Compte de Guigues de Seurre ( Guigonis de Sura) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du mercredi 2 juin 1294 au vendredi 15 avril 1295

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9942 - 4

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Jean-Michel Poisson et Florian Gonnet, Compte de Guigues de Seurre (Guigonis de Sura) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du 2 juin 1294 au 15 avril 1295, Lyon - Avignon, CIHAM-Editions, 2020 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Masquer la linéation Voir l'analyse du rouleau
[peau VI]

Prologue

Computus domini Guigonis de Sura militis castellani Sancti Triverii de Cortex a die mercurii
[l. 1] secunda die junii anno domini Mo CCo nonagesimo IIIIo usque ad diem veneris quindecima die mensis aprilis anno nonagesimo quinto
[l. 2] factus apud Chambayriacum videlicet de quadraginta quatuor septimanis et una die.

Frumentum

Idem reddit computum de XIII meiteriis frumenti receptis de firma decime Sancti Trive¬rii hoc anno de III meyteriis IIII cupis receptis de
[l. 3] exitu molendini de stanno Sancti Triverii per manum Iohannis Anglici per dictum tempus deducta tertia parte quam ibi percipit dictus Iohannes
[l. 4] pro custodia dicti molendini de V meyteriis receptis de firma molendini de Servigniaco(1) Aujourd’hui Servignat. finita in Carniprivio anno
[l. 5] nonagesimo IIIIo(2) Le mardi 15 février 1295 nouveau style. de exitu decime cellelarii et decime de La Chanee(3) Aujourd’hui Chanée (Basse- ou Haute-) cne de Courtes. nichil hoc anno de frumento de VIXX VIII
[l. 6] meyteriis IIII cupis receptis in castellania Sancti Triverii de redditu et lunatione per an¬num ut in particulis extractus extente de
[l. 7] I cupa et dimidia recepta de Peroneto Tyal pro eodem de copunagio leyda et chacipolleria respondet infra in firmis Summa : VIIXX X meiterii III cupe et dimidia frumenti de quibus libravit
[l. 8] magistro Lanberto lathomo pro taschia sibi data per dominum de muro castri Sancti Triverii de mandato domini ut dicit : II meyterios et restant : VIIXX VIII meyterii III cupe et dimidia frumenti - et remanent

Siligo

Idem reddit computum de L meyteriis siliginis receptis de firma decime Sancti Triverii hoc anno excepta decima dictorum bladorum quam percipit
[l. 9] hospitale dicti loci de IX cupis receptis de exitu taschiarum mansi Rafinorum(4) Raffin figure encore sur la carte de Cassini sur le territoire communal actuel de Saint-Trivier-de-Courtes. hoc anno de VI meyteriis recep¬tis de exitu molendini
[l. 10] de stanno per dictum tempus de XIX meyteriis receptis de firma molendini de Savigniaco finita in Carniprivio anno nonagesimo
[l. 11] IIIIo de III cupis recep¬tis de exitu decime celerarii hoc anno de I cupa recepta apud La Chanee pro decima pre¬positi hoc
[l. 12] anno de IIIIXX XVI meyteriis receptis in dicta castellania de redditu preposi¬tura et gaytia per annum ut in particulis extractus extente Summa : VIIIXX XIII meyterii I cupa - et remanent

Avena

Idem reddit computum de XXX VII meyteriis avene receptis de firma decime Sancti Triverii hoc anno de exitu decime prepositi
[l. 13] cellerarii et de taschiis nichil hoc anno in avena de XX VI meyteriis V cupis receptis in castellania Sancti Triverii de redditu
[l. 14] et prepositura per annum ut in particulis extractus extante de XIIII meyteriis III cupis et dimidia receptis apud Curciacum(5) Aujourd’hui Curciat-Dongalon. pro parte domini de
[l. 15] redditu per annum ut in particulis dicti extractus de VIXX VIII meyteriis II cupis receptis in dicta castellania de lunatione per annum ut in
[l. 16] particulis dicti extractus de I cupa et dimidia recepta de Peroneto Tyal de redditu per annum Summa : CC VII meyterii avene de quibus Libravit ad expensas domini comitis factas ibidem
[l. 17] per manum Hugonis de Voyrone clerici sui per dictum tempus per duo paria litterarum domini et dicti Hugo¬nis de recepta quas reddit : XX I meyterios IIII cupas Idem libravit adexpensas quinque equorum domini quos secum ducebat Iohannes mareschallus domini in adventu Francie per duos dies videlicet die mercurii et
[l. 18] die iovis sancta(6) Les mercredi 30 mars et jeudi 31 mars 1295 nouveau style. per litteras ipsius Iohan¬nis de recepta quas reddit : II meyterios et I cupam Item libravit ad expensas duorum equorum quadrige
[l. 19] morantium ibidem ad expensas domini atrahentium et congregan¬tium carones calcem sablonem pro muro et hedificio castri faciendis per sex
[l. 20] septimanas videlicet a die sabbati post dominicam qua cantatur Reminiscere usque ad diem veneris inclusive quindecima mensis aprilis(7) Du samedi 5 mars 1295 (nouveau style) au vendredi 15 avril 1295 inclus. : XII
[l. 21] meyteriis avene et restant : VIIIXX XI meyterii I cupa avene

