Barthélémy Silvestre (Bartholomeus Silvestri), châtelain, pour la Saint-Trivier-de-Courtes et recette de Bevet, du 12 avril 1293 au 17 mai 1294

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9942 - 1

Pour citer ce document:

Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Alain Kersuzan, Nils Mantilleri et Jean-Michel Poisson, Compte de Barthélémy Silvestre (Bartholomeus Silvestri), châtelain, pour la Saint-Trivier-de-Courtes et recette de Bevet, du 12 avril 1293 au 17 mai 1294, Lyon - Chambéry, 2013 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Computus Bartholomei Silvestri, castellani Sancti Triverii de Cortos a dominica in quindena Pasche, que fuit IIo idus aprilis, anno Domini Mo CCo nonagesimo tertio, usque ad diem lune XVIIam diem mensis maii, anno nonagesimo quarto, videlicet de uno anno sex septimanis duobus diebus, receptus apud Sanctum Simphorianum de Auzone, presente domino comite.

frumentum

idem reddit computum

    [1]
  • de X meyteriis frumenti receptisnote diplomatiquereceptis : ajoutĂ© en interligne. de firma decime Sancti Triverii hoc anno
  • [2]
  • de II meyteriis IIII cupis receptis de exitu molendini de stanno, per manum Iohannis Anglici, per dictum tempus, deducta tertia parte quam percipit dictus Iohannes pro custodia dicti molendini
  • [3]
  • de V meyteriis receptis de firma molendini de Servigniaco(1) Aujourd’hui Servignat., finita in Carniprivio, anno nonagesimo tertio(2) Le mardi 2 mars 1294 (nouveau style).
  • [4]
  • de exitu decime cellararii nichil hoc anno in frumento
  • [5]
  • de VIXX note diplomatiqueVIXX : support endommagĂ©. VI meyteriis IIII cupis frumenti receptis in castellania Sancti Triverii de redditu et lunatione per annum, ut [in] particulis extractus extente novenote diplomatiqueve : support dĂ©truit. hic adiunctis
  • [6]
  • de coponagio respondet infra in firmis cum leyda
  • [7]
  • de chacipolleria ad presens non computat, et nichil inde habuit, et data est ad firmam Amblardeto pro quatuordecim libris viennensium, per unum annum inceptum in Nativitate Domini, anno nonagesimo tertio, de qua firma debet in sequenti computo respondere

arreragium

    [8]
  • de C meyteriis frumenti receptis de remanentia computi sui precedentis
  • [9]
  • summa : XIIXX VI meyterii II cupe frumenti

    [10]
  • de quibus libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone, per litteras domini datas apud Sanctum Triverium die martis ante festum Omnium Sanctorum, anno nonagesimo tertio, quas reddit : VI meyterios frumenti
  • [11]
  • item, libravit fratribus predicatoribus de Matiscone, ex dono domini, per litteras domini quas reddit : V meyterios frumentum
  • [12]
  • item, fratribus minoribus de Matiscone, per litteras domine comitisse quas reddit, de dono suo : V meyterios frumenti
  • [13]
  • et restant : XIXX X meyterii II cupe frumenti — venduntur ut infra

siligo

idem reddit computum

    [14]
  • de LI meyteriis siliginis receptis de firma decime Sancti Triverii hoc anno, exceptis decima minutorum bladorum, quam percipit hospitale dicti loci
  • [15]
  • de II meyteriis receptis de exitu taschiarum mansi Raffinorum(3) Anciennement Les Rafins, cne de Saint-Trivier-de-Courtes. C’est Raffin sur la carte de Cassini. hoc anno
  • [16]
  • de VII meyteriis IIII cupis receptis de exitu molendini de stanno per dictum tempus
  • [17]
  • de XIX meyteriis receptis de firma molendini de Servigniaco finita in Carniprivio, anno nonagesimo tertio
  • [18]
  • de I cupa recepta de exitu decime cellarii hoc anno
  • [19]
  • de IIII cupis receptis apud La Chasnea (4) Aujourd’hui ChanĂ©e (Basse- et Haute-), cne de Courtes. pro decima prepositi hoc anno
  • [20]
  • de IIIIXX XVI meyteriis receptis in dicta castellania de redditu prepositura et gaytianote diplomatiqueet gaytia : ajoutĂ© en interligne. per annum, ut in particulis extractus extente nove hic adiunctis
  • [21]
  • summa : VIIIXX XVIII meyterii III cupe siliginis
  • [22]
  • de quibus libravit fratribus predicatoribus de Matiscone, per litteras domini quas reddit, de dono ipsius : V meyterios
  • [23]
  • item libravitnote diplomatiquevit : support dĂ©truit. Guigoni Bermont, ex dono domini et pro eo quod cepit domum suam de La Bermonderi(5) Écrit labermonderi. Anciennement La Bermondière, cne de Saint-Étienne-sur-Reyssouze. a domino in feudum, per litteras domini denote diplomatiquedomini de : support dĂ©truit. mandato quas reddit, pro viginti quinque meyteriis ad mensuram Pontis Vele : XX meyterios
  • [24]
  • item, fratribus minoribus de Matisconenote diplomatiqueatiscone : support dĂ©truit. , de dono domine, per litteras ipsius de mandato quas reddit : V meyterios
  • [25]
  • item, Rosse, lotrici(6) lotrix, -cis, f. : lavandière, blanchisseuse, lingère. Mot absent de la nomenclature du Glossarium. domine, per litteras domine : IIII meyterios
  • [26]
  • item, filiabus domini Girardi de Langes(7) Aujourd’hui Lange, cne de Saint-Sulpice. : II meyterios
  • [27]
  • et restant : VIIXX II meyterii III cupe siliginis — venduntur ut infra

