Compte de Rodolphe de Riorters( Rodulphi de Riorters) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du dimanche 4 novembre 1285 au lundi 24 juin 1286

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9941 - 2

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Jean-Michel Poisson et Florian Gonnet, Compte de Rodolphe de Riorters (Rodulphi de Riorters) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du 4 novembre 1285 au 24 juin 1286, Lyon - Avignon, CIHAM-Editions, 2015 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Prologue

Computus domini Rodulphi de Riorters militis castellani Sancti Triverii a die dominica post festum Omnium Sanctorum anno Domini M° CC° octogesimo quinto usque ad festum beati Iohannis Baptiste anno sequenti, videlicet pro triginta tribus edomadis

Frumentum

Idem reddit computum

    [1]
  • de II meiteriis frumenti receptis a dictis les Renondaz de Grant Val de redditu per annum in Nativitate Domini
  • [2]
  • de I meiterio recepto de Guillermo Trotet pro eodem
  • [3]
  • de III meiteriis receptis de Martino Felis et Bernardo Flechet de Varenes pro eodem
  • [4]
  • de III meiteriis receptis apud Curciacum de redditu hoc anno pro parte domini
  • [5]
  • de I meiterio recepto des Renars Descopay de redditu per annum de residuo non computat in frumento quia Petrus de Chasteillione qui erat castellanus ante istum inde computavit
Summa : X meiteria frumenti de quibus libravit ad expensas hospitii domine comitisse factas apud Sanctum Triverium edomada ante Rogationes ut per litteram ipsius domine : VI meiteria et sic debet : IIII meiteria

Siligo

Idem reddit computum

    [6]
  • de II meiteriis siliginis receptis des Renondaz de redditu per annum de residuo in siligine nichil computat ratione qua supra in frumento
Summa : II meiteria siliginis

Avena

Idem reddit computum

    [7]
  • de X meiteriis IIII cupis avene receptis in dicta castellania de redditu hoc anno
  • [8]
  • de XIII meiteriis dimidio receptis apud Curciacum de redditu deducta parte prioris de residuo non computat ratione qua supra in frumento
Summa : XXIIII meiteria I cupa avene de quibus Libravit domine comitisse apud Sanctum Triverium edomada qua supra in frumento et per litteram eius : IIII meiteria et sic debet : XX meiteria I cupam

Panes

Idem reddit computum

    [9]
  • de XXX panibus dimidio quorum quilibet valet unam cupam frumenti exceptis sex panibus quorum quilibet valet duos denarios, receptis de redditu in dicta castellania et apud Curciacum hoc anno de quibus non potuit recuperare unum panem
et restant : XXIX panes dimidius venduntur ut infra

Gualline

Idem reddit computum

    [10]
  • de CCVII guallinis receptis in dicta castellania de redditu et consuetudine hoc anno respondent minus quam solebant propter guerram
  • [11]
  • de VII guallinis dimidia receptis apud Curciacum de redditu pro parte domini
  • [12]
  • de II caponibus a Guioneto Chatra de redditu pro medietate masure donni Jacon capellani dednote diplomatiqueded : biffĂ©. de quibus castellanus ante istum computavit quadraginta quatuor gallinas
  • [13]
  • Item domina habuit tempore quo supra in frumento : LVIII gallinas
et restant : CXIIII galline dimidia remanent

Fenum

Idem reddit computum

    [14]
  • de XII carratis feni receptis de remanentia computi Petri de Chasteillone de quibus in libratione equorum domine comitisse apud Sanctum Triverium per quatuor dies edomada ante Rogationes ut supra : III carratas

Trosse

Idem reddit computum

    [15]
  • de XX trossis feni receptis in dicta castellania hoc anno et solebant ibi levari septuaginta due trosse de quibus non potuit plus recuperare propter guerram et inopium (sic) gentium
Summa : XX trosse vnote diplomatiquev : biffé. venduntur ut infra

Cera

Idem reddit computum

    [16]
  • de XXX libris cere receptis in dicta castellania de guarda hoc anno et remanent

Oboli aurei

Idem reddit computum

    [17]
  • de I obolo aureo recepto de Guillaudo deLesczoz de guarda per annum venditur ut infra

