Compte de Perret de la Balme ( Perreti de Balma) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du jeudi 1er mai 1287 au jeudi 1er janvier 1288

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9941 - 5

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Jean-Michel Poisson et Florian Gonnet, Compte de Perret de la Balme (Perreti de Balma) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du 1er mai 1287 au 1er janvier 1288, Lyon - Avignon, CIHAM-Editions, 2015(Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Prologue

Computus Perreti de Balma castellani Sancti Triverii a prima die madii anno Domini M° CC° octogesimo septimo usque ad circumcisionem Domini anno eodem sumendo millesimum in paschate videlicet pro octo mensibus

Frumentum

Idem reddit computum

    [1]
  • de XV meiteriis frumenti receptis de exitu decime Sancti Triverii hoc anno in frumento
  • [2]
  • de taschiis nichil in frumento
  • [3]
  • de exitu molendini de stanno quod tenet Iohannes anglicus nichil quia semper cessavit pro siccitatem temporis
  • [4]
  • de IIII meiteriis receptis a Petro de Monbeliard de firma molendini de Selvigniaco finienda in Carniprivio proximo anno octogesimo septimo in frumento
  • [5]
  • de I meiterio recepto a domina de Cleyssia de redditu per annum
  • [6]
  • de II meiteriis receptis a dictis los Reynondaz pro eodem
  • [7]
  • de I meiterio recepto de Guillermo Trotet pro eodem de Grant Val
  • [8]
  • de III meiteriis receptis apud Curciacum de redditu pro parte domini deducta parte prioris Matisconensis
  • [9]
  • de IX cupis receptis de Bernardo Vetous de Buysseroles de redditu pro tenemento Coster
  • [10]
  • de I meiterio recepto de Hunberto Gotru pro eodem
  • [11]
  • de II meiteriis receptis de Hugone Masuer de Buysseroles pro eodem
  • [12]
  • de I meiterio recepto de Donbelier pro eodem de Buisseroles
  • [13]
  • de I meiterio recepto de Hunberto Rosselent de Grant Val pro eodem
  • [14]
  • de I meiterio recepto de Petro de Agya Descopay pro eodem
  • [15]
  • de I meiterio recepto de Petro Channel et participibus suis de prepositura per annum
  • [16]
  • de I meiterio recepto de Bernardo Morel et participibus suis pro eodem
  • [17]
  • de I meiterio recepto de Petro Masuer et Peroneto Cointet pro eodem
  • [18]
  • de I meiterio recepto de Aymoneto Tisserant et participibus suis pro eodem
  • [19]
  • de exitu decime celerarii nichil in frumento
  • [20]
  • de chacipoleria nichil quia Costers eam tenet ad vitam
  • [21]
  • de copunagio nichil quia accensatum est ad denarios cum leyda ut infra
  • [22]
  • de CV meiteriis dimidia cupa receptis in dicta castellania de lunatione hoc anno
Summa : VIIxx II meiteria III cupe dimidia frumenti de quibus Super mansum Iohannis de la Cort in quo non est tenementarius et de cuius mansi exitibus computabit inferius : I meiterium
    [23]
  • item in venditione ut infra : IIII meiteria
et sic debet : VIxx XVII meiteria III cupas dimidiam frumenti et remanent

Siligo

Idem reddit computum

    [24]
  • de LXIIII meiteriis siliginis receptis de exitu decime Sancti Triverii in siligine hoc anno
  • [25]
  • de VI meiteriis receptis de exitu computatis taschiis note diplomatiquecomputatis taschiis : ajoutĂ© en marge de gauche. taschiarum in aliquibus peciis terre curati et quorumdam aliorum note diplomatiquecurati et quorumdam aliorum : ajoutĂ© en interligne. per castellaniam hoc anno
  • [26]
  • de exitu molendini de stanno nichil ratione qua supra in frumento
  • [27]
  • de XVI meiteriis receptis de Petro de Monbeliard de firma molendini de Selviaco ut supra in frumento
  • [28]
  • de I meiterio recepto de exitu decime celerarii in terris des Beluars hoc anno
  • [29]
  • de IIII cupis receptis de decima prepositure de la Chasnea hoc anno
  • [30]
  • de III meiteriis receptis des Reynondaz de redditu
  • [31]
  • de III meiteriis receptis de partagio mansi aus Rafins qui est in manu domini dato ad colendum hoc anno ad taschiam
  • [32]
  • de IIIIxx XIIII meiteriis I cupa receptis in dicta castellania de prepositura et guayta hoc anno
  • [33]
  • de exitu vinee et orti retro castrum non computat taschia note diplomatiquetaschia : ajoutĂ© en marge de gauche. quia Iohannes anglicus ea tenet pro domina et de ipsis debet computare
Summa : IXxx VI meiteria V cupe siliginis de quibus Super mansum Iohannis de La Cort ratione qua supra in frumento : I meiterium
    [34]
  • Item in venditione ut infra : XVI meiteria
et sic debet : VIIIxx IX meiteria V cupas et remanent

