Compte de Perret de la Balme ( Petri de Balma) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du jeudi 1er janvier 1288 au mardi 3 mai 1288

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9941 - 7

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Jean-Michel Poisson et Florian Gonnet, Compte de Perret de la Balme (Petri de Balma) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du 1er janvier 1288 au 3 mai 1288, Lyon - Avignon, CIHAM-Editions, 2015 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Prologue

Computus Petri de Balma predicti note diplomatiquepredicti : ajouté en interligne. castellani Sancti Triverii a circumcisione Domini anno eiusdem millesimo CC° octogesimo septimo usque ad diem martis tertiam diem intrantis mensis maii videlicet pro decem septem edomadis et tribus diebus

Frumentum

Idem reddit computum

    [1]
  • de VIxx XVII meiteriis III cupis dimidia frumenti receptis a se ipso de remanentia computi sui precedentis ut patet in ipso
  • [2]
  • de II meiteriis II cupis dimidianote diplomatiquedimidia : biffĂ©. receptis de exitu molendini de stangno quod tenet Iohannes anglicus per dictum tempus et sciendum est quod in dicto molendino capit dominus comes duas partes in grano et medietatem in farina sicut in litteris quas dictus anglicus habere debet continetur
Summa recepte : VIxx XIX meiteria V cupe dimidia frumenti de quibus Libravit ad expensas hospitii domini comitis et domine comitisse per dictum tempus ut per duo paria litterarum dicti domini comitis et unum par litterarum domine comitisse et aliam litteram Andree de Voyrone clerici domini comitis : VIxx XIX meiteria et sic debet : V cupas dimidiam frumenti venduntur ut infra

Siligo

Idem reddit computum

    [3]
  • de VIIIxx IX meiteriis V cupis siliginis receptis a se ipso de remanentia computi sui precedentis
  • [4]
  • de II meiteriis receptis de exitu molendini de stangno pro parte domini ut supra in frumento
Summa : VIIIxx XI meiteria V cupe siliginis de quibus Libravit ad expensas hospitii domini comitis et domine comitisse ut per unam litteram domini comitis et aliam litteram domine comitisse : X meiteria et sic debet : VIIIxx I meiteria V cupas siliginis respondet in computo sequenti baillivi

Avena

Idem reddit computum

    [5]
  • de CC meiteriis V cupis dimidia avene receptis a se ipso de remanentia computi sui precedentis de quibus
Libravit ad expensas hospitii domini comitis ut per duo paria litterarum ipsius domini comitis per manum Andree de Voyrone : CVIII meiteria I cupam
    [6]
  • Item ad expensas dicti hospitii ut per litteram Andree de Voyrone datam die veneris post quindenam pasche anno octogesimo octavo : XIIII meiteria I cupam
Item ad expensas hospitii domine comitisse ut per litteram eius datam die mercurii post quindenam pasche anno octogesimo octavo : XXIII meiteria V cupas Summa librate : VIIxx VI meiteria I cupa avene et sic debet : LIIII meiteria IIII cupas dimidiam avene

Gualline

Idem reddit computum

    [7]
  • de CCLXXVII gallinis receptis a se ipso de remanentia computi sui precedentis de quibus
Libravit ad expensas hospitii domini comitis ut per unam litteram ipsius et aliam litteram Andree de Voyrone predictas note diplomatiquepredictas : ajouté en interligne. : VIIIxx VII gallinas
    [8]
  • Item ad expensas hospitii dicte domine comitisse ut per litteram donni Iacobi capellani sui : XXXI gallinas
Summa librate : IXxx XVIII gualline et sic debet : LXXIX guallinas venduntur ut infra

Fenum

Idem reddit computum

    [9]
  • de XI carratis feni receptis a se ipso de remanentia computi sui precedentis de quibus
Libravit ad liberationem equorum domini comitis per tempus quo supra in avena ultra fenum emptum per gentes domini comitis : VIII carrate (sic) et sic debet dictus castellanus : III carratas que sunt in domo ingeniorum

Cera

Idem reddit computum

    [10]
  • de XLIIII libris et quarta parte unius libre receptis de remanentia computi sui precedentis de quibus
Libravit ad expensas hospitii domini comitis ut per duo paria litterarum ipsius domini comitis : XLVI libras cere et sic debetur eidem : I libram III quars cere de qua sibi solvitur inferiusnote diplomatiquede qua sibi solvitur inferius : biffé.

