Compte de Barthélémy Silvestre ( Bartholomei Silvestri) pour la châtellenie de Beauregard unie à Saint-Trivier de Courtes, du dimanche 12 avril 1293 au lundi 17 mai 1294

France, Archives Départementales de la Côte-d'Or, cote B9942 - 2

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Jean-Michel Poisson et Florian Gonnet, Compte de Barthélémy Silvestre(Bartholomei Silvestri) pour la châtellenie de Beauregard unie à Saint-Trivier de Courtes, du 12 avril 1293 au 17 mai 1294, Lyon - Avignon, CIHAM-Editions, 2015 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Prologue

Computus eiusdem castellani de redditibus et exitibus ville Belli Visus(1)Aujourd’hui Bevet, cne de Beaupont. per idem tempus

Frumentum

Idem reddit computum

    [1]
  • de I quartalo et dimidio frumenti receptis de Guillermo Masuer venduntur ut infra
De exitu molendini de Cropet, nichil per dictum tempus quia destructum est propter inundationes aquarum

Siligo

Idem reddit computum

    [2]
  • de XXIII quartalis siliginis receptis apud Bellum Videre de lunatione per annum ut in particulis ∕ extractus extente nove hic ainunctis ? venduntur ut infra

Avena

Idem reddit computum

    [3]
  • de I quartalo et dimidio receptis de Guillermo Masuer de redditu per annum
  • [4]
  • de dimidia cupa recepta ∕ de Sancto Buer(2)Localité disparue. pro gardis per annum
  • [5]
  • de I quartalo recepto de Aymone de les Chanz et de Rubillart pro eodem ∕
  • [6]
  • de dimidio quartalo recepto de liberis Hugonardi de Cruce pro eodem
Summa : III quartali dimidia cupa avene vendunbtur ut infra

Galline

Idem reddit computum

    [7]
  • de XXI gallinis receptis in dicta villa de redditu et consuetudine hoc anno venduntur ut infra

Denarii census

Idem reddit computum

    [8]
  • de V solidis parisiensium receptis de Nicholao et Stephano eius filio
  • [9]
  • de V solidis receptis de Iohanne Lafianci

Taillie

De XII denariis receptis de Henrico Pelliparii pro eodem

    [10]
  • de VI libris X solidis receptis ibidem pro tailliis ad misericordiam hoc anno
  • [11]
  • de IIII libris XIII solidis IIII denariis receptis de firma blayerie dicte ville finita in Paschate nuper preterito
Summa : XI libre XIIII solidi IIII denarii parisiensium

Banna

De bannis et clamis computavit supra cum aliis bannis

Venditiones

Idem reddit computum

    [12]
  • de XI solidis III denariis receptis de uno quartalo et dimidio frumenti vendito ut supra pro tanto
  • [13]
  • de VI libris II solidis VIII denariis receptis de viginti tribus quartalis siliginis venditis ut supra quolibet quartalo vendito quinque solidis quatuor denariis
  • [14]
  • de XII solidis II denariis receptis de tribus quartalis et dimidia cupa avene venditis ut supra pro tanto
  • [15]
  • de V solidis III denariis receptis de viginti una gallinis venditis ut supra qualibet tribus denariis
Summa : VII libre XI solidi IIII denarii parisientium Summa totius recepte huius computi : XIX libre V solidi VIII denarii parisientium Summa totius recepte dictorum duorum computorum : IIIIC III libre. XIX solidi I denarius parisientium

Arreragium

Idem reddit computum

    [16]
  • de XI solidis IIII denariis obolo parisientium receptis de remantia computi sui precedentis pro decemseptem solidis uno denario viennensium
Summa totius recepte cum arreragio : IIIIC IIII libre X solidi V denarii oboli parisientium

De quibus

In ponte castri aptando hoc [aptando hoc] anno et capella et granerio recooperiendo hoc anno : XXVIII solidos parisiensium In sex balistis domini aptando apud Castellionem(3)Aujourd’hui : CHÂTILLON-SUR-CHALARONNE : XV solidos IIII denarios

