Compte de Barthélemy Silvestre ( Bertholomei Silvestri) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du lundi 5 mars 1290 au lundi 5 mars 1291 et mardi 24 juin 1292

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9941 - 15

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Jean-Michel Poisson et Florian Gonnet, Compte de Barthélemy Silvestre (Bertholomei Silvestri) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du 5 mars 1290 au 5 mars 1291 et 24 juin 1292, Lyon - Avignon, CIHAM-Editions, 2015 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Masquer la linéation Voir l'analyse du rouleau
[peau XV]

Prologue

Cumputus Bertholomei Silvestri castellani Sancti Triverii de Cortos a die lune quinta intrantis mensis marcii anno nonagesimo
[l. 1] usque ad eandem diem anno revoluto et ab inde usque ad festum beati Iohannis Baptiste anno nonagesimo secundo videlicet de uno anno
[l. 2] integro et sexdecim septimanis receptus per donnum Iohannem Floridi et Petrum clericum

Frumentum

idem reddit cumputum de VI meiteriis frumenti receptis de firma decime Sancti Triverii finita dicta die lune de IIII meiteriis dimidia cupa note diplomatiquedimidia cupa : ajouté en interligne. receptis de exitu molendini de
[l. 3] stagno quod tenet Iohannes anglicus pro anno finito dicta die lune de V meiteriis receptis de firma molendini de Selvigniaco finita in Carniprivio
[l. 4] anno nonagesimo primo de XII meiteriis receptis de redditu per annum in dicta castellania ut in cumputo precedenti de III meiteriis I cupa
[l. 5] et dimidia receptis apud Curciacum pro parte domini pro anno nonagesimo primo de IIII meiteriis receptis apud Privages de prepositura(1)On a Ă©crit preposituram. per annum et levatur in messibus [de]
[l. 6] exitu decime cellerarii nichil hoc anno de chacipoleria nichil quia data est dicto Costert ad vitam suam de coponagio nichil quia ascensatur
[l. 7] ad denarios cum leyda de CV meiteriis dimidia cupa receptis de lunatione in dicta castellania per annum finitum ut supra die lune quinta intrantis
[l. 8] marcii anno nonagesimo primo et levatur in messibus

Arreragium

de VIxx VI meiteriis I cupa et dimidia frumenti receptis de remanentia cumputi precedentis
[l. 9] summa recepte cum arreragio : CCLXV(2)On avait Ă©crit CCLXIII. [meiteria] IIII cupe frumenti de quibus
[l. 10] idem libravit ad expensas domine comitisse factas apud Sanctum Triverium et apud Villarium prope Trenorchium per manum donni Iacobi de Antan per litteram
[l. 11] eiusdem domine datam sabbato ante festum beati Urbani anno nonagesimo primo quam reddit : IIIIxx meiteria frumenti item ad expensas
[l. 12] eiusdem domine comitisse per manum eiusdem donni Iacobi per litteram eiusdem domine datam die iovis post Pascham anno nonagesimo secundo quam reddit : XXXII meiteria
[l. 13] III cupas frumenti summa librate : CXII meiteria III cupe frumenti et debet : CLIII meiteria I cupam frumenti _ verte

Siligo

idem reddit cumputum de L meiteriis siliginis receptis de firma decime Sancti Triverii anno nonagesimo primo excepta decima minutorum bladorum quam percipit
[l. 14] hospitale Sancti Triverii de I meiterio recepto de taschiis mansi al Raffins anno eodem de XII meiteriis I cupis et dimidia receptis de exitu molendini
[l. 15] de stagno per idem tempus de XIX meiteriis receptis de firma molendini de Silvigniaco finita in Carniprivio nonagesimo primo de II cupis
[l. 16] receptis de exitu decime cellerii hoc anno de II cupis receptis de decima prepositi apud la Chagneia hoc anno nonagesimo primo de II meiteriis
[l. 17] receptis del Raynondaz(3)On avait d’abord écrit Raynondat. de redditu per annum pro eodem anno de IIIIxx XIIII meiteriis I cupa receptis de prepositura et gaitia in dicta castellania
[l. 18] per annum pro eodem anno