avena

idem reddit computum

    [28]
  • de XIIII meyteriis avene receptis de firma decime Sancti Triverii hoc anno
  • [29]
  • de exitu decime prepositi, cellararii et de taschiis, nichil hoc anno in avena
  • [30]
  • de XXVI meyteriis V cupis receptis in castellania Sancti Triverii de redditu et prepositura per annum, ut in particulis extractus extente nove
  • [31]
  • de XIIII meyteriis III cupis et dimidia receptis apud Curciacum pro parte domini de redditu per annum, ut in particulis dicti extractus
  • [32]
  • de VIXX VIII meyteriis II cupis receptis in dictanote diplomatiquea : support dĂ©truit. castellania de lunatione per annum, ut in particulis dicti extractus

arreragium

    [33]
  • de C meyteriis receptis de remanentia computi sui precedentis
  • [34]
  • summa : IIC IIIIXX III meyterii IIII cupe et dimidia avene

    [35]
  • de quibus libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone, per litteras domini de recepta datas die martis ante festum Omnium Sanctorum, anno nonagesimo tertio, quas reddit : XXX meyterios III cupas avene
  • [36]
  • et restant : XIIXX XIII meyterii I cupa et dimidia avene — venduntut ut infra

panes

idem reddit computum

    [37]
  • de XVII panibus receptis in dicta castellania de redditu per annum
  • [38]
  • de IX panibus et dimidio receptis apud Curciacum(8) Aujourd’hui Curciat-Dongalon., pro parte domini
  • [39]
  • summa : XXVI panes — venduntut ut infranote diplomatiquera : support dĂ©truit.

galline

idem reddit computum

    [40]
  • de IIIC gallinis receptis in dicta castellania de redditu et consuetudine hoc anno, ut in particulis in extenta

arreragium

    [41]
  • de XIIIXX XII gallinis receptis de remanentia computi sui precedentis
  • [42]
  • summa : VC LXXII galline

    [43]
  • de quibus libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone, per litteras domini datas ut supra in avena : LIIII gallinas
  • [44]
  • et restant : VC XVIII galline — et remanent

fenum

idem reddit computum

    [45]
  • de V charratis feni de exitu pratorum mansi as Raffins hoc anno
  • [46]
  • de II charratis receptis de exitu vigulti(9) Pour virgulti. Cette forme, inconnue du Glossarium, est Ă©galement attestĂ©e, par exemple, dans les comptes de l’hospice du Grand Saint-Bernard publiĂ©s par Lucien Quaglia. Sancti Triverii hoc anno
  • [47]
  • summa : VII charrate feni
  • [48]
  • de quibus libravit, ad expensas octies viginti decem septem(10) Pour centum septuaginta septem. equorum domini, per dictas litteras domini, quas reddit : II charratas feni
  • [49]
  • et restant : V charrate feni — et remanent

trosse

idem reddit computum

    [50]
  • de LXXII trossis feni receptis in dicta castellania de redditu per annum, ut in particulis dicti extractus extente nove — venduntur ut infra

cera

idem reddit computum

    [51]
  • de LXVIII libris cere receptis in dicta castellania de gardis et recognitionibus per annum, ut in particulis dicti extractus

arreragium

    [52]
  • de CXI libris cere receptis de remanentia computi sui precedentis
  • [53]
  • summa : VIIIXX XIX libre cere

    [54]
  • de quibus libravit, ad expensas hospitii domini per manum Hugonis de Voyrone, per litteras domini datas supra in avena : XXV libras cere
  • [55]
  • et restant : VIIXX XIIII libre cere — et remanent

ferrum

idem reddit computum

    [56]
  • de XV chevres ferre(11) Lire ferri, comme plus loin. En 1789 encore, il est fait mention Ă  ChambĂ©ry d’une " chèvre de fer " dans l’inventaire du mobilier de cuisine d’un gouverneur de Savoie dĂ©funt, mais il s’agit alors probablement d’une crĂ©maillère, et non, comme ici, d’une simple tige de fer : MĂ©moires et documents publiĂ©s par la SociĂ©tĂ© savoisienne d’histoire et d’archĂ©ologie, 42 (1903), p. xii. receptis de exitu ferrerie de grueria per dictum tempus

arreragium

    [57]
  • de XXXVIII chevrers ferri receptis de remanentia computi sui precedentis
  • [58]
  • summa : LIII chevres ferri — et remanent

aurum

idem reddit computum

    [59]
  • de I obolo auri recepto de Stephano Guillaudi, de Mespilliaco(12) Aujourd’hui MĂ©pillat (Grand- et Petit-), cne de Saint-Nizier-le-Bouchoux., pro garda per annum
  • [60]
  • summa : I obolus auri — venditur ut infra