Panes

Idem reddit computum de XVII panibus receptis in dicta castellania de redditu per an¬num de IX panibus et dimidio receptis apud Urciacum(8) Pour Curciacum où le prévôt de Saint-Pierre de Mâcon collateur de l’église paroissiale avait part aux droits et revenus. pro parte domini Summa : XX VI panes - venduntur ut infra

Galline

Idem reddit computum de IIIC gallinis receptis in dicte castellania de redditu et consuetudine hoc anno Summa : IIIC galline de quibus libravit ad expensas domini factas ibidem
[l. 22] per manum Hugonis de Voyrone clerici sui per dictum tempus per duo paria litterarum domini et Hugonis de recepta quas reddit : VIXX X gallinas et restant : VIIIXX X galline - et remanent

Fenum

Idem reddit computum de VI charratis feni receptis de exitu pratorum mansi auz Rafins hoc anno de II charratis feni receptis
[l. 23] de exitu virgulti Sancti Triverii hoc anno Summa : VII charratas feni quibus aduntur V charrate
[l. 24] recepte de Bartholomeo Silvestri castellano ante ipsum Summa : XII charrate feni de quibus libravit ad expensas ducentorum
[l. 25] decem equorum per unam diem per dictas litteras domini et Hugonis quas reddit : II charrate et dimidia Item libravit ad expensas duorum equorum
[l. 26] quadrige per dictas sex septimanas de quibus computavit in avena su¬perius : I charratam feni et restant : VIII charrate et dimidia
[l. 27] feni - et remanent

Trosse

Idem reddit computum de LX XII torossis feni receptis in dicta castellania de redditu per annum ut in particulis dicti extractus - venduntur ut infra

Cera

Idem reddit computum de LX VIII libris cere receptis in dicta castellania de gardis et recognitionibus per annum ut in particulis dicti extractus
[l. 28] de I libra cere de Hugone Vuardot de garda de novo recepta hoc anno de I libra recepta de Guillermino Pitart qui
[l. 29] recessit de garda et factus est homo dominis de I libra cere recepta de Peroneto Tison pro eodem Summa : LX XI libre cere de quibus libravit ad expensas hospitii domini
[l. 30] factas ibidem per manum Hugonem de Voyrone clerici sui per litteras ipsius domini et Hugonis de recepta quas reddit : XX VI libras et restant :
[l. 31] XL V libre cere - et remanent

Ferrum

Idem reddit computum de L III chievres ferri receptis de Bartholomeo Silvestri castel-lano ante ipsum de remanentia computi sui precedentis
[l. 32] de exitu ferrerie nichil quia illi qui faciebant ferrum diu est recesserunt Summa : L III chievres ferri de quibus in exparris porte castri reficiendis
[l. 33] et ferris molendini de Bello Visu et tribus cavillis de ferro factis pro tombarello : VII chivres ferri et restant : XL VI
[l. 34] chievres ferri - et remanen

Oboli auri

Idem reddit computum de I obolo auri recepto de Stephano Guillaudi de garda per annum Summa : I obolus auri - venditur ut infra

Denarii census

Idem reddit computum de XVI libris XI solidis X denariis parisiensium receptis in cas¬tellania Sancti Triverii de redditu per annum ut in particulis extractus extente
[l. 35] de XII denariis receptis de Peroneto Tyson de redditu per annum de C I solidis VI denariis receptis apud Urciacum pro parte
[l. 36] domini de redditu per annum ut in particulis dicti ex¬tractus de VI solidis receptis de Peroneto Tyal pro eodem Summa : XXII libre IIII denarii parisiensium