Avena

Idem reddit computum

    [35]
  • de XXXVIII meiteriis avene receptis de exitu decime Sancti Triverii hoc anno in avena
  • [36]
  • de exitu decimarum de la Chasnea et celerarii nichil in avena
  • [37]
  • de XXII meiteriis II cupis receptis de redditu in dicta castellania per annum
  • [38]
  • de II meiteriis receptis apud Grant Val et apud Faisoles de prepositura per annum
  • [39]
  • de VIxx VII meiteriis IIII cupis dimidia receptis in dicta castellania de lunatione hoc anno computatis hominibus archipresbiteri
  • [40]
  • de XIIII meiteriis dimidia cupa receptis apud Curciacum de redditu deducta parte prioris
Summa recepte : CCIIII meiteria I cupa avene de quibus Super mansum dicti Iohannis de la Cort ratione qua supra in frumento : I meiterium
    [41]
  • Item in libratione equorum domini Guillermi de Iuys et Petri clerici recipiendo(1)On attendrait recipientium. presentem computum : II meiteria I cupam dimidiam
et sic debet : CC meiteria V cupas dimidiam avene et remanent

Panes

Idem reddit computum

    [42]
  • de XIX panibus receptis in dicta castellania de redditu tam ab hominibus domini quam hominibus archipresbiteri quondam Baugiaci quorum panum tresdecim debent valere quilibet unam cupam frumenti et sex panes residui debent valere quilibet duos denarios
  • [43]
  • de XI panibus dimidio receptis apud Curciacum de redditu pro parte domini deducta parte prioris
Summa : XXX panes dimidius venduntur ut infra

Gualline

Idem reddit computum

    [44]
  • de CCLXXVII guallinis receptis in dicta castellania de redditu et consuetudine hoc anno

Fenum

Idem reddit computum

    [45]
  • de VII carratis feni receptis de exitu prati mansi aus Rafins qui est in manu domini
  • [46]
  • de III meiteriisnote diplomatiquemeiteriis : biffĂ©. carratis receptis de exitu prati Iohannis de La Cort cuius mansus est vacuus et est in manu domini
  • [47]
  • de I carrata recepta a domino Rodulpho de Riorters de remanentia computi sui
Summa : XI carrate feni et remanent

Trosse feni

Idem reddit computum

    [48]
  • de LXXII trossis et duabus partibus unius trosse feni receptis in dicta castellania de redditu seu consuetudine hoc anno venduntur ut infra

Cera

Idem reddit computum

    [49]
  • de III libris cere receptis de Aymone de Mas Uchier et fratribus suis de guarda per annum
  • [50]
  • de I libra recepta de Stephano de Valordel pro eodem
  • [51]
  • de II libris receptis de Iohanne de Tagia pro eodem
  • [52]
  • de II libris receptis de Perreto et Bartholomeo Chevrot pro eodem
  • [53]
  • de I libra recepta de la Pinarda pro eodem
  • [54]
  • de VII libris receptis de Peroneto de Verneys et participibus suis hominibus Guillermi de Graes pro eodem
  • [55]
  • de II libris receptis de Iohanneto et Guichardo Guiart pro eodem
  • [56]
  • de III libris receptis de Iaqueto de Chasneys et fratribus suis pro eodem
  • [57]
  • de IIII libris receptis de Morello de Faisillia et fratribus suis pro eodem
  • [58]
  • de II libris receptis a donno Giroudo de Cusello capellano pro eodem
  • [59]
  • de I libra et quarta parte alterius libre recepta de Boveto de Matrignia pro eodem
  • [60]
  • de I libra recepta de Perreto et Iohanneto de Matrignia pro eodem
  • [61]
  • de II libris receptis de capellano de Cortos pro eodem
  • [62]
  • de I libra recepta de Guioneto de Bosco pro eodem
  • [63]
  • de II libris receptis de Guillermo de Crosa pro eodem
  • [64]
  • de V libris receptis de Aymone Picout et aliis hominibus domine Guiete de Joudes pro eodem
  • [65]
  • de II libris receptis de Bernardo et Laurentio de Monte super manso suo capelle Sancti Triverii de castro
  • [66]
  • de III libris receptis de Guillermo filio Petri Seschauz pro garda sine illis de Belavavra note diplomatiquesine illis de Belavavra : ajoutĂ© en marge de gauche.
Summa : XLIIII libre et quarta parte unius libre cere

