Compte de Rodolphe de Riorters pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du lundi 24 juin 1286 au lundi 3 février 1287

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9941 - 3

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Jean-Michel Poisson et Florian Gonnet, Compte de Rodolphe de Riorters pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du 24 juin 1286 au 3 février 1287, Lyon - Avignon, CIHAM-Editions, 2015 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Masquer la linéation Voir l'analyse du rouleau
[peau III]

Prologue

Computus eiusdem domini Rodulphi militis castellani Sancti Triverii a die et festo beati Iohannis Baptiste
[l. 1] anno Domini M° CC° octogesimo sexto usque ad crastinum Purificationis beate Marie eodem anno, videlicet pro triginta duabus edomadis
[l. 2] et sciendum est quod computat inferius de bannis et laudibus et vendis tam de tempore precedentis computi quam presentis

Frumentum

Idem reddit computum de II meiteriis frumenti receptis de exitu decime Sancti Triverii hoc anno in frumento de exitu molendini de Selvigniaco non
[l. 3] computat quia magister Petrus de Monbeliart ipsum tenet ad firmam pro viginti meiteriis bladi de quibus nichil solvit pro presenti nec precedenti anno
[l. 4] de exitu molendini de stanno nichil quia destructum fuit et modo redificatum est de I meiterio recepto a domina de Cleyssia de redditu per annum
[l. 5] de II meiteriis receptis a dictis los Reynondaz pro eodem de I meiterio recepto de Guillermo Trotet de Grant Val pro eodem de III meiteriis receptis apud Curciacum
[l. 6] de redditu pro parte domini deducta parte prioris de IX cupis receptis de Bernardo Vetous de Buysseroles de redditu pro tenemento Coster de I meiterio recepto
[l. 7] ab Hunberto Gotru pro eodem de II meiteriis receptis de Hugone Masuer de Buyseroles pro eodem de I meiterio recepto de Donbelier de Buysseroles pro
[l. 8] eodem de I meiterio recepto de Hunberto Roselent de Grant Val pro eodem de I meiterio recepto de Petro de Agia Descopay pro eodem de I meiterio recepto
[l. 9] de Petro Channel et participibus suis de prepositura per annum de I meiterio recepto de Bernardo Morel et participibus suis pro eodem de I meiterio recepto de Petro
[l. 10] Masuer et Peroneto Cointet pro eodem de I meiterio recepto de Aymoneto Tisserant et participibus suis pro eodem de exitu decime celerarii
[l. 11] nichil in frumento de chacipoleria nichil quia Coster eam tenet ad vitam de copunagio nichil quia accensatum est ad denarios ut infra
[l. 12] de LXVIII meiteriis IIII cupis dimidia frumenti receptis in dicta castellania de lunatione hoc anno deductis triginta sex meiteriis duabus cupis frumenti que debentur eadem de causa
[l. 13] per castellaniam nec potuit ea recuperare ut dicit et magister Guido habet particulas et preceptum est ei quod recuperet id quod poterit et inde computet in
[l. 14] computo sequenti

Arreragium

De IIII meiteriis receptis a se ipso de remanentia computi sui precedentis Summa : IIIIxx XIII meiteria I cupa dimidia frumenti de quibus libravit
[l. 15] Flori uxore Guillermi Charroton de mandato domine comitisse ut per litteram eius : I meiterium et sic debet : IIIIxx XII meiteria I cupam dimidiam et remanent

Siligo

Idem reddit computum de XXXIIII meiteriis siliginis receptis de exitu decime Sancti Triverii hoc anno in siligine de exitu molendini de Selvigniaco
[l. 16] nichil ratione qua supra in frumento de exitu decimenote diplomatiquedecime : biffé. molendini de stanno nichil ratione qua supra de III cupis receptis de exitu decime celerarii
[l. 17] apud Cortos hoc anno de decima prepositure de la Chasnea nichil ut dicit de II meiteriis receptis de Reynondaz de redditu de II meiteriis I cupa
[l. 18] receptis de partagio mansi as Rafins qui est in manu domini dato hoc anno ad colendum ad taschiam de I meiterio recepto de partagio mansi
[l. 19] Petri Chaleart quo non note diplomatiquenon : ajouté en interligne. est vacuus hoc annote diplomatiquevacuus hoc an : biffé. tenementarius hoc anno de LXXI meiteriis I cupa dimidia receptis in dicta castellania de redditu etnote diplomatiqueredditu et : biffé.
[l. 20] prepositura et guayta hoc anno, deductis viginti duobus meiteriis duabus cupis dimidia de quibus non computat quia non recuperavit ut dicit
[l. 21] sed preceptum est magistro Guidoni qui habet particulas ut recuperet quod poterit et in hoc continentur homines archipresbiteri