Recognitiones et garde

Idem reddit computum de VII libris parisiensium receptis de hominibus Montis Merlie(9) Aujourd’hui Montmerle cne de Lescheroux ancienne chartreuse. pro gardis per annum et levantur in quolibet foco duodecim
[l. 37] denarii parisiensium in Na¬tivitate Domini de C et XIX solidis VII denariis receptis de gardis per annum in dicta castellania ut in particulis dicti extractus
[l. 38] de VII denariis receptis de Hugeta La Vizi pro garda per annum de III solidis receptis de Albespino pro eodem de II solidos receptis de
[l. 39] Hugone genero Iohannis de Les Folles pro eodem de II solidis receptis de Petro filio Guichardi Marpal pro eodem de III solidis receptis
[l. 40] de Guillermo Morestel de Buiseroles(10) Aujourd’hui Buisserolle cne de Varennes-Saint-Sauveur. pro eodem de II solidis receptis de Girardeto de La Forest pro eodem de II solidis re¬ceptis
[l. 41] de Aimoneto Lu Murerii de Foresta pro eodem Summa : XIII libre XIIII solidi II denarii parisiensium

Tallie

Idem reddit computum de XL libris parisiensium receptis de hominibus talliabilibus domini in dicta castellania ad misericordiam hoc anno et levantur in anno
[l. 42] duobus termi¬nis videlicet in carniprivio et in festo beati Bartholomei apostoli Summa : XL libre parisiensium

Firme

Idem reddit computum de LX X solidis parisiensium receptis de firma furni Sancti Tri¬verii finiendo in festo in festo beati Iohannis baptiste anno nonagesimo
[l. 43] quinto de XXXVIII libris receptis de firma leyde et copunagii Sancti Triverii finita in festo beate Agates anno nonagesimo [peau VII] IIIIo(11) Le samedi 5 février 1295 nouveau style. et tunc dantur ad firmam Guillermo Crestinoudi pro quinquaginta VII libris vienensium de IX libris VI solidis VIII denariis receptis de firma
[l. 1] chacipolerie Sancti Triverii finita in festo Nativitatis Domini note diplomatiqueNativitatis Domini : ajouté en interligne. anno nonagesimo IIIIo et tunc datur ad firmam Rodeto nepoti de
[l. 2] Bartholomei Silvestri pro I anno et ex tunc usque ad vigiliam Paschatis anno nonage¬simo quinto(12) Le samedi 24 mars 1296 (nouveau style). note diplomatiqueet ex tunc usque ad vigiliam Paschatis anno nonage¬simo quinto(12) Le samedi 24 mars 1296 (nouveau style). : ajouté en marge de gauche. XX solidis receptis de filio al Ganiour pro banno sangui¬nis facto Guioneto Lorent de XL solidis receptis de Guioneto Legerat pro fractura
[l. 3] duarum saisinarum de XIII solidis IIII denariis receptis de filio a La Guilllauda pro fractura saisine de XL solidis receptis de Iohannateto Pelleter
[l. 4] quia occupaverat iter pu¬blicum et terras alienas de XX VI solidis VIII denariis receptis de Iaceto de Sancto Trive¬rio pro banno adulterii de LX
[l. 5] solidis receptis de Vincentio de Bello Monte quia traxit in curia aliena homines domini contra inibitionem domini de XX solidis receptis de Ste¬phano Potelat
[l. 6] quia non emerat armaturam pro mandato castellani de XX solidis receptis de Guioneto de Lamait pro banno sanguinis facto per filium suum
[l. 7] dicto Moyrout de sex libris parisiensium in quibus preceptor domus Templi de Copay fuerat condempnatus per iudicem pro pluribus fracturas
[l. 8] saisinarum non computat quia dominus precepit ei quod non recuperaret per litteras domini de mandato quas reddit de banno quod commiserat
[l. 9] Guichardus de La Varina pro eo quod portaverat bladum ultra Sagonam contra cridam castellani non computat quia dominus remisit ei per litteras domini de
[l. 10] mandato quas red¬dit de XX solidis receptis de Guioneto Amiteis quia percusserat Rolletum de Muisiaco Summa : XXX VII libre XIIII solidi VIII denarii parisiensium deductis quatuor libris duobus solidis
[l. 11] parisiensium pro parte castellani capientis duos solidos in qualibet libra bannorum

Clame

Idem reddit computum de L solidis parisiensium receptis de minutis clamis trium soli¬dorum et inferius Summa eadem