Obolus aureus

Idem reddit computum

    [67]
  • de I obolo aureo recepto de Guillaudo de Lesczoz de garda per annum venditur ut infra

Ferrum

Idem reddit computum

    [68]
  • de XXVIII capris ferri receptis de exitu mine ferri de Cormo a prima die madii usque ad circumcisionem Domini venduntur ut infra

Denarii

Idem reddit computum

    [69]
  • de XII libris XXIII denariis parisiensium receptis de redditu in dicta castellania per annum
  • [70]
  • de LXX solidis II denariis receptis de guardis et comandis hoc anno
  • [71]
  • de III solidis IIII denariis receptis de Philiberto de Chamandra dicto Comal de recognitione homagii pro se et liberis suis et hoc de novo fecit
  • [72]
  • de tribus solidis quatuor denariis quos debet pro garda Guido Tial de Colonges et de sexdecim denariis quos debet David de Moleissia pro garda in qua recepti sunt de novo non computat quia non debent ipsos usque ad nativitatem Domini que erit anno octogesimo octavo sed tunc debent solvere
  • [73]
  • de XXXIX solidis IIII denariis receptis de teisis infra villam Sancti Triverii et recuperantur in penthecoste
  • [74]
  • de IIII libris XIX solidis VI denariis receptis de redditu apud Curciacum pro parte domini deducta parte prioris
  • [75]
  • de XLII solidis V denariis receptis de redditu quondam archipresbiteri
  • [76]
  • de XII solidis receptis a magistro Petro de Monbeliard de redditu pro domo quondam Iohannis Mignot deductis decem solidis que dicta domus dedebat plus de redditu sibi dimissis a domino comite in perpetuum note diplomatiquein perpetuum : ajoutĂ© en interligne. et pertinebat dictus redditus ad dictum archipresbiterum
  • [77]
  • de XXI solidis VIII denariis receptis de medietate firme furni Sancti Triverii finiendenote diplomatiquefiniende : biffĂ©. finite in festo beati Iohannis baptiste anno octogesimo septimo et de alia medietate computavit dominus Rodulphus de Riorters castellanus ante istum
  • [78]
  • de XXI solidis VIII denariis receptis de medietate firme dicti furni finiende in festo beati Iohannis baptiste anno octogesimo octavo et tunc debebit tantumdem
  • [79]
  • de XVI libris receptis de medietate firme leyde copunagii finiende in festo beate Aguates anno octogesimo septimo et tunc debebit tantumdem
  • [80]
  • de chacipoleria nichil quia Costers eam tenet ad vitam
  • [81]
  • de XL solidis receptis de blaeria Sancti Triverii pro tanto accensata hoc anno
  • [82]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis de blaeria dcor note diplomatiquedcor : biffĂ©. de Cormo hoc anno
  • [83]
  • de V solidis receptis de blaeria de Curciaco hoc anno
  • [84]
  • de blaeria de Buyseroles non computat quia ille q note diplomatiqueq : biffĂ©. cui note diplomatique q note diplomatiqueq : biffĂ©. cui : ajoutĂ© en interligne. eam accensaverat castellanus fugit et nichil solvit
  • [85]
  • de CXVIII solidis VI denariis receptis de garda in hominibus Montis Merule in quibus dominus percipit gardam videlicet in quolibet foco duodecim denarios
  • [86]
  • de glande nemorum de Chamandrey de Arvey et de vavre Maysoneise non computat quia porci domini comitis illam glandem que in ipsis erat comederunt
  • [87]
  • de XXIIII libris receptis de tallia facta in festo beati Bartholomei hominibus domini et hominibus archipresbiteri condam alia tallia non fit nisi in carniprivio quare de ipsa non computat hic
  • [88]
  • de XLIX solidis IIII denariis receptis de tallia facta hominibus quos dominus Guichardus de Suygni habet apud Cormo et quos ipse reddidit domino comiti pro feudo
  • [89]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Guioneto et Stephano Amiteys et Rupho et Guioneto de Corgia de redditu quod debebant Coster
  • [90]
  • de II solidis receptis de Laurentio ser note diplomatiqueser : biffĂ©. de La Chardoneria de recognitione homagii per annum
Summa : IIIIxx libre II denarii parisiensium