Arreragium

Idem reddit computum de II meiteriis receptis a se ipso de remanentia computi sui precedentis de taschiis terre note diplomatiquede taschiis terre : ajouté en marge de gauche. quam tenet curatus ad taschiam nichil Summa : CXII meiteria V cupe dimidia siliginis et remanentnote diplomatiqueet remanent : biffé. de quibus Flori ratione qua
[l. 22] supra in frumento : II meiteria et sic debet : CX meiteria V cupas dimidiam siliginis et remanent

Avena

Idem reddit computum de XXXIIII meiteriis avene receptis de exitu decime Sancti Triverii hoc anno in avena de exitu decime de la Chasnea
[l. 23] et decime celerarii nichil in avena de XIII meiteriis V cupis receptis de redditu in dicta castellania deductis octo meiteriis tribus cupis que debentur
[l. 24] apud Grant Val et apud Trembley a quibus non recuperavit quia dominus eos respictavit usque ad messes et tunc debent solvere de II meiteriis
[l. 25] receptis apud Grant Val et apud Cortos seu Faisoles de prepositura per annum de IIIIxx IIII meiteriis V cupis receptis de lunatione hoc anno
[l. 26] deductis quadraginta duobus meiteriis quinque cupis dimidia que debentur per castellaniam nec potuerunt recuperari et magister Guido habet particulas
[l. 27] de XIIII meiteriis dimidia cupa receptis apud Curciacum de redditu, deducta parte prioris denote diplomatiquede : biffé. et sunt computati homines archipresbiteri in recepta
[l. 28] lunationis predicte

Arreragium

De XX meiteriis I cupa receptis a se ipso de remanentia computi sui precedentis Summa : VIIIxx VIII meiteria V cupe dimidia avene de quibus Libravit in liberatione equorum domini comitis apud Sanctum Triverium dominica et die lune post festum Omnium Sanctorum ut per litteram Ruphi de Sancto Reneberto
[l. 29] clerici domini comitis : XLIII meiteria IIII cupas item equis domini Iohannis Floridi et Petri clerici recipientium presentem computum II meiteria et computat carronerie
[l. 30] per octo dies : IIII meiteria dimidiam note diplomatiquedimidiam : biffé. I cupam et sic debet : VIxx I meiteria IIII cupas dimidiam cupam note diplomatiquecupam : ajouté en interligne. avene et remanent

Panes

Idem reddit computum de XIX panibus receptis in dicta castellania et de hominibus archipresbiteri de redditu quorum tresdecim debent valere quilibet unam
[l. 31] cupam frumenti et sex quilibet duos denarios de XI panibus dimidio receptis apud Curciacum de redditu pro parte domini deducta parte prioris Summa : XXX panes dimidius venduntur ut infra De vinea retro castrum et orto ipsi contiguo respondebit Iohannes anglicus

Gualline

Idem reddit computum de CC VII guallinis receptis in castellania de redditu et consuetudine hoc anno respondent minus quam solebant propter
[l. 32] guerram de VII guallinis dimidia receptis apud Curciacum de redditu pro parte domini de II caponibus receptis de Guioneto Chastra de redditu pro medietate
[l. 33] masure donni Jacon capellani

Arreragium

De CXIIII guallinis dimidia receptis a se ipso de remanentia computi sui precedentis Summa : CCCXXXI gualline de quibus habuitnote diplomatiquehabuit : biffé. Libravit ad expensas domini comitis apud Sanctum Triverium dominica et die lune post festum omnium sanctorum : IIIIxx I guallinas Item in venditione
[l. 34] ut infra : LXV guallinas et sic debet : CIIIIxx V guallinas et remanent