Venditiones

Idem reddit computum de XX I solidis parisiensium receptis de viginti sex panibus venditis ut supra pro tanto de LX XII solidis receptis de sexaginta
[l. 12] duodecim trossis feni venditis ut supra qualibet trossa duodecim denariis parisiensium de V solidis recep¬tis de uno obolo auri vendito ut
[l. 13] supra pro tanto de LX X solidis VIII denariis receptis de herba pratorum vavre communis de Buisiroles et del Bochat vendita
[l. 14] pro tanto hoc anno de LX VI solidis uno denario receptis de uno roncino afollato domini dimisso ibidem per dominum vendito pro tanto Summa : XI libre XV solidi IIII denarii parisiensium

Forinsequa

Idem reddit computum de VIII libris parisiensium receptis de Hugone Meyo castellano Pontis Vallium Summa : VIII libre parisiensium [peau VIII] Summa totius recepte cum forinsequis : IIIIC III libre XVII solidis VIII denariis parisiensium de
[l. 1] quibus respondet infra in summa totius recepte duorum computorum Computus eiusdem castellani de redditibus et exitibus ville Belli Visus(13) Aujourd’hui Beaupont cne de Domsure per idem tempus

Frumentum

Idem reddit computum de I carta et dimidia frumenti recepta de Guillermo Masuer de redditu per annum de VII cartis receptis de exitu molendini
[l. 2] Belli Visus finienda in festo Omnium Sanctorum anno nonagesimo quinto de exitu molendini de Cropet(14) Aujourd’hui Croppet cne de Beaupont. nichil per dictum tempus quia nondum resto[ra]tum
[l. 3] est Summa : VIII carte et dimidia frumenti - et remanent

Siligo

Idem reddit computum de XX III cartis siliginis receptis apud Bellum Videre de luna¬tione per annum ut in particulis extractus extente de XXV
[l. 4] cartis receptis de firma molendini de Bello Visu finienda ut supra in frumento Summa : XL VIII carte siliginis - et remanent

Avena

Idem reddit computum de III cartis dimidia cupa avene receptis de redditu in dicta villa Belli Visus Summa : III carte dimidia cupa avene - et remanent

Galline

Idem reddit computum de XXI gallina receptis in dicta villa de redditu et consuetudine hoc anno Summa : XX I galline - et remanent

Denarii census

Idem reddit computum de XI solidis parisiensium receptis in dicta villa de redditu per annum de VIII libris receptis ibidem pro tallia ad misericordiam hoc anno de
[l. 5] IIII libris XIII solidis IIII denariis receptis de firma blaerie dicte ville finita in Paschate nuper preterito Summa : XIII libre IIII solidi IIII denarii parisiensium

Conpleinta

Idem reddit computum de VI libris parisiensium receptis de conpleinta facta hominibus dicte ville pro subsidio dotis Alienour filie domini maritate Summa : VI libre parisiensium

Banna

de bannis et clamis computavit supra cum aliis bannis et clamis

Venditiones

Idem reddit computum de III solidis IIII denariis parisiensium receptis de una mola parva et antica de molendino de Copet pro tanto vendita Summa : III solidi IIII denarii parisiensium

Summa totius recepte huius computi : XIX libre VII solidi VIII denarii parisiensium : IIIIC XX III libre V solidi IIII denarii parisiensium de quibus