Introgia

Idem reddit computum

    [91]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Guidone Tialt de Colonges pro intragio ex eo quod receptus fuit in garda domini comitis
  • [92]
  • de III solidis IIII denariis receptis de David de Moleisi de intragio pro eodem
  • [93]
  • de V solidis receptis de Villermeto Urchant de intragio pro una pecia terre sibi albergate apud Curciacum prope Arvey deducta parte prioris ad duos solidos parisiensium de redditu per annum
  • [94]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Benedicto de les Ayes pro eo quod receptus fuit in burgensem Baugiaci note diplomatiqueBaugiaci : biffĂ©. Sancti Triverii
Summa : XXI solidi VIII denarii

Laudes vende

Idem reddit computum

    [95]
  • de X solidis VIII denariis parisiensium receptis de Iohanne de les Fosses pro laudibus terre et prati emptorum a Bernardo Granier et eius uxore
  • [96]
  • de VIII solidis receptis de Jacout de Sancto Triverio pro laudibus grangie et curtilis emptorum a Grosso
  • [97]
  • de XII denariis receptis de Peroneto Morel pro laudibus terre empte a dicta la Perreri
  • [98]
  • de XII denariis receptis a Guioneto de Cymandres clerico pro laudibus terre empte de Stephano Chapelan
Summa : XX solidi VIII denarii

Banna

Idem reddit computum

    [99]
  • de LX libris XV solidis parisiensium note diplomatiqueparisiensium : ajoutĂ© en interligne. receptis de bannis a dicta prima die madii usque ad sabbatum ante nativitatem Domini ut in particulis in dorsso presentis rotuli
  • [100]
  • de LVI solidis receptis de clamis per idem tempus
Summa : LXIII libre XI solidi deducta parte quam percipit prior Matisconensis in aliquibus bannis ratione Curciaci in quibus castellanus percipit duos solidos in libra et remanent domino : LVII libre IIII solidi parisiensium Sciendum est tamen quod in triginta sex libris de predictis bannis castellanus per litteram suam note diplomatiquecastellanus per litteram suam : ajouté en interligne. petit tertiam partem et allocati sunt sibi tantum modo duo solidi in libra donec dominus aliud precipiat