denarii census

idem reddit computum

    [61]
  • de XVI libris XI solidis X denariis parisiensium receptis in castellania Sancti Triverii de redditu per annum, ut in particulis extractus extente nove hic adiunctis
  • [62]
  • de CI solidis VI denariisnote diplomatiqueVI denariis : ajoutĂ© en interligne. receptis apud Curciacum, pro parte domini de redditu per annum, ut in particulis dicti extractus
  • [63]
  • summa : XXI libre XIII solidi IIII denarii parisiensium

recognitiones et garde

idem reddit computum

    [64]
  • de VI libris XV solidis parisiensium receptis de hominibus Montis Merule(13) Aujourd’hui Montmerle, cne de Lescheroux, ancienne chartreuse. pro gardis per annum, et levantur in quolibet foco duodecim denarii parisiensium in Nativitate Domini
  • [65]
  • de CXIX solidis VII denariis receptis de gardis per annum in dicta castellania, ut in particulis dicti extractus
  • [66]
  • de V solidis VII denariis receptis de Hugueta La Vizi, de Conda, pro retentione temporis preteriti
  • [67]
  • summa : XIII libre II denarii parisiensium

taillie

idem reddit computum

    [68]
  • de XL libris parisiensium receptis de hominibus tailliabilibus domini in dicta castellania, receptis pro taillia ad misericordiam hoc anno, et levatur duobus terminis, videlicet in Carniprivio et in festo beati Bartholomei apostoli
  • [69]
  • summa eadem : XL libre parisiensium

firme

idem reddit computum

    [70]
  • de LXVI solidis VIII denariis parisiensium receptis de firma furni Sancti Triverii finienda in festo beati Iohannis baptiste, anno nonagesimo quarto
  • [71]
  • de XXXIIII libris XIII solidis IIII denariis receptis de firma leyde et coponagii Sancti Triverii finita in festo beate Agate virginis, anno nonagesimo tertio(14) Le vendredi 5 fĂ©vrier 1294 (nouveau style)., et tunc datur ad firmam Guillermo Christinodi pro quinquaginta septem libris viennensium
  • [72]
  • de chacipolleria Sancti Triverii non computat, et datur ad firmam ut supra in frumento
  • [73]
  • de LXVI solidis VIII denariis receptis de firma blayerie(15) Pour blaerie. Cf. Glossarium : blaeria, " tonlieu du blĂ© ". Sancti Triverii finita in festo beati Bartholomei, anno nonagesimo tertio
  • [74]
  • de VI libris receptis de firma blayerie et chacipollerie de Cormo(16) Aujourd’hui Cormoz. finita in Ramis Palmarum, anno nonagesimo tertio(17) Le dimanche 11 avril 1294 (nouveau style).
  • [75]
  • de VI libris receptis de firma chacipollerie et blayerie de Tageset(18) Aujourd’hui Tagiset, cne de Sainte-Croix (SaĂ´ne-et-Loire). et de Buysseroles(19) Aujourd’hui Buisserolle, cne de Varenne-Saint-Sauveur (SaĂ´ne-et-Loire). finita eodem termino
  • [76]
  • de XVI solidis VIII denariis receptis de firma blayerie de Curciaco, pro parte domini, finita in festo beati Bartholomei, anno nonagesimo tertio
  • [77]
  • de pasonagio(20) Pour passonagio. nemoris de Chamandrey(21) Aujourd’hui Chamandray, cne de Cormoz, ou Le Bois de Chamandre, cne de Foissiat. et de Arvey nichil hoc anno quia non fuit ibi glans
  • [78]
  • de LXXIIII solidis receptis de exitu nemoris mortui et alterius bosci, pro circulis et vimine, in nemoribus de Chamandrey et de Arvey, pro tanto venditorum hoc anno
  • [79]
  • de XXXVII solidis receptis de teysiis domorum Sancti Triverii hoc anno, et levantur in festo Penthecostes(22) Pour Pentecostes.
  • [80]
  • summa : LIX libre XIIII solidi IIII denarii

laudes et vende

idem reddit computum

    [81]
  • de VII solidis parisiensium receptis de Bererdo dos Das, pro laudibus et vendis cuiusdam pecie terre empte a Stephano, filio quondam dicti Vial de Buysseroles pretio quadraginta solidorum et sex denariorum, et levantur pro libra tres solidi
  • [82]
  • de LXX solidis receptis de Guioneto Borgeys pro domo empta a Iohanne Fargat pretio viginti trium librarum sex solidorum et octo denariorum
  • [83]
  • de XVI solidis receptis de Bererdo dos Das et eius fratribus pro manso Martini Cocherat, Stephani et Bernardi Baudinat, empto ab Ogerio de Beyrisiaco(23) Aujourd’hui BĂ©rĂ©ziat. pretio centum sex solidorum et octo denariorum
  • [84]
  • de X solidis receptis de Stephano Masuerii pro quadam pecia terre et bosci empta a dictis Les Calins pretio sexaginta sex solidorum et octo denariorum
  • [85]
  • de IIII libris VI solidis VIII denariis receptis de Iohanne Anglici pro rebus de feudo domini libero emptis de Clementia, sorore dicti Vetart, pretio decem septem librarum sex solidorum
  • [86]
  • de IIII libris IIII solidis V denariis receptis de dicto Libal del Morey pro rebus emptis de quibusdam hominibus de Mastrignia(24) Aujourd’hui Matrignat, cne de Saint-Nizier-le-Bouchoux. pretio quadraginta solidorum parisiensium, quam venditionem dictus castellanus retinuit et postea vendidit alteri, et pro eo habuit maiorem quantitatem dictarum laudum et vendarum, quas respondet dictam summam
  • [87]
  • de XXXVI solidis receptis de dicto Putin de Especenas pro quadam mansa empta a Guillermo Masuer pretio duodecim librarum summa : XV libre X solidi VI denarii parisiensium