    [17]
  • In stipendiis hominum facientium trellias et unum pavallonem in vigulto domini : LXXI solidos VI denarios
  • [18]
  • In sexaginta sex charratis mayerie positis ibidem : LXIIII solidos VI denarios
  • [19]
  • in fileribus emptis ad ligandum dictas trellias : XX solidos VIII denarios
  • [20]
  • In vinea dicti vigulti putanda et sarclanda : VI solidos VI denarios
  • [21]
  • In pane dato sexaginta quinque hominibus fossorantibus dictam vineam bis hoc anno ante vindemias : V solidos V denarios
  • [22]
  • In pane dato triginta sex hominibus dictam vineam fodentibus hoc anno in marcio : III solidos
  • [23]
  • In pane dato boveriis adducentibus triginta sex charratas lignorum ad hospitium domini quando ibi fuit : V solidos VI denarios
  • [24]
  • In pane dato boveriis adducentibus centum tresdecim pecias fuste in castrum et ibi remanent : XVIII solidos X denarios
  • [25]
  • In calciata parvi stanni aptando per tres vices hoc anno : XXXVII solidos
  • [26]
  • Pro dicto stanno piscando et piscibusnote diplomatiquepiscibus : ajouté en interligne. ponendo in alio stanno : XIX solidos IIII denarios
  • [27]
  • In septies viginti parvis luciis positis in magno stanno : III solidos IIII denarios
  • [28]
  • In sepultura Guillermi Costert quondam chacipolli Sancti Triverii : XXXIII solidos IIII denarios
  • [29]
  • In expensis unius latronis qui amisit auriculam : XXI denarios
  • [30]
  • In feno pratorum as Raffius et vigulti domini faciendo hoc anno : VI solidos
  • [31]
  • In prandio hominum aportantium servicia domini ad castrum tertia die nativitatis Domini : VII solidos
  • [32]
  • In stipendiis ipsius castellani per dictum tempus de quo computat capientis per annum viginti quinque libras viennensium pro se uno cliente et una guaytia pro viginti octo libris septem solidis quatuor denariis viennensium : XVIII libras XVIII solidos IIII denarios parisientium
Summa expense et salarii : XXXVI libre V solidi IIII denarii parisientium
    [33]
  • Idem libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugoni de Voyron clerici per litteras domini datas die mercurii ante festum omnium sanctorum anno nonagesimo tertio quas reddit : XX libras viennensium
  • [34]
  • Idem libravit Guigoni de Sancto Germano quos dominus sibi debebat pro uno falcono per litteras domini : C solidos viennensium
  • [35]
  • Idem libravit Petro de Montemeliano clerico pro operibus Treffortii(4)Aujourd’hui : TREFFORT. per litteras domini de mandato et confessionem dicti Petri presentis confitentis se ipsas recepisse : L libras viennensium
  • [36]
  • Idem libravit domine comitisse in quadraginta ulnis tele per litteras domine de recepta quas reddit : LX solidos viennensium
  • [37]
  • Idem libravit domine comitisse per litteras ipsius de recepta datas in crastino beati Vincentii anno nonagesimo quarto(5)Le samedi 23 janvier 1294. sumpto millesimo in nativitate Domini quas reddit : XI libras viennensium
  • [38]
  • Idem libravit in octo somatis vini de Uchisia emptis pro domina comitissa et dantur pro qualibet somate viginti duo solidos et allocantur de mandato domini presentis : VIII libre XVI solidi viennensium
  • [39]
  • Idem libravit vino empto et posito in uno dolio vini de Trefortio portato apud Sanctum Sinphorianum(6)Aujourd’hui : SAINT-SYMPHORIEN-d’OZON. ad hospitium dicte domine videlicet pro dicto dolio olliando : VI solidos viennensium
  • [40]
  • Idem libravit in portagio dicti vini de Uchisia(7)Aujourd’hui ; UCHIZY et de Trefortio apud Sanctum Sinphorianum : XX solidos
  • [41]
  • Idem libravit Roberto buticulario pro expensis boveriorum adducentium undecim charratas vini de Trefortio apud Sanctum Triverium per litteras dicti Roberti de recepta quas reddit : L solidos viennensium
  • [42]
  • Idem libravit Petro de Monte Beliardo pro operibus Pontis Vele(8)Aujourd’hui ; PONT-DE-VEYLE per litteram domini de mandato quod traderentur ad mandatum Petri clerici et dictus Petrus iussit ipsas tradit dicto Petro de Monte Beliardo per litteras dicti Petri de recepta quas reddit : XXX libras viennensium
  • [43]
  • Idem libravit donno Iohanni Floridi capellano domini pro stanno de Albigny(9)Aujourd’hui Arbigny où se trouve Le Grand Étang. faciendo per litteras dicti donni Iohannis de recepta datas die mercurii post pasche anno nonagesimo quarto quas reddit et allocantur de mandato domini : XXX libre viennensium
  • [44]
  • Idem libravit ad expensas Durandi de Fago et eius socii per viginti duos : dies faciendo extentam Sancti Triverii per litteram dicti Durandi de recepta : VI libras viennensium
  • [45]
  • Idem libravit in pargameno pro dictis extentis et aliis faciendis per easdem litteras : XXIIII solidos viennensium
  • [46]
  • Idem libravit in transcripto dicte extente faciendo quod penes ipsum remanet : XXV solidos viennensium
  • [47]
  • Idem libravit Berardo Vigerii cui debentur per annum de feudo sibi facto super tallias Sancti Triverii per litteram de recepta quam reddit : XLV solidos viennensium
  • [48]
  • Idem libravit in portagio unius faysselis pannorum tele et mantilium emptorum apud Chabilone(10)Pour Scabilone, aujourd’hui CHALON-SUR-SAÔNE. (sic) per Iacobum de Secusia portatorum a Sancto Triverio apud Burgum(11)Aujourd’hui BOURG-EN-BRESSE. per litteras domine quas reddit : XVI solidos viennensium Summa librate : VIIIXX XIII libre II solidi viennensium qui valent CXV libras VIII solidos parisientium