Transcriptum bannorum

Idem reddit computum

    [101]
  • de XL solidis parisiensis receptis a filio a La Cardine quia accusabatur furtive cepisse quandam (sic) ollam de cupro
  • [102]
  • de XL solidis receptis ab Ebrardo Bigant quia accusabatur furtive cepisse quandam equam
  • [103]
  • de XX solidis receptis a Bernardo Perrin quia percusserat Guidonem de Lamart
  • [104]
  • de XXX solidis receptis a Guioneto Agolant quia sustaxerat quodam cutellum a quadam muliere
  • [105]
  • de X solidis receptis a Bernardo Marchiant pro quodam anulo male capto
  • [106]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a Guichardo de Recule pro spoliatione terre
  • [107]
  • de XVI solidis VIII denariis receptis Iohanne Putot de Rongeon quia spoliaverat quandam mulierem quibusdam sotularibus
  • [108]
  • de X solidis receptis ab Hugone Putot pro spoliatione terre
  • [109]
  • de X solidis receptis a relicta Guillermi Putot pro spoliatione terre
  • [110]
  • de XXIII solidis IIII denariis receptis a Giroudo Palliet pro spoliatione terre
  • [111]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis a dicto Guillermon quia accusabatur furtive cepisse quodam nomerem
  • [112]
  • de VI libris XIII solidis IIII denariis receptis a Bernardo Sambyn quia accusabatur malecepisse quosdam rizellos
  • [113]
  • de X libris receptis ab Aymone Gou pro strupatione cuiusdam mulierem
  • [114]
  • de IIII libris XIII solidis IIII denariis receptis a dictis Les Potez quia non venerant ad mandamentum domini
  • [115]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a Bernardo Peleter pro deviatione cuiusqam itineris
  • [116]
  • de VI solidis VIII denariis receptis a Guioneto Regnoudi pro spoliatione terre
  • [117]
  • de VI solidis VIII denariis receptis ab Humberto de Monte de Ferti pro fractione cuiusdam saysine
  • [118]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a Iohanne Carrel et Perraudo de Monte Mamnote diplomatiqueMam : la fin du mot est rognĂ©e. quia dixerunt inter se verba iniuriosa
  • [119]
  • de III solidis IIII denariis receptis a dicto Beisset pro recursione cuiusdam pignorum
  • [120]
  • de XL solidis receptis a Iohanneta del Boschat pro fractione cuiusdam saysine
  • [121]
  • de X solidis receptis a Laurentio de La Chardonery et Martino Caterat pro obturatione cuiusdam itineris
  • [122]
  • de VI solidis VIII denariis receptis a Iohanne Pinet quia custodiebat de nocte animalia sua in quodam prato quod non erat suum
  • [123]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a Giroudo de Monte quia fecerat quandam sepem imusniste in terra Perorini de Culciaco
  • [124]
  • de V solidis receptis a Guioneto Germain quia accusabatur combussisse quasdam quercus in nemori Darney
  • [125]
  • de XL solidis receptis de Marcho quia fregerat quasdam molas iniuriose
  • [126]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis a Guillermo Valer quia impinxerat quodam hominem maliciose
  • [127]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a dicto Baguiguyot des Chasneys quia percusserat quandam alium
  • [128]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a Petro Gou qui fecerat sanguinem cuidam hominem
  • [129]
  • de XX solidis receptis a dicto Falconel pro interruptione terrarum
  • [130]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a Iohanne Perer pro deviatione cuiusdam itineris
  • [131]
  • de XL solidis receptis a Iohanne note diplomatiqueIohanne : biffĂ©. Guillermo mugnerio quia fecerat sanguinem dicto Chasnel
  • [132]
  • de X solidis receptis a Guitat quia fecerat quandam sepem imusniste in terra alierius
  • [133]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a bubulco Montismerulis quia mecatus fuit cum quadam mulierem
  • [134]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a domino Hugone de Les Cheroux quia habebat parvam metretam(2)metreta est un vase, il a dĂ» le voler ou le casser. (sic)
  • [135]
  • de XX solidis receptis a Perronino Berthoudi quia impixerat quandam hominem in foro
  • [136]
  • de XXV solidis receptis a Giroudo Gaytot quia fecerat sanguinem cuidam hominem
  • [137]
  • de XX solidis receptis a dicto Chasuel quia fecerat quandam sepem inmusniste in terra alterius
  • [138]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de La Masirery quia vendiderat de nemoris de Arney quod non debebat facere
  • [139]
  • de LXVI solidis VIII denariis receptis ab illis de Montismerulis propter diversas causas
  • [140]
  • de XX solidis receptis a Bernardo Giroudi pro spoliatione terre
  • [141]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a Coco de Curciaco quia celaverat et negaverat quoddam debitum
  • [142]
  • de V solidis receptis de Neyr Vesty quia percusserat quodam alium
  • [143]
  • de VI solidis VIII denariis receptis a Guillermo de Malamonte pro quodam prisione
  • [144]
  • de X solidis receptis de Preverat pro spoliatione terre
  • [145]
  • de VI solidis VIII denariis receptis a Bernardo Marchiant et Hugone La Lonc quia erecarent maliciose quandam capram pallee in aream Iaquete de la Chasueya
  • [146]
  • de VI solidis VIII denariis receptis a vicario sancti Vilani quia percusserat dictum Verdat
  • [147]
  • de XX solidis receptis a dicto lo Rosset del Bos pro fractione cuiusdam saysine