introgia

idem reddit computum

    [88]
  • de XXXIII solidis IIII denariis parisiensium receptis de Peroneto Tiart pro introgio cuiusdam tenementi eidem albergati, versus nemus d’Arvey(25) Écrit darvey. , ad tres cupas frumenti et tres cupas avene et sex solidos parisiensium redditus, de quibus decetero computabit
  • [89]
  • de VI libris XIII solidis IIII denariis receptis de Guidone de Cymandres(26) Aujourd’hui Simandre, cne de Mantenay-Montlin. et Petro Morelli, pro introgio medietatis pro indiviso Vavre Maysoneysa eisdem albergate ad quadraginta solidos parisiensium, de quibus decetero computabit
  • [90]
  • summa : VIII libre VI solidi VIII denarii parisiensium

banna

idem reddit computum

    [91]
  • de XIII solidis IIII denariis parisiensium receptis de Stephano, dicto Chierteyns, quia araverat quoddam iter
  • [92]
  • de X solidis receptis de Iohanne, filio Guionis Laurentii, quia invenerat quemdam cultrum et eum celaverat
  • [93]
  • de XXX solidis receptis de Peroneto Canet, quia occupaverat quoddam iter
  • [94]
  • de L solidis receptis de Perrino de Malo Monte, pro eo quod non potuit reddere ad certam diem Iohannem Gubillat, qui accusabatur furtum commisisse
  • [95]
  • de VI solidis VIII denariis receptis ab uxore Petri del Sangeys pro banno sanguynis(27) Pour sanguinis.
  • [96]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Gauterono Savignen, quia invenerat de pecunia et ipsam celaverat
  • [97]
  • de LX solidis receptis de Petito Lo Bal(28) Écrit lobal. , quia accusabatur cepissenote diplomatiquecepisse : ajoutĂ© en interligne. de postibus donni Renaudi auctoritate sua propria
  • [98]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Iohanne del Sangeys, pro banno saysine fracte
  • [99]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Peroneto, filio Dureti de Jordes, pro banno adulterii
  • [100]
  • de XL [solidis] receptis ab Hugonino, pro banno adulterii
  • [101]
  • de XX solidis receptis de Iohanne de Baugiaco, carpentatore, pro eodem
  • [102]
  • de L solidis receptis a donno Guichardo Colombi et eius fratribus, et liberis Stephani de La Verna, quia obstruxerant quoddam iter
  • [103]
  • de XXX solidis receptis de filio Coci de Curciaco, quia ceperat de nemore d’Arvey(29) Écrit darvey. auctoritate propria
  • [104]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Ponczardo de La Merleri, pro banno adulterii
  • [105]
  • de XX solidis receptis de Hugoneto Colombi, quia eiecerat de possessione relictam Guillermi Colombi
  • [106]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de dicto Muriset pro pena cuiusdam compromissi non observati
  • [107]
  • de X solidis receptis de Stephano de Lescues, quia percusserat munerium de Vayriaco(30) Aujourd’hui Veyriat (Grand- et Petit-), cne de Lescheroux.
  • [108]
  • de X solidis receptis de Bartholomeo, filionote diplomatiquefilio : ajoutĂ© en interligne. Ruffi del Mont, pro banno furti
  • [109]
  • de XL solidis receptis de Hugone Masuer, pro banno sanguinis
  • [110]
  • de XVI solidis VIII denariis receptis de liberis a La Masueri(31) Écrit alamasneri. de La Boyllateri(32) Aujourd’hui Les Boulatières, cne de Curciat-Dongalon. , pro banno sanguinis
  • [111]
  • de VI(33) Il avait d’abord Ă©tĂ© Ă©crit X, et le nombre est raturĂ©. solidis VIII denariis receptis de Bernardo Pocherat, quia ceperat de bosco de Chimillia(34) Aujourd’hui Chemillat, cne de Lescheroux. propria auctoritate
  • [112]
  • de LXVI solidis VIII denariis receptis de dictis Les Puchonz, quia sibi appropriaverant de nemore de Chamandrey
  • [113]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Bererdo Moyrout et Hugone Farjot, pro eodem
  • [114]
  • de XX solidis receptis de Bernardo Brunet, quia dixit Bernardo Gayet quod furatus fuerat pices(35) Pour pisces. dicti Bernardi Brunet
  • [115]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de dicto Budel de Grandi Valle(36) Aujourd’hui Grandval, cne de Saint-Trivier-de-Courtes., quia occupaverat quoddam iter
  • [116]
  • de LXVI solidis VIII denariis receptis de filio Guichardi Auttrisset, pro banno furti
  • [117]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Iohanne, filio Malacher, pro banno sanguinis
  • [118]
  • de XL solidis receptis de Hugonino Royllardi, quia percusserat Guionem Chastra in via publica
  • [119]
  • de XXXIII solidis IIII denariis receptis de Ponceto Chapellan, quia ceperat duos bacones in ecclesia de Cormo auctoritate propria
  • [120]
  • de XX solidis receptis de Perroto Porcherii, quia scinderat quamdam metam
  • [121]
  • de LX solidis receptis de Iohanneto Pelleter, quia occupaverat pratum Guillermi Blondat et construxerat quamdam sepem in terra dicti Guillermi et appropriaverat(37) Écrit apropriaverat. sibi de terra Iohannis Guiart
  • [122]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis de Iohanne Guiart, quia fecerat quamdam cepem(38) Pour sepem. in terra Stephani de La Fontana
  • [123]
  • de XL solidis receptis de Guillermo Daniel, pro banno sanguinis facti Guillermo Balbi, de Mont Symont(39) Aujourd’hui Mont Simon, cne de Vescours.
  • [124]
  • de X solidis receptis de Marieta, uxore Humberti Goutron, quia celaverat furtum filie Guionis de Corgia
  • [125]
  • de X solidis receptis de dicta filia dicti Guionis, pro banno furti
  • [126]
  • de XX solidis receptis de Guillermo, pellipario de Jassens(40) Aujourd’hui Jassans, cne de Saint-Nizier-le-Bouchoux. , quia construxerat quamdam sepem in via publica de Jassens
  • [127]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Martino Tartamare, quia recurserat(41) Pour rescusserat ou rescuterat. pignora familiari chacipolli de Cormo
  • [128]
  • de XX solidis receptis de Guione de Bosco, quia ceperat boves Stephani de Bosco in via publica domini comitis et ipsos verberaverat
  • [129]
  • de XX solidis receptis de dicto Chatart de La Varenna(42) Écrit lavarenna, et le v est venu raturer un b initialement tracĂ©. Anciennement La Varenne, aujourd’hui La Varna, cne de Curciat-Dongalon. , pro banno saysine fracte
  • [130]
  • de LXXV solidis receptis de minutis clamis trium solidorum et inferius per idem tempus
  • [131]
  • summa : XLVI libre XIII solidi parisiensium, deductis centum duobus solidis pro parte castellani capientis duos solidos in libra