Ferrum

Idem reddit computum

    [11]
  • de XVI capris ferri receptis de exitu minerie ferri de Cormo per dictum tempus videlicet pro quolibet mense quatuor capras
Summa : XVI capre venduntur ut infra

Denarii

Idem reddit computum

    [12]
  • de medietate firme furni finiende in festo beati Iohannis baptiste anno octogesimo octavo non computat quia non debetur usque ad dictum festum beati Iohannis et tunc debet recuperari sicut apparet in computo precedenti
  • [13]
  • de XVI libris parisiensium note diplomatiqueparisiensium : ajoutĂ© en interligne. receptis de medietate firme leyde et copunagii finite in festo beate Aguates anno octogesimo septimo et de alia medietate computavit in computo precedenti et a dicto festo beate Aguates citra debet respondere castellanus sequens
  • [14]
  • de XV libris XVIII solidis receptis de tallia facta in dicta castellania in termino carniprivii
  • [15]
  • de aliis redditibus computavit in computo precedenti
Summa : XXXI libre XVIII solidi parisiensium

Introgia

Idem reddit computum

    [16]
  • de XIII solidis IIII denariis parisiensium receptis de Albespino de Debrancheiz note diplomatiquede Debrancheiz : ajoutĂ© en interligne. pro intragio de eo quod receptus fuit in burgensem Sancti Triverii
  • [17]
  • de X solidisnote diplomatiquede X solidis : biffĂ©. de VI solidis VIII denariis receptis de Grapins de Romenay pro intragio burgesie
  • [18]
  • de X solidis receptis a genere Hunberti Potel pro intragio ex eo quod receptus est in gardam domini ad unam libram cere per annum
  • [19]
  • de III solidis IIII denariis receptis de Guillermo Orchant pro intragio terre sibi albergate a les Beillatores ad duos solidos parisiensium et unum meiterium avene de redditu per annum deduc note diplomatiquededuc : biffĂ©. comuniter solvendis domino comiti et priori Sancti Petri
  • [20]
  • de XL solidis receptis de liberis Hugonelli de Varenes pro intragio tenementi ala Guoynarda albergati sibi ad usagia debita
  • [21]
  • de XXX solidis receptis des Siveriners pro intragio masure Careymentrant site apud Bioley sibi albergate
  • [22]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Guioneto Tison pro intragio homagii ad unam libram cere de recognitione homagii per annum
  • [23]
  • de X solidis receptis a filio Dombelier pro intragio terre sibi albergate en les comunes del Frayney ad sexdecim denarios parisiensium redditus per annum
  • [24]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Petro Barbat pro intragio guarde ad unam libram cere annuatim
  • [25]
  • de LXVI solidis VIII denariis receptis de Bernardo Vetous et Hunberto Goutru et Hunberto et Peronino de Mondesert pro intragio rerum sibi albergatarum en les comunes sitis subtus lo Bachat et lo Moray ad decem septem solidos viennensium de redditu per annum et pro tribus carratis feni albergatis Guioneto et Peroneto Rosset ad duos solidos parisiensium redditus in eisdem rebus
Summa : X libre parisiensium

Laudes vende

Idem reddit computum

    [26]
  • de XX solidis parisiensium receptis de Iohanneto de Voyrone pro laudibus unius orti et unius pecie prati et alterius pecie terre emptis a Guioto Coitoux
  • [27]
  • de X solidis receptis de Arnoudo de Varenes pro rebus et possessionibus quondam dou Vial de Monsimont emptis ab uxore Bertholon Fabri Sancti Triverii
  • [28]
  • de X solidis receptis de Peroneto Cointet de Privages pro laudibus terre empte a liberis Franceys de Privages
  • [29]
  • de II solidis receptis de Guillermo Blondan pro rebus emptis de Bracoillet apud Cortous
Summa : XLII solidi

Banna

Idem reddit computum

    [30]
  • de XIII solidis IIII denariis parisiensium receptis de clerico Bufart pro banno sanguinis
  • [31]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Iohanneto Rafin pro eo quod accusabatur cepisse de bonis patrui sui ipso ignorante
  • [32]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Rancot et Aymonart de Campis fratribus pro banno sanguinis
  • [33]
  • de III solidis IIII denariis receptis de Bernardo Grapin pro eo quod dixerat verba contumeliosa cuidam de Sancto Triverio
  • [34]
  • de V solidis IIII denariis receptis de Stephano Ialayat pro banno sanguinis
  • [35]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Ponceto de note diplomatiquede : biffĂ©. Gorrevout pro eo quod auctoritate propria spoliaverat de quadam pecia terre filium Hugonis de Belfort
  • [36]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Petro Granier de Tageset pro banno spilnote diplomatiquespil : biffĂ©. spoliationis
  • [37]
  • de VIII solidis receptis de Iaqueto des Chaneys pro banno spoliationis
  • [38]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de la Montria pro eo quod accusabat alium de pariurio nec potuit probare
  • [39]
  • de V solidis IIII denariis receptis de relicta Bartholomei Colon pro quadam saisina fracta
  • [40]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Martino Chondet pro spoliationis banno
  • [41]
  • de III solidisnote diplomatiquede III solidis : biffĂ©. de X solidis receptis de clamis per idem tempus
Summa : IIII libre XVIII solidi VIII denarii parisiensium in quibus Castellanus percipit duos solidos in libra enote diplomatiquee : biffé.} et remanent domino comiti : IIII libre VIII solidi VIII denarii Idem reddit computum
    [42]
  • de XX solidis IIII denariis note diplomatiqueIIII denariis : ajoutĂ© en interligne. parisiensium receptis de tertia parte feni habiti in Vavra comuni pro parte domini hoc anno ut in particulis in dorso presentis rotuli
  • [43]
  • de XI solidis parisiensium receptis de Petro Morel pro nemore note diplomatiquenemore : biffĂ©. concessione sibi facta de capiendo de nemore mortuo in nemore de Arvey a carniprivio usque ad primam diem madii anno octogesimo octavo
  • [44]
  • de LXVI solidis VIII denariis receptis de Iohanneto Salignon pro viginti sex quercubus que ceciderant iam est diu sibi venditis in nemore de Chamandrey
    [45]
  • summa : IIII libre XVIII solidi parisiensium
in quibus castellanus percipit duos solidos in libra et remanent domino comiti : IIII libre VIII solidi (effacé)} Idem reddit computum
    [46]
  • de VI libris XIII solidis IIII denariis receptis ab illis de Buyseroles et de Tageset quas dominus precepit levare annuatim ab ipsis pro clausura Sancti Triverii
  • [47]
  • de VI solidis VIII denariis receptis a dicto lo Mors pro blaeria de Buyseroles de anno finito in festo beati Michaelis anno octogesimo septimo
  • [48]
  • de X solidis receptis de medietate blaerie Curciaci pro anno finiendo in festo beati Bartholomei anno octogesimo octavo
Summa : VII libre X solidi