Fenum

Idem reddit computum de X carratis feni receptis de exitu prati mansi des Rafins qui est in manu domini hoc anno et exnote diplomatiqueex : biffé. mansi Iohannis de
[l. 35] la Cort} in quo non est tenementarius de IX carratis receptis a se ipso de remanentia computi precedentis Summa : XIX carrate fenide quibus libravit ad expensas equorum domini comitis per duos dies ut supra in avena et liberatione sex equorum cadrigarum qui fuerunt per octo dies apud Sanctum Triverium mense
[l. 36] iunii annonote diplomatiqueanno : biffé. ante Nativitatem beati Iohannis Baptiste et expensis sex vacarum cum duobus vitulis domine comitisse apud Sanctum Triverium circa Nativitatem Domini per quindecim dies
[l. 37] : VI carratas feni Item in venditione ut infra : V carratas et sic debet : VIII carratas que remanent in grangia castri

Trosse

Idem reddit computum de XX trossis feni receptis in castellania de illis septuaginta duabus trossis et duabus partibus unius trosse que debentur per castellaniam
[l. 38] et plus non potuit recuperare ut dicit Summa : XX trosse venduntur ut infra

Cera

Idem reddit computum de III libris cere receptis de Aymone de Mas Uchier et fratribus suis de guarda per annum de I libra recepta de Stephano de Valordel pro eodem
[l. 39] de II libris receptis de Iohanne de Tagia pro eodem de II libris receptis de Perreto et Bartholomeo Chevrot pro eodem de I libra recepta de la Pinarda pro eodem de VII libris
[l. 40] receptis de Peroneto de Verneys et participibus suis hominibus Guillermi de Graes pro eodem de II libris receptis de Iohanne Ginart et Guioneto Ginart pro eodem
[l. 41] de III libris receptis de Iaqueto de Chasueis et fratribus suis pro eodem de IIII libris receptis de Morello de Faissillia et fratribus pro eodem de II libris receptis de donno
[l. 42] Giroudo de Cusello capellano pro eodem de I libra et quarta parte unius libre recepta de Boveto de Matrignia pro eodem de I libra recepta de Perreto et
[l. 43] Iohanne de Matrignia pro eodem de II libris receptis de capellano de Cortos pro eodem de I libra recepta de Guioneto de Bosco pro eodem de quatuor libris cere
[l. 44] que debenturnote diplomatiqueque debentur : ajouté en marge de gauche. apud Belavavra non computat quia dicit quod illi qui
[l. 45] debebant recesserunt Summa : XXXII libre et quartam partem unius libre cere quibus aduntur XXX libre recepte
[l. 46] a se ipso de remanentia computi precedentis Summa : LXII libre et quartam partem unius libre cere et remanent

Oboli aurei

Idem reddit computum de I obolo aureo recepto de Guillaudo de Lesczoz de garda per annum venduntur ut infra

[peau IIII]