venditiones

idem reddit computum

    [132]
  • de IIIIXX VI libris VII solidis V denariis parisiensium receptis [de] ducentis triginta meyteriis duabus cupis frumenti venditis ut supra, quolibet meyterio vendito septem solidis sex denariis parisiensium
  • [133]
  • de XXXVII libris XIX solidis VIII denariis receptis de septies viginti duobus meyteriis tribus cupis siliginis venditis ut supra, quolibet meyterio vendito quinque solidis quatuor denariis
  • [134]
  • de XLVII libris IX solidis VIII denariis receptis de ducentis quinquaginta tribus meyteriis I cupa et dimidia avene venditis ut supra, quolibet meyterio vendito tribus solidis novem denariis
  • [135]
  • de XXI solidis receptis de viginti sex panibus venditis ut supra pro tanto
  • [136]
  • de LXII solidis receptis de sexaginta duabus trossis feni venditis ut supra, qualibet trossa vendita duodecim denariis
  • [137]
  • de V solidis receptis de uno obolo auri vendito ut supra pro tanto
  • [138]
  • de LXX solidis VIII denariis receptis de erba(43) Pour herba. pratorum vavre communis de Buysseroles et del Boschat(44) Aujourd’hui Le Bouchat, cne de Varennes-Saint-Sauveur. vendita pro tanto hoc anno
  • [139]
  • de[sic]
  • [140]
  • summa : VIIIXX XIX libre XV solidi V denarii parisiensium

    [141]
  • summa totius recepte huius computi : IIIC IIIIXX IIII libre XIII solidi V denarii parisiensium
  • [142]
  • de quibus respondet infra in summa totius recepte duorum computorum


Computus eiusdem castellani de redditibus et exitibus ville Belli Visus(45) Aujourd’hui Bevet, cne de Beaupont. per idem tempus

frumentum

idem reddit computum

    [143]
  • de I quartallo et dimidio frumenti recepto de Guillermo Masuer — venditur ut infra
  • [144]
  • de exitu molendini de Cropet(46) Aujourd’hui Croppet, cne de Beaupont. nichil per dictum tempus, quia destructum est propter in nundationes(47) Pour inundationes. aquarum

siligo

idem reddit computum

    [145]
  • de XXIII quartallis siliginis receptis apud Bellum Videre de lunatione per annum, ut in particulis extractus extente nove hic aiunctis(48) Pour adiunctis. — venduntur ut infra

avena

idem reddit computum

    [146]
  • de I quartallo et dimidio recepto de Guillermo Masuer de redditu per annum
  • [147]
  • de dimidia cupa recepta de Stephano Buer pro garda per annum
  • [148]
  • de I quartallo recepto de Aymone de Les Chauz et de Rubillart pro eodem
  • [149]
  • de dimidio quartallo recepto de liberis Hugonardi de Cruce pro eodem
  • [150]
  • summa : III quartalli dimidia cupa avene — venduntur ut infra

galline

idem reddit computum

    [151]
  • de XXI gallinis receptis in dicta villa de redditu et consuetudine hoc anno — venduntur ut infra