Denarii

Idem reddit computum

    [18]
  • de X libris II solidis I denario parisiensium receptis in dicta castellania de redditu, deductis triginta duobus solidis quatuor denariis quos non potuit recuperare propter inopiam gentium et deductis sexnote diplomatiquesex : biffĂ©. septem solidis dimidio solutis ut dicit Petro de Chasteillone
  • [19]
  • de LXX solidis II denariis receptis de guardis et comandis hoc anno
  • [20]
  • de XXXIX solidis IIII denariis receptis de teisys (sic) infra portas Sancti Triverii hoc note diplomatique : support endommagĂ©. per annum
  • [21]
  • de XXXVI solidis V denariis receptis de redditu quondam archipresbiteri deductis quinque solidis quos inde habuit Petrus de Chasteillon castellanus ante ipsum et viginti duobus solidis quos debet magister Petrus de Monbeliard pro domo sua de Sancto Triverio
  • [22]
  • de IIII libris XIX solidis VI denariis receptis de redditu apud Curciacum pro parte domin deducta medietate quam percipit ibi prior
  • [23]
  • de firma furni quod accensatum est Rupho fornerio ad septuaginta solidos viennensium non computat quia dicit quod ille Ruphus eos sibi retinuit de mandato domine comitisse que ipsos sibi debebat ut dicit
  • [24]
  • de XV libris VI solidis VIII denariis receptis de Peroneto Salignon pro medietate firme leyde et copunagii incepta in festo beate Aguathe Virginis anno Domini M° [CC°] octogesimo quinto et finienda eodem festo anno octogesimo sexto et tunc debetur tantumdem
  • [25]
  • de chacipoleria nichil respondet quia Coster eam tenet de dono domini ad vitam suam
  • [26]
  • de XXXVII solidis IIII denariis receptis de bla note diplomatiquebla : biffĂ©. firma blaerie de Sancto Triverio hoc anno
  • [27]
  • de blaeria de Cormo nichil habuit propter guerram
  • [28]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de medietate blaerie de Curciaco pro parte domini hoc anno deducta parte prioris
  • [29]
  • de CVI solidis VI denariis receptis de garda in hominibus Montismerule in quibus dominus percipit guardam, videlicet in quolibet foco duodecim denarios parisiensium
  • [30]
  • de passonagio nemoris Darvey et vavre Maisoneisa nichil quia ibi non fuit glans
  • [31]
  • de XIIII libris XVI solidis II denariis receptis de tallia facta hominibus domini talliabilibus in Carniprivio hoc anno, computatis hominibus archipresbiteri et hominibus positis in tenemento Coster, deductis triginta octo solidis qui non potuerit recuperari
  • [32]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Guioneto et Stephano Amitteys et Rupho et Guioneto de Corgia de redditu quem debebant Coster
Summa : LX libre VII solidi VI denarii parisiensium De laudibus note diplomatiqueDe laudibus : ajouté en marge de gauche., vendis, bannis et clamis respondebit in computo sequenti

Venditiones

Idem reddit computum

    [33]
  • de XXI solidis parisiensium receptis de panibus venditis ut supra
  • [34]
  • de XX solidis receptis de viginti trossis v note diplomatiquev : biffĂ©. feni venditis ut supra
  • [35]
  • de V solidis receptis de uno obolo aureo vendito ut supra
Summa : XLVI solidi parisiensium

Summa totius recepte : LXII libre XIII solidi VI denarii parisiensium de quibus

    [36]
  • Libravit domine comitisse ad expensas suas note diplomatiquead expensas suas : ajoutĂ© en interligne. factas apud Sanctum Triverium edomada ante Rogationes per manum Andree de Voyron ut per litteram eiusdem domine : XIX libras XVI solidos III denarios parisiensium
  • [37]
  • Item eidem domine per manum Iohannis anglici in octo monote diplomatiqueocto mo : biffĂ©. vino empto apud Trenorchium et misso apud Sanctum Georgium ut per litteram eiusdem domine comitisse datam mense maii anno octogesimo sexto : IX libras XVIII denarios parisiensium
  • [38]
  • Item eidem domine comitisse per manum Floris nutritis cui solvit de mandato eiusdem domine ut per litteram suam datam in festo beate Lucie anno octogesimo quinto : XL solidos parisiensium
  • [39]
  • Item eidem per Ballum ortolanum cui solvit de mandato suo ut per eandem litteram : XX solidos parisiensium
  • [40]
  • Item Guillermo charrotono ad opus ipsius domine ut per eandem litteram : VII libras VI solidos VIII denarios parisiensium
  • [41]
  • Item dignerio dato viginti septem hominibus apportantibus servitium tertia die Nativitatis Domini : VI solidos IX denarios
  • [42]
  • Item dignerio dato duodecim hominibus apportantibus de Curciaco eodem note diplomatiquede Curciaco eodem : ajoutĂ© en interligne. servitium tertia die Nativitatis Domini pro parte domini : III solidos III oboli
  • [43]
  • Item stipendiis diversorum nuntiorum missorum ad diversa loca pro negotiis domini ut in particulis : IX solidos IX denarios
  • [44]
  • Item libravit sibi ipsi pro salario suo per tempus supradictum ad rationem triginta quinque librarum viennensium per annum : XIIII libras XV solidos IIII denarios parisiensium
Summa librate : LIIII libre XIX solidi IIII denarii obolus parisiensium et sic debet dictus castellanus : VII libras XIIII solidos III obolos parisiensium



Notes