Compte de Barthélemy Silvestre ( Bertholomei Silvestri) pour la châtellenie de Bevey, du mercredi 7 mars 1290 au mardi 24 juin 1292

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9941 - 16

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Marjorie Burghart, Jean-Louis Gaulin, et Jean-Michel Poisson, Compte de Barthélemy Silvestre (Bertholomei Silvestri) pour la châtellenie de Bevey, du 7 mars 1290 au 4 juin 1292, Lyon - Avignon, CIHAM-Editions, 2015 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Masquer la linéation Voir l'analyse du rouleau
[Verso: [peau XV]

Prologue

Computum eiusdem castellani de redditibus et exitibus Bellivisus a die mercurii septimo mensis marcii anno Domini M°
[l. 1] CC° nonagesimo usque ad festum beati Iohannis baptiste anno nonagesimo secundo videlicet de uno anno integro quindecim septimanis quinque diebus

Frumentum

Idem reddit computum de IIII quartalis frumenti receptis de firma molendini de Copet finita in festo beati Iohannis baptiste
[l. 2] anno nonagesimo secundo

Arreragium

de XVI quartalis receptis de remanentia computi precedentis ad mensuram Sancti Amoris
[l. 3] Summa recepte cum arreragio : XX quartali frumenti et remanent

Siligo

Idem reddit computum de VIII quartallis siliginis receptis de firma molendini de Copet finita ut supra in frumento de XVII
[l. 4] quartallis receptis de lunatione hoc anno

Arreragium

de C quartallis et dimidio receptis de remanentia computi precedentis
[l. 5] Summa recepte cum arreragio : VIXX V quartali et dimidius siliginis et remanent

Avena

Idem reddit computum de I quartalo avene recepto de Aymone de Les Chauz et de Rubilat de garda per annum de dimidio quartalo
[l. 6] recepto de liberis Hugonardi de Cruce pro eodem de II pugneres receptis de boverio Plotat pro eodem de I quartalo
[l. 7] et dimidio recepto de Guillermo et Petro Masuers del Bioley de lunatione hoc anno

Arreragium

de X quartalis receptis de remanentia computi precedentis
[l. 8] Summa recepte cum arreragio : XIII quartali II pugneresi

Fenum

Idem reddit computum de X solidis viennensium receptis de Aymone Malnepart de herba pratorum sibi vendita pro tanto

Galline

Idem reddit computum de XXI gallinis receptis ibidem hoc anno de consuetudine et redditu et remanent

Denarii

Idem reddit computum de VIII libris VIII solidis VI denariis viennensium receptis tam de redditu quam de tallis ut in computo precedenti

Banna

Idem de bannis et clamis nichil computat

Firme

Idem reddit computum de L solidis receptis de firma blaerie Bellivisus finita in pasche anno nonagesimo secundo de LXXV solidis viennensium
[l. 9] receptis de medietate eiusdem firme finiende in pasche anno nonagesimo tertio et tunc debebit tantumdem Summa recepte : VI libre V solidi viennensium

Summa totius recepte : XV libre III solidi VI denarii viennensium que alloquatur in computo Sancti Triverii et eque