denarii census

idem reddit computum

    [152]
  • de V solidis parisiensium receptis de Nicholao et Stephano, eius filio
  • [153]
  • de V solidis receptis de Iohanne La Fianci(49) Écrit lafianci.
  • [154]
  • de XII denariis receptis de Henrico pellipario pro eodem
  • [155]
  • de VI libris X solidis receptis ibidem pro tailliis(50) La rubrique taillie a Ă©tĂ© ajoutĂ©e dans la marge gauche. ad manum hoc anno
  • [156]
  • de IIII libris XIII solidis IIII denariis receptis de firma blayerie(51) La rubrique firma, ou firma blayerie, n’a pas Ă©tĂ© jugĂ©e nĂ©cessaire. dicte ville finita in Paschate nuper preterito
  • [157]
  • summa : XI libre XIIII solidi IIII denarii parisiensium

banna

    [158]
  • de bannis et clamis computavit supra cum aliis bannis

venditiones

    [159]
  • idem reddit computum
  • [160]
  • de XI solidis III denariis receptis de uno quartallo et dimidio frumenti vendito ut supra pro tanto
  • [161]
  • de VI libris II solidis VIII denariis receptis de viginti tribus quartallis siliginis venditis ut supra, quolibet quartalli vendito quinque solidis quatuor denariis
  • [162]
  • de XII solidis II denariis receptis de tribus quartallis et dimidia cupa avene venditis ut supra pro tanto
  • [163]
  • de V solidis III denariis receptis de viginti una gallinis venditis ut supra, qualibet tribus denariis
  • [164]
  • summa : VII libre XI solidi IIII denarii parisiensium

    [165]
  • summa totius recepte huius computi : XIX libre V solidi VIII denarii parisiensium
  • [166]
  • summa totius recepte dictorum duorum computorum : IIIIC III libre XIX solidi I denarius parisiensium

arreragium

    [167]
  • idem reddit computum
  • [168]
  • de XI solidis IIII denariis obolo parisiensium receptis de remanentia computi sui precedentis pro decem septem solidis uno denario viennensium

    [169]
  • summa totius recepte cum arreragio : IIIIC IIII libre X solidi V denarii obolo parisiensium