Arreragium

de CCLVIII meiteriis III cupis siliginis receptis de remanentia cumputi sui precedentis
[l. 19] summa recepte cum arreragio : IIIIc XXXVII meiteria IIII cupe et dimidia siliginis de quibus
[l. 20] idem libravit ad expensas domine comitisse per litteram eiusdem(4)On a écrit eiusudem. datam sabbato(5)Raturé. ante festum beati Urbani anno nonagesimo primo per manum donni Iacobi
[l. 21] supradicti in frumento : XXX meiteria siliginis item ad expensas eiusdem domine per litteram eius datam die iovis post Pascham anno
[l. 22] nonagesimo secundo factas per manum eiusdem donni Iacobi : V meiteria siliginis item filiabus domini Girardi de Langes de precepto domine comitisse
[l. 23] : I meiterium siliginis item Billoudo quadrigario pro salario preter denarios : I meiterium siliginis item Rosse Lotriti pro messe de mandato
[l. 24] domine comitisse : IIII meiteria siliginis in venditione ut infra : VIxx meiteria siliginis in consumptione siliginis huius anni et precedentium
[l. 25] quia nichil sibi allocatum fuerat per compositionem secum factam : XXV meiteria siliginis item pro blado domini vanando
[l. 26] : IIII meiteria siliginis in estapis extractis de dicto blado que estape sibi venduntur inferius : XII meiteria siliginis
[l. 27] summa librate : CC meiteria note diplomatiqueCC meiteria : biffé. CCII meiteria siliginis et debet : CCXXXV meiteria IIII cupas et dimidam
[l. 28] siliginis _ venduntur ut infra

Avena

idem reddit cumputum de XLIX meiteriis avene receptis de firma decime Sancti Triverii anno nonagesimo primo de exitu decime prepositi cellerarii
[l. 29] et taschiis nichil in avena hoc anno de XXII meiteriis V cupis receptis de redditu in dicta castellania per annum de II meiteriis receptis
[l. 30] apud Grant Val et Faysoles de prepositura per annum de VIxx VII meiteriis IIII cupis et dimidia receptis in castellania de lunatione per annum
[l. 31] de XIIII meiteriis II cupis receptis apud Curciacum de redditu per annum pro parte domini

Arreragium

de VIIIxx X meiteriis I cupa et dimidia receptis de remanentia cumputi
[l. 32] summa recepte cum arreragio : CCC IIIIxx VI meiteria I cupa avene de quibus
[l. 33] idem libravit ad expensas domine comitisse factas per manum donni Iacobi de Antan per litteram domine comitisse datam die sabbati ante festum beati Urbani
[l. 34] anno nonagesimo primo quam reddit : VIxx V meiteria III cupas avene item ad expensas eiusdem domine comitisse factas per manum eiusdem
[l. 35] donni Iacobi ut per litteram eiusdem domine datam die iovis post Pascham anno nonagesimo secundo quam reddit : XLII meiteria avene item ad expensas
[l. 36] domini comitis factas per manum Hugonis de Voyrone per litteram eiusdem domini comitis datam die mercurii post octabas Nativitatis Domini anno nonagesimo
[l. 37] primo quam reddit : XXIIII meiteria IIII cupas avene in expensis quinque equorum ducentium in quadriga robam domini veniendo
[l. 38] de Anglia pro novem diebus : VIII meiteria II cupas avene in expensis duorum roncinorum quadrige a sexta die marcii anno
[l. 39] nonagesimo usque ad secundam diem marcii anno nonagesimo primo et tunc missa fuit quadriga ad Pontem Vele : IIIIxx I meiteria
[l. 40] summa librate : CC IIIIxx I meiteria avene III cupe item in consumptione huius anni et precedentium per
[l. 41] compositionem secum factam : XII meiteria avene et sic debet : IIIIxx XII meiteria IIII cupas avene