Banna

Idem reddit computum de XL solidis parisiensium receptis de Bernardo Moyrot pro eo quod cep[er]at de mayeria in nemore de Chamandrey que erat Perronoti Morel et magistri
[l. 10] Chibert de XL solidis parisiensium receptis de Moreyno de Sancto Iuliano quia accusabatur malecepisse de blado domini Humberti de as Neer de VI solidis VIII denariis
[l. 11] receptis de bubulco Guillermi des Verneys qui accusabatur malecepisse quadam fustam nemoris de VI solidis VIII denariis receptis de Guillermo genero Bernardi
[l. 12] Potel pro eo quod insequitur non fuit malefactores qui ceperant homines domini comitis de XXVI solidis VIII denariis receptis de barbitonsorum de Vernous pro eo quod
[l. 13] tradidit deflorare quadam puellam de XXVI solidis VIII denariis receptis de filio Bernardi Bosonet quia metatus fuit cum quadam muliere de XXVI solidis
[l. 14] VIII denariis receptis de dicto Germanat quia sibi apropriaverat qoddam pratum unus inste in nemore Darneys de XX solidis receptis de Vincentio Lauru pro eo quod
[l. 15] vendiderat duos porcos in foro Sancti Triverii et non solverat ventas de XL solidis receptis de Iohanne Les Coyfer de Montemerule quia accusabatur
[l. 16] evagivasse cutellum suum contra Ruffum de Graysure et malecepisse cygomas apud Montemeruli de XIIII solidis IIII denariis receptis de uxore
[l. 17] Grata ?drys quia accusabatur malecepisse quodam saccum de VI solidis VIII denariis receptis de Bernardo de Suerro quia accusabatur scidisse quadam metam
[l. 18] de XXX solidis receptis de Petro Basset quia fregerat brachium Regnaudi de Chalon de VI solidis VIII denariis receptis de Regnaudo de Chalon quia
[l. 19] fecerat sanguinem dicto Petro Basset de XX solidis receptis de Iohanne Maletat quia quodam iter obstruxerat de VI libris receptis de dictis Les Partoz
[l. 20] quia eiecerant de possessione dictum Lo Taverner de pluribus peciis terre de VI solidis VIII denariis receptis de Ermemione filia Maigner
[l. 21] quia accusabatur malecepisse quodam caiciolum in domo curati de Cormo de X solidis receptis de Stephano del Pyain quia accusabatur
[l. 22] quadam saysinam fregisse de XI solidis receptis de Stephano Prost de Curguelle quia accusabatur malecepisse de frumento ipsum vanando
[l. 23] de VI solidis VIII denariis receptis de Bruneto de Vitria quia offenderat de VI solidis VIII denariis receptis de Perroneto filio Poncii des Verneys quia
[l. 24] accusabatur fregisse quadam saysinam de VI solidis VIII denariis receptis de Girardo des Repareys quia quadam sepem construxerat in terra Hugonis
[l. 25] Chalon de VI solidis VIII denariis receptis de Petito de Avignyon quia fregerat quadam saysinam de X solidis receptis de Gausus de Arestain quia
[l. 26] areverat quoddam iter de XX solidis receptis de Dureto de Iordes quia accusabatur malecepisse quodam fustium nemoris de X solidis receptis de
[l. 27] Guioneto Peronel quia mecatus fuerat de XIII solidis IIII denariis receptis de Ialayat quia accusabatur malecepisse de blado in quadam archa apud
[l. 28] Vayria de LXVI solidis VIII denariis receptis de Guioneto Falconerio quia accusabatur combusisse quadam domum de VI solidis VIII denariis receptis
[l. 29] de Iohanne filio Braydefer quia accusabatur malecepisse quandam carratam falliarum in nemore de Mespilliaco de XXVI solidis VIII denariis de
[l. 30] filio Philiberti Comas quia accusabatur cepisse unum porcum in grangia Iaqueti de Sancto Nycecio de XL solidis receptis de Bernardo
[l. 31] Durant quia accusabatur mallecepisse duas cuppas frumenti in foro Sancti Triverii de XII solidis IIII denariis receptis de Iohanne filio
[l. 32] Iohannis Braydefer quia accusabatur scidisse de nemore monathorum Montismeruli de VI solidis VIII denariis receptis de Iohanne filio
[l. 33] Bernardi de Les Fosses quia accusabatur percussisse quodam hominem de quadam pallo de VI solidis VIII denariis receptis de filio Iohannis Bernort
[l. 34] quia accusabatur psicasse in quodam fossato prope stagnum de VI solidis VIII denariis receptis de filio Galteri Moreys quia accusabatur pelasse
[l. 35] quodam quercum in nemore de Chamandrey de XX solidis receptis de Guichet et Iohanne Perraudi de Perres quia accusabatur
[l. 36] malecepisse quodam forcelum in nemore de Chimillia de XVI libris XIII solidis IIII denariis receptis de Perroneto de Fuyssiaco Stephano del Bos
[l. 37] et Aymone Gou quia emerant plures porcos in foro Sancti Triverii de quibus non solverant venta ? calciatam loco in
[l. 38] tempore competenti Summa : IIIIXX V libre Xvi denarii viennensium Summa : VIC IIIIXX libre XIX solidi VII denarii ?

Item debentur dicto castellano Sancti Triverii previsionem factam die veneris ante penthecoste anno nonagesimo
[l. 39] primo(1)Le vendredi 8 juin 1291. quas libravit domino Iohanni Floridi per litteram domini datam
[l. 40] per manum Dayeti iudei Pontis vallis pro curtilibus Trefortii empti : VI libras X solidos viennensium Item quas solvit in expensis domini comitis per littram eius datam die lune ante festum beati Urbani anno eodem(2)Le lundi 21 mai 1291. : XXV libras III solidos
[l. 41] VIII denarios viennensium per manum domini Iohannis Floridi et Iohannis de Mayrins Item quos solvere debet Berardo vigerii per litteram domini de mandato : C solidos Item quas solvit Guillermo de Chandeya ultra quinquaginta libras quas habuit de compositione factas cum
[l. 42] priorissa de Sartines pro scutifero suo pro debito domini de quodam equo : XX libras Item quos solvit ut dicit pro molis emptis pro molendino de Cupet : LX solidos Item pro XXVI milibus carronum decoctis in una fornata et pro lignis ut dicit : XIII libras III solidos Item sibi ipsi pro centum decem septem libris quatuor solidis octo denariis parisiensium que sibi debentur de
[l. 43] remanentia computi sui presenti ut infra : VIIIXX XV libras XVII solidos viennensium Summa : IIIIC XXV libre II solidi X denarii viennensium de quibus deducuntur pro venditione
[l. 44] bladi circa : IIIIXX libras viennensium et sic debentur sibi : III C XLV libras II solidos X denarios viennensium

]


Notes

1 - Le vendredi 8 juin 1291.
2 - Le lundi 21 mai 1291.