de quibus

    [170]
  • in ponte castri aptando hoc aptando[sic] hoc anno, et capella et granerio recooperiendis hoc anno : XXVIII solidos parisiensium
  • [171]
  • in sex balistis domini aptandis apud Castellionem : XV solidos IIII denarios
  • [172]
  • in stipendiis hominum facientium trellias(52) Variante de treilla ignorĂ©e du Glossarium. et unum pavallonem(53) Variante de pavillo ignorĂ©e du Glossarium. in vigulto(54) Variante de virgultum ignorĂ©e du Glossarium. domini : LXXI solidos VI denarios
  • [173]
  • in sexaginta sex charratis mayerie positis ibidem : LXIIII solidos VI denarios
  • [174]
  • in sileribus(55) siler, " osier ". emptis ad ligandum dictas trellias : XX solidos VIII denarios
  • [175]
  • in vinea dicti vigulti putanda(56) Variante de podare ignorĂ©e du Glossarium. et sarclanda : VI solidos VI denarios
  • [176]
  • in pane dato sexaginta quinque hominibus fossorantibus(57) Variante de fossodare ignorĂ©e du Glossarium. dictam vineam bis hoc anno ante vindemias : V solidos V denarios
  • [177]
  • in pane dato triginta sex hominibus dictam vineam fodentibus hoc anno in martio(58) On lit ici marcio, hospicium, sepcies, aportancium, servicia, tercia, hospicii, tercio, Treforcii, Vincencii, que l’on transcrit – selon la convention d’édition prescrivant l’usage gĂ©nĂ©ral de la graphie classique – martio, hospitium, septies, aportantium, servitia, tertia, hospitii, tertia, Trefortii, Vincentii. : III solidos
  • [178]
  • in pane dato boveriis adducentibus triginta sex charratis lignorum ad hospitium domini quando ibi fuit : V solidos VI denarios
  • [179]
  • in pane dato boveriis adducentibus centum tresdecim pecias fuste in castrum, et ibi remanent : XVIII solidos X denarios
  • [180]
  • in calciata parvi stanni aptanda per tres vices hoc anno : XXXVII solidos
  • [181]
  • pro dicto stanno piscando et piscibusnote diplomatiquepiscibus : ajoutĂ© en interligne. ponendis in alio stanno : XIX solidos IIII denarios
  • [182]
  • in septies viginti parvis luciis(59) lucius, " brochet ". positis in magno stanno : III solidos IIII denarios
  • [183]
  • in sepultura Guillermi Costert, quondam chacipolli Sancti Triverii : XXXIII solidos IIII denarios
  • [184]
  • in expensis unius latronis qui amisit auriculam : XXI denarios
  • [185]
  • in feno pratorum as Raffins et vigulti domini faciendo hoc anno : VI solidos
  • [186]
  • in prandio hominum aportantium(60) Pour apportantium. servitia domini ad castrum tertia die Nativitatis Domini : VII solidos
  • [187]
  • in stipendiis ipsius castellani per dictum tempus de quo computat, capientis per annum viginti quinque libras viennensium, pro se, uno cliente et una guaytia, pro viginti octo libris septem solidis quatuor denariis viennensium : XVIII libras XVIII solidos IIII denarios parisiensium
  • [188]
  • summa expense et salarii : XXXVI libre V solidi IIII denarii parisiensium
  • [189]
  • idem libravit, ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone, clerici, per litteras domini datas die martis ante festum Omnium Sanctorum, anno nonagesimo tertio, quas reddit : XX libras viennensium
  • [190]
  • idem libravit Guigoni de Sancto Germano, quos dominus sibi debebat pro uno falcone, per litteras domini : C solidos viennensium
  • [191]
  • idem libravit Petro de Monte Meliano, clerico, pro(61) Écrit per. operibus Trefortii, per litteras domini de mandato et confessionem dicti Petri, presentis, confitentis se ipsas recepisse : L libras viennensium
  • [192]
  • idem libravit domine comitisse, in quadraginta ulnis tele, per litteras domine de recepta, quas reddit : LX solidos viennensium
  • [193]
  • idem libravit domine comitisse, per litteras ipsius de recepta datas in crastino beati Vincentii, anno nonagesimo quarto, sumpto millesimo in Nativitate Domini(62) Il s’agit donc bien cette fois du jeudi 21 janvier 1294 (nouveau style)., quas reddit : XI libras viennensium
  • [194]
  • idem libravit, in octo somatis vini de Vohisia(63) Peut-ĂŞtre pour Voisia, " Malvoisie ". Ce cĂ©page est encore cultivĂ© aujourd’hui dans la combe de Savoie. emptis pro domina comitissa, et dantur pro quallibet(64) Lire qualibet. somata viginti duo solidi, et allocantur de mandato domini, presentis : VIII libras XVI solidos viennensium
  • [195]
  • idem libravit, [in] vino empto et posito in uno dolio vini de Trefortio portato apud Sanctum Sinforianum(65) Ce mot est raturĂ©., ad hospitium dicte domine, videlicet pro dicto dolio olliando(66) Voir Godefroy, vol. 5, p. 665, s. v. ouillier, " remplir de vin un tonneau ". : VI solidos viennensium
  • [196]
  • idem libravit, in portagio dicti vini de Vohisia et de Trefortio apud Sanctum Simphorianum : XX solidos
  • [197]
  • idem libravit Roberto, buticulario, pro expensis boveriorum adducentium undecim charratas vini de Trefortio apud Sanctum Triverium, per litteras dicti Roberti de recepta, quas reddit : L solidos viennensium
  • [198]
  • idem libravit Petro de Monte Beliardo, pro operibus Pontis Vele, per litteram domini de mandato quod traderentur ad mandatum Petri, clerici, et dictus Petrus jussit ipsas tradi dicto Petro de Monte Beliardo, per litteras dicti Petri de recepta, quas reddit : XXX libras viennensium
  • [199]
  • idem libravit donno Iohanni Floridi, capellano domini, pro stanno de Albigniaco(67) Aujourd’hui Arbigny, oĂą se trouve Le Grand Étang. faciendo, per litteras dicti domini Iohannis de recepta datas die mercurii post Pascha(68) Ou post Pascham. La forme fĂ©minine Pascha, -e, voisine ici avec la forme neutre Pascha, -atis : in quindena Pasche, mais in Paschate nuper preterito., anno nonagesimo quarto, quas reddit, et allocantur de mandato domini : XXX libras viennensium
  • [200]
  • idem libravit, ad expensas Durandi de Fago et eius socii per viginti duos dies, faciendo extentam Sancti Triverii, per litteras dicti Durandi de recepta : VI libras viennensium
  • [201]
  • idem libravit, in pargameno pro dictis extentis et aliis faciendis, per easdem litteras : XXIIII solidos viennensium
  • [202]
  • idem libravit, in transcripto dicte extente faciendo, quod penes ipsum remanet : XXV solidos viennensium
  • [203]
  • idem libravit Berardo Vigerii, cui debentur per annum de feudo sibi facto super tallias Sancti Triverii, per litteram de recepta quam reddit : XLV solidos viennensium
  • [204]
  • idem libravit, in portagio unius fayssi pannorum, tele et mantilium emptorum apud Chabillonem(69) Pour Cabillonem. per Iacobus de Secusia, portatorum a Sancto Triverio apud Burgum per litteras domine, quas reddit : XVI solidos viennensium
  • [205]
  • summa librate : VIIIXX XIII libre II solidi viennensium — qui valent : CXV libras VIII solidos parisiensium

    [206]
  • summa expense, salarii et librate : VIIXX XI libre XIII solidi IIII [denarii] parisiensium
  • [207]
  • et sic debet : XIIXX XII libras XVII solidos III obolos parisiensium Memorandum quod idem castellanus debet respondere de V meyteriis frumenti, VI meyteriis siliginis, III meyteriis avene et XI solidis parisiensium redditus per annum, plus inventis per novam extentam, tam apud Sanctum Triverium quam apud Bellum Videre, quam computavit anno preterito, et de hiis debet respondere de tempore quo fuit castellanus dicti loci. Debent sibi allocari XIII libre XI solidi III denarii viennensium pro taschia molendini Sancti Belli Visus. Non allocantur, quia nundum est perfectam. Iniunctum est castellano quod non tradat alicui persone aliquod de bonis domini, nisi per litteram domini patentem ; si tradiderit, non allocabitur. Qui allocaverit(70) Le mot est raturĂ©, parce qu’il avait d’abord Ă©tĂ© Ă©crit allocab., ab officio domini expelletur.