Venditiones

Idem reddit computum de II solidis IIII denariis parisiensium receptis de quinque cupis dimidia frumenti venditis ut supra

    [49]
  • de XV solidis receptis de gallinis venditis ut supra deductis quindecim gallinis quas non potuit recuperare ut dicit
  • [50]
  • de X solidis VIII denariis receptis de sexdecim capris ferri venditis ut supra
Summa : XXVIII solidi

Arreragium

Idem reddit computum

    [51]
  • de LXIII libris XVII solidis II denariis parisiensium receptis a se ipso de remanentia computi sui precedentis ut patet in ipso

Summa tottalis recepte : VIxx VI libre XXII denarii parisiensium valent ad viennenses uno parisiense computato pro tribus obolis viennensium : IXxx IX libras II solidos IX denarios viennensium de quibus

Expendit in furno ville Sancti Triverii cohoperiendo : XIX solidos VI denarios viennensium

    [52]
  • Item in scindulis emptis ad capellam recohoperiendam et stipendio carpentariorum ipsam recohoperientium et pro palicio faciendo circa pratum quod est in intragio castri : XXI solidos III denarios
  • [53]
  • cuidam nuntio misso ad Iohannem de Vienna pro negotio domini : III solidos
  • [54]
  • Item libravit ad expensasnote diplomatiquead expensas : biffĂ©. domino comiti ad expensas hospitii sui per manum Andree de Voyrone clerici sui ut per duo paria litterarum dicti domini comitis quas reddit : LXXVI libras III solidos IIII denarios
  • [55]
  • Item libravit domino Iocerando de Francheleins militi pro debito domini comitis ut per litteram domini comitis de mandato et litteram dicti militis de recepta : XL libras Item Berardo Vigerii quos percipit annuatim super tallias Sancti Triverii que fuerunt in carniprivio et quos tenet in feudum pro dominonote diplomatiquepro domino : biffĂ©. a domino comite pro termino carniprivii anno currente octogesimo septimo ut per litteram ipsius de recepta : XXX note diplomatiqueXXX : biffĂ©. XLV solidos viennensium
  • [56]
  • Item Ogerio Putoreilli cui debebantur de stipendiis suis de eo quod steterat apud Sagiacum : XX solidos viennensium
  • [57]
  • Item libravit Iohanni anglico per manum Iohannis Salignon de remanentia computi dicti Iohannis anglici de carroneria ut per confessionem dicti Iohannis : X libras VIII solidos VI denarios
  • [58]
  • Item libravit dicto Iohanni anglico de remanentia dicti computi sui de carroneria ut per confessionem ipsius : XXIIII libras
  • [59]
  • Item restituit sibi pro eo quod non fuit sibi satisfactum in computo precedenti de tertia parte bann note diplomatiquebann : biffĂ©. bannorum sibi concessa ut per litteram donni Iohannis Floridi ut patet in ipso computo et dominus precepit quod teneatur sibi tenor littere sue quantum ad illum computum : XII libras XII solidos viennensium
  • [60]
  • item restituit sibi XV solidos viennensium quos computavit superius in venditione bladi primi computi plus quam debuit per manum magistri Petri de Monbeliard
  • [61]
  • Item libravit sibi ipsi pro salario suo per tempus supradictum ad rationem triginta quinque librarum de salario per annum : XI libras XV solidos III denarios
  • [62]
  • Item libravit Petro clerico domini comitis ad opus ipsius domini comitis : XXV solidos viennensium
Summa librate : IXxx II libre VII solidi XI denarii viennensium et sic debet dictus castellanus : VI libras XIIII solidos X denarios viennensium de quibus Deducuntur quos computavit in recepta duorum annorum preteritorum magister Guido pro manso Flechet qui respondet Baugiaci : XLV solidos viennensium
    [63]
  • Item deducuntur IX solidi pro manso Rogier de Cormo pro duobus annis quos non potuit recuperare
et sic debet : IIII libras X denarios viennensium de quibus respondet magister Guido qui de ipsis computat in computo baillivi



Notes