In capella stabulis domibus castri recoperiendis : XIII solidos In stipendiis hominum fosorantium et putantium trellias domini et eas vindantium
[l. 6] et stipendiis homi¬num plantantium plantones et emptantium arbores in virgulto domini ut in particu¬lis : XL IIII solidos X denarios parisiensium In feno pratorum auz Rafins et virgulti do¬mini faciendo hoc anno : VI solidos In prandio hominum aportantium servitia domini ad castrum tertia die Nativitatis
[l. 7] Domini : VII solidos In una quadriga uno tombarello una sella duobus collaribus cum estellis uno trait et una supersella et una croperia
[l. 8] emptis pro operibus castri faciendis et pro atractu ibi aportando : XXVI solidos VIII denarios pro septem forneatis caronum charreandis
[l. 9] et portandis de charroneria ad dictum cas¬trum : C XIIII solidos VIII denarios parisiensium In sexaginta decem octo bichetis calcis
[l. 10] emptis apud Trinorchium(15) Aujourd’hui Tournus (Saône-et-Loire). et sex meyteriis calcis emptis apud Romanay(16) Aujourd’hui Romenay (Saône-et-Loire). et una navata lapidum pro calce facienda ad opus murorum dicti castri
[l. 11] posite et expense in dicto muro et portagio dicte calcis et navate lapidum a Trinorchio et a Romanay usque ad Sanctum Tri¬verium ut
[l. 12] in particulis : VII libras VII solidos IIII denarios pro sablone extrahendo apud Cortous(17) Aujourd’hui Courtes encore appelé Courtoux sur la carte de Cassini. ad opus dicti muri : XL IX solidos VIII denarios
[l. 13] portagio dicti sablonis et calcis rafurni a rafurno usque ad castrum Sancti Triverii : VII libras duabus navatis lapi¬dum emptis apud
[l. 14] Trinorchium pro calce facienda que nondum facta est nec cocta : XX IIII solidos portagio dictarum duarum navarum lapidum de Trinorchio usque ad
[l. 15] Sanctum Triverium et pane dato hominibus charreantibus dictos lapides : XX solidos In piosenibus (sic) et curvatis murorum dicti castri et pro
[l. 16] terra apportanda iusta muros castri factis et inceptis a furno castri usque ad finem coquine dicti castri ut in particulis : VIII libras XIIII solidos
[l. 17] I denarium magistro Lanberto lathomo facienti dictos mu¬ros castri datos sibi in taschiam per dominum comitem - qui debet facere teysiam dicti muri
[l. 18] pro duobus solidis octo denariis parisiensium et debet esse dictus murus de grossi¬tudine de tribus pedibus et dimidium et fenestras et archias et visuras debet
[l. 19] assetare et ponere ad expensas suas proprias - solvit dictus castellanus per litteras dicti magistri Lan¬berti per litteras quas reddit de recepta :
[l. 20] XV libras parisiensium In stipendiis quadrigarii carrentis calcem sablonem carones et alia necessaria ad dictos muros faciendos capientis
[l. 21] per diem octo denarios vienensium campsis vienensibus denis octenis : XVIII solidos VIII denarios pro molendinis de Bello Visu et de Cropet
[l. 22] faciendis datis in taschiam Guillermo de Privages(18) Aujourd’hui Privage cne de Saint-Julien-sur-Reyssouze. carpentario pro tresdecim libris undecim solidis tribus denariis vienensium de quibus solvit
[l. 23] Bartholomeus Selvestri castellanus ante ipsum centum undecim solidos tres denarios vienensium pro octo libris vienensium : C VI solidos VIII denarios parisiensium
[l. 24] pro esclosis dicti molendini de Cropet factis in taschiam per Ruphum terrialionem : VII libras parisiensium expensis equorum quadrige a Burgeto(19) Aujourd’hui Le Bourget-du-Lac (Savoie).
[l. 25] usque ad Sanctum Triverium et nuncii ducentis dictos equos a apportareemptos : IIII solidos VIII denarios parisiensium In stipendiis suis per unum
[l. 26] annum finiendum secunda die iunii anno nonagesimo quinto per conventionem factam cum eo pro viginti quinque libris vienensium campsis
[l. 27] vienensibus ad parisiensium denis octenis : XVI libras XIII solidos IIII denarios parisiensium Summa expense et salarii : IIIIXX III libre X solidi VII denarii parisiensium