Notes

1 - Aujourd’hui Servignat.
2 - Le mardi 2 mars 1294 (nouveau style).
3 - Anciennement Les Rafins, cne de Saint-Trivier-de-Courtes. C’est Raffin sur la carte de Cassini.
4 - Aujourd’hui Chanée (Basse- et Haute-), cne de Courtes.
5 - Écrit labermonderi. Anciennement La Bermondière, cne de Saint-Étienne-sur-Reyssouze.
6 - lotrix, -cis, f. : lavandière, blanchisseuse, lingère. Mot absent de la nomenclature du Glossarium.
7 - Aujourd’hui Lange, cne de Saint-Sulpice.
8 - Aujourd’hui Curciat-Dongalon.
9 - Pour virgulti. Cette forme, inconnue du Glossarium, est également attestée, par exemple, dans les comptes de l’hospice du Grand Saint-Bernard publiés par Lucien Quaglia.
10 - Pour centum septuaginta septem.
11 - Lire ferri, comme plus loin. En 1789 encore, il est fait mention à Chambéry d’une " chèvre de fer " dans l’inventaire du mobilier de cuisine d’un gouverneur de Savoie défunt, mais il s’agit alors probablement d’une crémaillère, et non, comme ici, d’une simple tige de fer : Mémoires et documents publiés par la Société savoisienne d’histoire et d’archéologie, 42 (1903), p. xii.
12 - Aujourd’hui Mépillat (Grand- et Petit-), cne de Saint-Nizier-le-Bouchoux.
13 - Aujourd’hui Montmerle, cne de Lescheroux, ancienne chartreuse.
14 - Le vendredi 5 février 1294 (nouveau style).
15 - Pour blaerie. Cf. Glossarium : blaeria, " tonlieu du blé ".
16 - Aujourd’hui Cormoz.
17 - Le dimanche 11 avril 1294 (nouveau style).
18 - Aujourd’hui Tagiset, cne de Sainte-Croix (Saône-et-Loire).
19 - Aujourd’hui Buisserolle, cne de Varenne-Saint-Sauveur (Saône-et-Loire).
20 - Pour passonagio.
21 - Aujourd’hui Chamandray, cne de Cormoz, ou Le Bois de Chamandre, cne de Foissiat.
22 - Pour Pentecostes.
23 - Aujourd’hui Béréziat.
24 - Aujourd’hui Matrignat, cne de Saint-Nizier-le-Bouchoux.
25 - Écrit darvey.
26 - Aujourd’hui Simandre, cne de Mantenay-Montlin.
27 - Pour sanguinis.
28 - Écrit lobal.
29 - Écrit darvey.
30 - Aujourd’hui Veyriat (Grand- et Petit-), cne de Lescheroux.
31 - Écrit alamasneri.
32 - Aujourd’hui Les Boulatières, cne de Curciat-Dongalon.
33 - Il avait d’abord été écrit X, et le nombre est raturé.
34 - Aujourd’hui Chemillat, cne de Lescheroux.
35 - Pour pisces.
36 - Aujourd’hui Grandval, cne de Saint-Trivier-de-Courtes.
37 - Écrit apropriaverat.
38 - Pour sepem.
39 - Aujourd’hui Mont Simon, cne de Vescours.
40 - Aujourd’hui Jassans, cne de Saint-Nizier-le-Bouchoux.
41 - Pour rescusserat ou rescuterat.
42 - Écrit lavarenna, et le v est venu raturer un b initialement tracé. Anciennement La Varenne, aujourd’hui La Varna, cne de Curciat-Dongalon.
43 - Pour herba.
44 - Aujourd’hui Le Bouchat, cne de Varennes-Saint-Sauveur.
45 - Aujourd’hui Bevet, cne de Beaupont.
46 - Aujourd’hui Croppet, cne de Beaupont.
47 - Pour inundationes.
48 - Pour adiunctis.
49 - Écrit lafianci.
50 - La rubrique taillie a été ajoutée dans la marge gauche.
51 - La rubrique firma, ou firma blayerie, n’a pas été jugée nécessaire.
52 - Variante de treilla ignorée du Glossarium.
53 - Variante de pavillo ignorée du Glossarium.
54 - Variante de virgultum ignorée du Glossarium.
55 - siler, " osier ".
56 - Variante de podare ignorée du Glossarium.
57 - Variante de fossodare ignorée du Glossarium.
58 - On lit ici marcio, hospicium, sepcies, aportancium, servicia, tercia, hospicii, tercio, Treforcii, Vincencii, que l’on transcrit – selon la convention d’édition prescrivant l’usage général de la graphie classique – martio, hospitium, septies, aportantium, servitia, tertia, hospitii, tertia, Trefortii, Vincentii.
59 - lucius, " brochet ".
60 - Pour apportantium.
61 - Écrit per.
62 - Il s’agit donc bien cette fois du jeudi 21 janvier 1294 (nouveau style).
63 - Peut-être pour Voisia, " Malvoisie ". Ce cépage est encore cultivé aujourd’hui dans la combe de Savoie.
64 - Lire qualibet.
65 - Ce mot est raturé.
66 - Voir Godefroy, vol. 5, p. 665, s. v. ouillier, " remplir de vin un tonneau ".
67 - Aujourd’hui Arbigny, où se trouve Le Grand Étang.
68 - Ou post Pascham. La forme féminine Pascha, -e, voisine ici avec la forme neutre Pascha, -atis : in quindena Pasche, mais in Paschate nuper preterito.
69 - Pour Cabillonem.
70 - Le mot est raturé, parce qu’il avait d’abord été écrit allocab.