Clame

Idem reddit computum

    [148]
  • de XXIIII solidis VIII denariis receptis de clamis in nundinis Sancti Triverii
  • [149]
  • de III solidis receptis a Guillermo de Fayssola pro clama Giroudi Pilliet
  • [150]
  • de III solidis receptis a Guillermo Vialeys pro clama Peterel
  • [151]
  • de III solidis receptis a Giroudo Pilliet pro clama Bernardi Peleter
  • [152]
  • de III solidis receptis a Laurentio de La Chardonery pro clama cuiusdam mulierem
  • [153]
  • de XVI denariis receptis a mugnerio de Prenages pro clama
  • [154]
  • de Petro Gentil XVI denariis pro clama Iohannis Margaron
  • [155]
  • de II solidis receptis a filio a La Dorchire pro clama Perraudi Buschet
  • [156]
  • de III solidis receptis ab Androt pro clama
  • [157]
  • de II solidis receptis a bubulco Ponceti Vialet pro eodem
  • [158]
  • de III solidis receptis a Thoma Ligier pro eodem
  • [159]
  • de III solidis receptis a Bernardo Potel pro clama nepotis sui
  • [160]
  • de III solidis receptis a Guichardo Felis pro eodem (au dos de la

Venditiones

Idem reddit computum

    [161]
  • de XII solidis parisiensium receptis de quatuor meiteriis frumenti venditis ut supra
  • [162]
  • de XXX solidis receptis de sexdecim meiteriis siliginis venditis ut supra
  • [163]
  • de XI solidis receptis de panibus venditis ut supra
  • [164]
  • de V solidis receptis de obolo aureo vendito ut supra
  • [165]
  • de XVI solidis receptis de ferro supradicto vendito deductis quatuor capris positis in hostiis et fenestris castri
Summa : LXXIIII solidi

Summa totius recepte : VIIxx III libre VI denarii parisiensium de quibus

Expenditio

In caminata sale castri et caminata camere reficiendis quasi de novo : XXVIII solidos VI denarios parisiensium

    [166]
  • Item in graneriis factis in solerio sale et aliis graneriis reficiendis : V solidos IIII denarios
  • [167]
  • Item in filo empto ad faciendum cordas balistarum : III solidos IIII denarios
  • [168]
  • Cuidam garcioni qui accusavit Bernardum Sambin de furto pro quo fuit condanpnatus in decem libris viennensium : VI solidos parisiensium pro una tunica
  • [169]
  • Item in feno supradicto falcando fenando et reponendo : XI solidos IIII denarios
  • [170]
  • In stipendiis cuiusdam nuntii missi pro negotio domini : XVI denarios
  • [171]
  • Item in tribus seris cum clavibus positis in graneriis : XIIII denarios
Summa : LVII solidi parisiensium