Denarii

Idem reddit computum de XII libris XXIII denariis parisiensium receptis de redditu in dicta castellania per annum de LXX solidis II denariis receptis de guardis et comandis hoc anno de
[l. 1] teysis non computat hic quia recipiuntur circa Penthecostem de IIII libris XIX solidis VI denariis receptis de redditu apud Curciacum pro parte domini, deducta parte prioris
[l. 2] de XLII solidis V denariis receptis de redditu quondam archipresbiteri, deductis viginti duobus solidis quos debet magister Petrus de Monbeliart pro domo Iohannis Minot
[l. 3] et ipsos debet similiter pro precedenti anno de XXI solidis VIII denariis receptis de medietate firme furni finiende in festo beati Iohannis anno octogesimo septimo
[l. 4] et tunc debetur tantumdem de XV libris VI solidis VIII denariis receptis de medietate firme leyde et copunagii finite in festo beate Aguates anno
[l. 5] octogesimo sexto de chacipoleria nichil quia Costers eam tenet ad vitam de blaeria de Sancto Triverio non computat quia nundum est accensata
[l. 6] de blaeria de Cormo et de Curciaco nichil quia nundum sunt accensate, sed debet de ipsis computare in computo sequenti de CXVIII solidis VI denariis
[l. 7] receptis de guarda in hominibus Montis Merule in quibus dominus percipit guardam, videlicet in quolibet foco duodecim denarios de XXXIII solidis IIII denariis receptis de
[l. 8] passonagio de Chamandrey hoc anno sine eo quod porci domini fuerunt in eo per quindecim dies de passonagio nemoris Darvey et vavre
[l. 9] Maysoneyse non computat quia porci domini comederunt glandem de XXI libris II solidis VI denariis receptis de tallia in festo beati Bartholomei ab hominibus
[l. 10] domini de castellania et in hominibus archipresbiteri de tallia Carniprivii computabit in computo sequenti de XLIX solidis IIII denariis receptis de tallia
[l. 11] facta hominibus quos dominus Guichardus de Sugny habet apud Cormo qui ipsos reddidit domino comite pro feudo de VI solidis VIII denariis receptis de Guioneto
[l. 12] et Stephano Amitteys et Rupho et Guioneto de Corgia de redditu quem debebant Coster de X solidis receptis de feno percepto in
[l. 13] manso Hugonis de Vergeys in quo non est tenementarius vendito hoc anno de VI solidis VIII denariis receptis de feno percepto in manso
[l. 14] Petri Chaleart in quo non est tenementarius Summa : LXXI libre IX solidi IIII denarii parisiensium De perquisitisnote diplomatiqueDe perquisitis : ajouté en marge de gauche. nichil excepto quod habuit a duobus hominibus de Sancto Iohanne X solidos parisiensium pro eo quod recepti fuerunt in burgensia Sancti Triverii Summa eadem

Laudes vende

Idem reddit denote diplomatiquede : biffé. computum de X solidis VIII denariis parisiensium receptis de Iohannino anglico pro laudibus orti et plastri emptorum a Ponceto Baleart itemnote diplomatiqueitem : biffé. de IX solidis
[l. 15] receptis de Peroneto Salignon pro laudibus nemoris et servitii emptorum de la Preveressa de Cortos de XVI solidis receptis a domino Petro Croissart
[l. 16] pro laudibus terre empte a Martino Grangier de VIII solidis VI denariis receptis de Bernardo Coillon pro laudibus orti et domus emptorum de Bastars
[l. 17] de IIII solidis receptis de Bernardo Thomas pro laudibus rerum emptarum a mercerio de Grant Val de XII solidis receptis de Bernardeto Coytons pro laudibus
[l. 18] medietatis domus empte a Margarita de Curtilleres de III solidis receptis de Peroneto de Foissia pro laudibus orti em note diplomatiqueem : biffé. et domus emptarum
[l. 19] des Pinez Summa : LXIII solidi II denarii parisiensium et hoc est de tempore tam presentis computi quam precedentis

Banna

Idem reddit computum de XLIIII libris X solidis parisiensium receptis de bannis tam de tempore precedentis computi et presentis ut in particulis note diplomatiqueut in particulis : ajouté en interligne. de CV solidis IIII denariis
[l. 20] receptis de clamis per idem tempus de XIX solidis receptis apud Curcia de Torto Bosonet et Guillermo Orchant pro bannis ut in particulis, deducta
[l. 21] medietate pro priore Summa : L libre XIIII solidi IIII denarii parisiensium in quibus castellanus percipit
[l. 22] tertiam partem per conventionem sibi factam - et remanent domino : XXXIII libre XVI solidi III denarii parisiensium

Iterum banna

Idem reddit computum de IIII libris parisiensium receptis de Guillermeto Hugonel de Varenes pro eo quod accusatus fuit de furto unius vomeris Summa : IIII libre parisiensium in quibus castellanus percipit duos solidos in libra
[l. 23] et remanent domino : LXXII solidi parisiensium

Iterum perquisita

Idem reddit computum de XXV solidis parisiensium receptis de Chastra de Colonges pro fideiussione quam fecerat quod unus latro qui captus erat
[l. 24] non foresnote diplomatiquefores : biffé. offenderet dominum et post offendit de XL solidis receptis de Girardo de la Forest pro eodem de C solidis receptis a Giroudo Guaytot
[l. 25] pro eodem de XL solidis receptis de Hugonino de Clapuys pro eodem de IIII libris X solidis receptis del Masuer Dantres et pro eodem de XX solidis receptis
[l. 26] de Philiberto Comas de Chamandres pro eo quod receptus fuit pro se et heredibus suis in hominem domini ad quinque solidos viennensium de
[l. 27] recognitione per annum Summa, deductis quinquaginta quinque solidis sibi dimissis pro expensis factis in persequendo latronem et fideiussores : XIII libre parisiensium