Librate ad vienenses


[l. 28]Idem libravit ad expensas hospitii domini comitis factas apud Sanctum Triverium per manum Hugone de Voyrone clerici sui per litteras domini et dicti Hugonis
[l. 29] de recepta datas die veneris post octabas apostollorum Petri et Pauli anno nonagesimo IIIIo quas reddit : L V libras IX solidos X denarios viennensium
[l. 30] Idem libravit ad expensas dicti do¬mini comitis factas ibidem per manum dicti Hugonis per litteras dicti domini et dicti Hu¬gonis de recepta datas die sabbati ante
[l. 31] festum Omnium Sanctorum anno nonagesimo IIIIo quas reddit : XII libras X solidos obolum vienensium
[l. 32] Idem libravit ad expensas dicti domini comitis factas per manum dicti Hugonis per litteras ipsius domini et dicti Hugonis de recepta datas apud Burgum in
[l. 33] vigilia beate Katerine anno nonagesimo IIIIo quas reddit : XX libras vienensium
[l. 34] Idem libravit Humberto de Treffortio corsino qui sibi debebantur ex note diplomatiqueex : ajouté en interligne. mutuo facto domino pro expensis factis apud Treffortium pro hospitio domini per manum
[l. 35] dicti Hugonis per litteras dicti domini et dicti Hugonis de debito et mandato quas reddit datas die martis in festo beati Andree apostoli
[l. 36] anno nonagesimo IIIIo : XXXV libras viennensium
[l. 37] Idem libravit domino comiti per manum dicti Hugo¬nis per litteram dicti domini et dicti Hugonis de recepta datas (sic) die sabbati post festum beati Mathie
[l. 38] apostoli anno nonagesimo IIIIo(20) Le samedi 27 février 1295 (nouveau style). : C libras
[l. 39]Idem libravit ad expensas hospitii domini factas per manum dicti Hugonis per litteras domini sigillatas sigillo suo secreto et sigillo dicti Hugonis datas
[l. 40] die martis post Ramos Palmarum anno nonagesimo IIIIo(21) Le mardi 29 mars 1295 (nouveau style). : X libras III solidos vienensium
[l. 41]Idem libravit donno Iohanni Florerii capellano domini comitis per manum Petri clerici pro secunda solutione dotis Alienour filie domini comitis facienda
[l. 42] per litteras ipsius donni Iohannis de recepta datas die iovis post Nativitatem Domini anno nonagesimo IIIIo quas reddit : IIIIXX XII libras vienensium
[l. 43] Idem libravit Iohanni mareschallo domini comitis pro expensis suis et quatuor garcionum factis ibidem in ad adventu (sic) Francie per duos dies : VIII solidos X denarios[peau IX]
[l. 1]Idem libravit Berardo Vigerii cui debentur per annum de feudo sibi facto per tallias Sancti Triverii per litteras ipsius de recepta quas reddit : XL V solidos vienensium
[l. 2] Idem libra¬vit oyselario Pontis Vallium de denariis habitis de Vivando judeo de Treffortio per ma¬num castellani Pontis Vallium de mandato domini comitis :
[l. 3] XL solidos vienensium
[l. 4] Idem libravit ad expensas Odoneti porterii domini infirmi remanentis ibidem in adventu Francie per septem dies
[l. 5] de mandato domini ut dicit : V solidos vienensium Summa librate : IIIC XVII libre XVI solidi VIII denarii obolus vienensium
[l. 6] qui va¬lent cansi (sic) ad parisienses deni octeni : CC XVIII libris XI solidis II denariis parisiensium

Summa expense salarii et librate : IIIC II libre XXI denarii parisiensium et sic debet :
[l. 7] VIXX I libras III solidos VII denarios parisiensium

Memorandum quod castellanus debet computare de vino de treilliis Item debet com-putare de decem solidis vienensium
[l. 8] quos recepit de Hugone Lo Meu ultra octo libras de quibus computavit



Notes

1 - Aujourd’hui Servignat.
2 - Le mardi 15 février 1295 nouveau style.
3 - Aujourd’hui Chanée (Basse- ou Haute-) cne de Courtes.
4 - Raffin figure encore sur la carte de Cassini sur le territoire communal actuel de Saint-Trivier-de-Courtes.
5 - Aujourd’hui Curciat-Dongalon.
6 - Les mercredi 30 mars et jeudi 31 mars 1295 nouveau style.
7 - Du samedi 5 mars 1295 (nouveau style) au vendredi 15 avril 1295 inclus.
8 - Pour Curciacum où le prévôt de Saint-Pierre de Mâcon collateur de l’église paroissiale avait part aux droits et revenus.
9 - Aujourd’hui Montmerle cne de Lescheroux ancienne chartreuse.
10 - Aujourd’hui Buisserolle cne de Varennes-Saint-Sauveur.
11 - Le samedi 5 février 1295 nouveau style.
12 - Le samedi 24 mars 1296 (nouveau style).
13 - Aujourd’hui Beaupont cne de Domsure
14 - Aujourd’hui Croppet cne de Beaupont.
15 - Aujourd’hui Tournus (Saône-et-Loire).
16 - Aujourd’hui Romenay (Saône-et-Loire).
17 - Aujourd’hui Courtes encore appelé Courtoux sur la carte de Cassini.
18 - Aujourd’hui Privage cne de Saint-Julien-sur-Reyssouze.
19 - Aujourd’hui Le Bourget-du-Lac (Savoie).
20 - Le samedi 27 février 1295 (nouveau style).
21 - Le mardi 29 mars 1295 (nouveau style).