Librata

    [172]
  • Idem libravit Iohanni anglico de Sancto Triverio ad operam claiss note diplomatiqueclaiss : biffĂ©. clausure Sancti Triverii ut per litteram eius de recepta : XII libras XIII solidos IIII denarios parisiensium
  • [173]
  • Item eidem Iohanni ad eandem operam per manum magistri Guidonis clerici sui ut per confessionem eius : XVI libras parisiensium
  • [174]
  • Item Payneto de Bussiz de stipendiis suis de eo quod stetit apud Sagiacum in garnisone per manum Petri de Foissiaco burgensis Sancti Triverii ut per litteram dicti Petri de recepta et litteram domini Guillermi de Iuys de mandato : XL solidos
  • [175]
  • Item domino comiti Sabaudie per manum Andree de Voyrone clerici ut per litteram dicti domini comitis datam die mercurii post octabam penthecostes : XXVI solidos VIII denarios
  • [176]
  • Item eidem domino comiti per manum Hueti Burgondi in duobus bobus emptis et ductis ad festum Ville Franchi ut per litteram domini : IIII libras
  • [177]
  • Item Symoneto clerico Sagiaci per manum Bochifola cui debebantur de stipendiis suis de eo quod steterat in garnisone Sagiaci ut per litteram Aymonis de Bardonesca de precepto et litteram Symoneti de debito et litteram Bochifola de recepta : LI solidos IIII denarios
  • [178]
  • Item magistro Petro de Monbeliard de decem novem libris duodecim solidis octo denariis viennensium quibus dominus comes ei tenebatur pro expensis et operibus factis apud Cusiacum ut per litteram domini comitis datam in festo beatorum Iacobi et Christofori anno octogesimo septimo tam in denariis quam venditione bladi : IIII libras VI solidos parisiensium et de residuo solutus est denote diplomatiquede : biffĂ©. in remanentiis cense molendini de Selvigniaco pro anno preterito et in denariis redditus quos debebat pro domo sua de duobus annis (cancellĂ©)} nichil fuit solutum dicto magistro Petro quia eius computus aliter fuit inventus ut infra in dorsso huius rotuli note diplomatiquenichil fuit solutum dicto magistro Petro quia eius computus aliter fuit inventus ut infra in dorsso huius rotuli : ajoutĂ© en marge de gauche.
  • [179]
  • Computus magistri Petri de Monbelyar carpentaturi (sic) factus die sabbati ante festum nativitatis Domini anno eiusdem M° CC° octogesimo septimo(3)Le samedi 20 dĂ©cembre 1287 de reconptis firme molendini de Servignyaco et redditus quem debebat pro domo sua que quondam fuit Iohannis Mygniot idem i note diplomatiqueidem i : biffĂ©.
  • [180]
  • Idem magister Petrus debet domino comiti pro firma molendini de Servignya de anno octogesimo quinto et de anno octogesimo sexto de quibus nichil solverat : unum meiterium frumenti et XXXII meiterios siliginis videlicet pro qualibet anno : III meiteriis frumenti et sexdecim meiteriis siliginis et venditis quolibet meiterio frumenti : IX note diplomatiqueIX : biffĂ©. novem solidis parisiensium et quolibet meiterio siliginis : sex solidis parisiensium valent XIII libras IIII solidos parisiensium
  • [181]
  • Item debet pro domo sua supradicta pro dictis duobus annis : XXIIII solidos pariensium videlicet pro qualibet anno duodecim solidis parisiensium de redditu
Summa : XIIII libre VIII solidi parisiensium – de quibus solvit sibi ipsi pro decem novem libris duodecim solidis octo denariis viennensium in quibus dominus comes sibi tenebatur pro quibusdam expensis et operibus factis apud Cuysiriam ut per litteram eius domini comitis datam die veneris in festo beatorum Iacobi et Chrispofori(4)Le mercredi 25 juillet 1287 anno octogesimo septimo : XIII libre XXI denarii cum obolo note diplomatiquecum obolo : ajouté en interligne. parisiensium – et sic debet domino comiti : XXVI solidos II denarios obolum parisiensium Memorandum quod de hiis que debent homines domini Guichardi de Suygni existentes versus Cormo non habui computum de blado et redditu excepta tallia pro duobus annis sed debet scire castellanus qu note diplomatiquequ : biffé. si quod de blado solutum est aliter recuperet et computet
    [182]
  • Item Berardo Vigerii de Cusello pro feudo quod percipit super tallias Sancti Triverii annuatim in Carniprivio pro tribus annis preteritis de quibus non fuerat solutus videlicet pro quolibet anno triginta solidos parisiensium : IIII libras X solidos parisiensium
  • [183]
  • et sic solutus est de dicto feudo suo pro quo est homo domini comitis usque ad nativitatem domini anno octogesimo septimo et in carniprivio proximo debentur sibi triginta solidos
  • [184]
  • Item in expensis domini Guillermi de Iuys et Petri clerici recipientium presentem computum : XVI solidos VIII denarios
  • [185]
  • Item libravit domino Aynardo de Bardonesca baillivo Baugiaci per manum magistri Guidonis supradicti ut per litteram eius : XX libras parisiensium
  • [186]
  • Item dignerio dato viginti septem hominibus apportantibus servitium tertia die Nativitatis domini : VI solidos IX denarios
  • [187]
  • Item dignerio dato duodecim hominibus et dimidio dignerio apportantibus servitium de Curciaco pro parte domini : III solidos III obolos
  • [188]
  • Item libravit sibi ipsi pro salario suo per tempus supradictum ad rationem triginta quinque librarum viennensium de salario per annum de conventione sibi facta per donnum Iohannem Floridi : XV libras XI solidos III obolos parisiensium
Summa librate : LXXIX libre XIX solidi parisiensium

Summa tottalis expense et librate : IIIIxx II libre XVI solidi parisiensium et sic debet : LX libras IIII solidos VI denarios parisiensium quibus Aduntur LXXII solidi VIII denarii note diplomatiqueVIII denarii : ajouté en interligne. parisiensium recepti de septuaginta duabus trossis duabus partibus unius trosse feni venditis ut supra et sic est summa quod debet : LXIII libre XVII solidi II denarii parisiensium



Notes

1 - On attendrait recipientium.
2 - metreta est un vase, il a dĂ» le voler ou le casser.
3 - Le samedi 20 décembre 1287
4 - Le mercredi 25 juillet 1287