Venditiones

Idem reddit computum de XXI solidis receptis de triginta panibus dimidio venditis ut supra de XVI solidis III denariis receptis de sexaginta quinque guallinis venditis
[l. 28] ut supra de XXV solidis receptis de quinque carratis feni venditis ut supra de XX solidis receptis de viginti trossis feni venditis ut supra
[l. 29] de V solidis receptis de obolo aureo vendito ut supra

Arreragium

De VII libris XIIII solidis III obolis receptis de se ipso de remanentia computi sui precedentis Summa : XII libre XVI denarii obolus parisiensium

Summa tottalis recepte : VIxx XVII libre XII solidi III oboli parisiensium de quibus

In domibus castri recohoperiendis, videlicet pro stipendiis carpentariorum : XII solidos parisiensium Item in barro facto quasi de novo retro
[l. 30] domum ingeniorum et curatis ipsius barri faciendis ut in particulis et pane dato boveriis apportantibus barrum : XLVI solidos X denarios parisiensium Item pro stupho stangni del Fraygno reficiendo quasi de novo dato in taschia magistro note diplomatiquemagistro : ajouté en interligne. magistro Petro de
[l. 31] Monbeliard note diplomatiquemagistro Petro de
[l. 31] Monbeliard : ajouté en marge de gauche.
et pro fusta veteri amovenda de loco dicti
[l. 32] stuphi : XLII solidos VIII denarios Item pro calciata dicti stanni aptanda ante dictum stuphum data in taschia : XXVI solidos VIII denarios Item in ponte castri levatorio reficiendo per manum dicti magistri Petri : XV solidos IIII denarios Item in feno supradicto fenando, falcando et
[l. 33] reponendo : XVI solidos VIII denarios Item in expensis dicti castellani missi a domino comiti Sabaudie ad comitem Altisiodorensis et ad Renaudum de Burgundia
[l. 34] et portantis eis licteras domini comitis in Burgundia : XXVI solidos VIII denarios Item in expensis factis ad persequendum la Testa qui offendebat
[l. 35] dominum comitem et ad capiendum ipsum apud Sanctum Amorem ita quod fuit suspensus ad furcas apud Sanctum Triverium : XL solidos Item dignerio dato viginti septem hominibus apportantibus servitium tertia [die] Nativitatis Domini : VI solidos IX denarios Item pro dignerio dato duodecim hominibus et dimidio dignerio apportantibus servitium de Curciaco pro parte domini : III solidos III obolos Item in stipendiis diversorum nuntiorum missorum ad diversa loca pro negotiis domini : III solidos VI denarios Summa : XII libre II denarii obolus parisiensium

