 - quatraginta] sic pro quadraginta
18 - oto] sic pro octo
19 - de] suppleamus
20 - cupe] sic pro cupis
21 - rauba] sic pro roba
22 - et pro stipendiis] suppleamus
23 - todidem] sic pro totidem
24 - de] suppleamus
25 - nonquam] sic pro nunquam
26 - appostolorum] sic pro apostolorum
27 - comittisse] sic pro comitisse
28 - decollationem] sic pro decollationis
29 - quas] sic pro quam
30 - Fisterne] sic pro Festerne