Summa expense salarii et librate : VIIXX XI libre XIII solidi IIII [denarii] parisiensii et sic debet : XIIXX XII libras XVII solidos III oboli parisientium

Memorandum quod idem castellanus debet respondere de V meyteriis frumenti VI meyterii siliginis III meyterii avene et XI solidi parisientium redditis per annum plus inventis per novam extentam tam apud Sanctum Triverium quam apud Bellum Videre quam computavit anno preterito et de hiis debet respondere de tempore quo fuit castellanus dicti loci Debent sibi allocari : XIII libras XI solidos III denarios viennensium pro taschiis molendini Belli Visus non allocantur quia nundum est presentem

    [49]
  • Iniunctum est castellano quod non tradat alicui persone aliquod de bonis domini nisi per litteram domini patentem si tradide¬rit non allocabitur qui allocavit ab officio domini expelletur.



Notes

1 - Aujourd’hui Bevet, cne de Beaupont.
2 - Localité disparue.
3 - Aujourd’hui : CHÂTILLON-SUR-CHALARONNE
4 - Aujourd’hui : TREFFORT.
5 - Le samedi 23 janvier 1294.
6 - Aujourd’hui : SAINT-SYMPHORIEN-d’OZON.
7 - Aujourd’hui ; UCHIZY
8 - Aujourd’hui ; PONT-DE-VEYLE
9 - Aujourd’hui Arbigny où se trouve Le Grand Étang.
10 - Pour Scabilone, aujourd’hui CHALON-SUR-SAÔNE.
11 - Aujourd’hui BOURG-EN-BRESSE.