Librata


[l. 36] Item libravit in quingentis carrellis ferri ad unum pedem positis in flechonibus quos habebat de domino et duodecim carrellis
[l. 37] cum flechonibus emptis ad opus baliste de turno : VI solidos VI denarios parisiensium
[l. 38] Item pro stipendiis quinque balistariorum missorum apud Sagiacum in garnisonem (sic) die veneris ante festum apostolorum Symonis et Iude de
[l. 39] mandato baillivi Baugiaci : X solidos
[l. 40]Item expensis Iaqueti de Saindisie et decem clientum et duorum guaytarum morantium apud Sagiacum a die iovis ante festum
[l. 41] beati Ylariinote diplomatiqueYlarii : biffé. Ylarii usque ad diem mercurii sequentem, videlicet per septem dies ex eo quod dominus Rogerius de Frebuenc qui erat
[l. 42] ibi castellanus erat mortuus et expensis ipsius castellani et Petri clerici visitantium Sagiacum una die : LXVI solidos VIII denarios
[l. 43]Item in stipendiis Perraudi de Monsimont se quinto de balistariis missi apud Sagiacum die martis ante Purificationem beate Marie
[l. 44] quia timebatur de domino Iohanne de Chalon et fuerunt ibi per tres dies : VIII solidos
[l. 45] Item libravit die lune ante Purificationem beate Marie Berthaudo de Corceles moranti apud Sagiacum de debito quo dominus
[l. 46] ei tenetur de stipendiis suis pro tempore quo stetit in garnisone apud Sagiacum de mandato Petri clerici : XIIII libras parisiensium
[l. 47]Item libravit eadem die Molari de Lageleri tenenti locum castellani Sagiaci de mandato dicti Petri : IIII libras XVII solidos IIII denarios parisiensium
[l. 48] Item Guidoni Gualiot carpentario pro stipendio suo et quinque aliorum carpentariorum facientium unam barram apud Sagiacum
[l. 49] in exitu ville a parte monasterii et prosternentium nemus ad eschifas reficiendas ultra viginti sex solidos viennensium
[l. 50] ei solutos per Iaquetum chacipullum Sagiaci : XXV solidos parisiensium
[l. 51] Item libravit Petro de Montemeliano clerico ad opus domini comitis ut per duo paria litterarum ipsius : XXI libras XVI denarios parisiensium
[l. 52]Item libravit Flori uxori Guillermi Charroton de dote sibi data a domina comitissa ut per litteram ipsius domine
[l. 53] datam die martis post Exaltationem Sancte Crucis anno octogesimo sexto : XIII libras VI solidos VIII denarios parisiensium
[l. 54] Item libravit sibi ipsi pro salario suo de tempore supradicto ad rationem triginta quinque librarum viennensium de salario per annum : XIIII libras VI solidos II denarios parisiensium
[l. 55] Summa librate : LXXIII libre VIII solidi VIII denarii

Summa tottalis expense et librate : IIIIxxV libre VIII solidi X denarii obolus parisiensium et sic debet dictus castellanus : LII libras III solidos III denarios parisiensium quibus aduntur II solidi parisiensiumnote diplomatiqueII solidi parisiensium : ajouté en marge de gauche. receptis de Laurentio filio Hunbersson de la Chardoneri de recognitione per annum de quo nichil est superius computatum item XIII solidi IIII denarii receptis de decem octo
[l. 56] capris ferri receptis de exitu mine ferri de Cormo de quibus in expensis domini Iohannis Floridi
[l. 57] et Petri clerici recipientium presentem computum et computos Iohannis anglici et Iohannis Salignon de carroneria : XL solidos parisiensium et sic debet dictus castellanus : L libras XVIII solidos VII denarios parisiensium

Memorandum quod de XIII libris III quars unius libre cere que debentur per castellaniam de guarda plus quam superius sit computatum ut in particulis traditis
[l. 58] magistro Guidone de Sancto Triverio debet computare in computo sequenti pro duobus annis, videlicet pro quolibet anno XIII libras cere pro presenti et precedenti
[l. 59] computis VIIxx libras VII solidos III obolos parisiensium (ajouté en bas à droite de la [peau ] videlicet quos superius computavit in recepta pro una pulla equina inventa quam post reddidit cuidam homini qui eam probavit
[l. 1] esse suam per manum Iohannis Salignon de Sancto Triverio : XL solidos viennensium Item quos solvit pro expensis domini Iohannis Floridi et
[l. 2] Petri de Montemeliano pro sex diebus quibus receperunt presentum computum et computum Bellivisus de duobus annis
[l. 3] et computum carronerie Sancti Triverii et pro una die que fuerunt apud Burgum ad loquendum Rosseto clerico qui debebat
[l. 4] eis loqui ex parte domini comitis : LX solidos - et sic debetur dicto castellano : IIC XXVIII libras XIIII solidos III obolos viennensium de quibus deducuntur quos habuit de circulis factis in nemoribus mansi as Raffins plus quam superius computavit
[l. 5] : V solidos Item deducuntur quas recuperare debet de Bracoilleto qui debet eas de remanentia computi sui
[l. 6] Bellivisus ut infra in presenti rotulo : XI libras VI solidos viennensium Et sic debetur eidem castellano : IIC XVI libras III solidos III obolos viennensium



Notes