Panes

idem reddit cumputum de XX panibus receptis in dicta castellania de redditu per annum quorum quilibet debet valere unam cupam exceptis sex qui
[l. 42] valent quilibet duos denarios de XI panibus et dimidio receptis apud Curciacum de redditu per annum pro parte domini
[l. 43] summa recepte : XXXI panes et dimidius _ venduntur ut infra

Galline

idem reddit cumputum de CCLXXVII gallinis receptis in dicta castellania de consuetudine et redditu eodem anno de CCLXV gallinis receptis de remanentia cumputi
[l. 44] summa recepte cum arreragio : Vc XLII galline de quibus
[l. 45] idem libravit ad expensas domine comitisse factas per manum supradicti donni Iacobi per litteram eiusdem domine datam die sabbati ante festum beati Urbani
[l. 46] anno nonagesimo primo : LIX gallinas item ad expensas eiusdem domine factas per manum dicti donni Iacobi per litteram eiusdem domine datam die
[l. 47] iovis post Pascham anno nonagesimo secundo : LXV gallinas item ad expensas domini comitis factas per manum Hugonis de Voyrone per litteram eiusdem
[l. 48] domini datam die mercurii post octabas Nativitatis Domini anno nonagesimo primo : IIIIxx XII gallinas item ad expensas domini comitis factas per manum
[l. 49] Iohannis de Mairins per litteram domini datam die lune ante festum beati Urbani anno nonagesimo primo : XXX gallinas
[l. 50] summa librate : CCXLVI galline et debet : CC IIIIxx XVI gallinas

Fenum

idem reddit cumputum de IIII charratis feni receptis de exitu pratorum mansi al Rafins qui est ad manum domini pro anno nonagesimo primo
[l. 51] libravit ducentis sexaginta septem equis tam domini quam domine : III charratas item equis quadrige una cum tribus charratis feni empti
[l. 52] de quo cumputat inferius : I charratam _ et eque

Trosse

idem reddit cumputum de LXXII trossis(6)On avait Ă©crit trosse. feni et duabus partibus unius trosse receptis de redditu et consuetudine in dicta castellania eodem anno
[l. 53] summa eadem _ venduntur ut infra

Cera

idem reddit cumputum de LXII libris et quarta parte unius libre cere receptis de gardis ut in particulis cumputi precedentis

Arreragium


[l. 54] de VIxx XVII libris dimidia et quarta parte unius libre cere receptis de remanentia cumputi sui precedentis
[l. 55] summa recepte cum arreragio : CC libre cere de quibus
[l. 56] idem libravit ad expensas domine comitisse factas per manum donni Iacobi per litteram domine datam sabbato ante festum beati Urbani anno nonagesimo
[l. 57] primo : LVI libras cere item ad expensas eiusdem factas per manum eiusdem donni Iacobi per litteram domine comitisse datam die iovis post Pascham
[l. 58] anno nonagesimo secundo : XX libras cere item ad expensas domini comitis factas per manum Hugonis de Voyrone per litteram domini datam die mercuri
[l. 59] post octabas Nativitatis anno nonagesimo primo : XX libras cere
[l. 60] summa librate : IIIIxx XVI libre cere et debet : CIIII libras cere

Ferrum

idem reddit cumputum de XV chevres receptis de exitu ferrarie de la Grueri usque ad festum beati Iohannis Baptiste anno nonagesimo secundo de quibus
[l. 61] in cathenis pontium de castro Sancti Triverii et in chauderia aptanda : VI chevres
[l. 62] summa librate : VI chevres et debet : IX chevres ferri

Aurum

idem reddit cumputum de I obolo auri recepto de Stephano Guillaudi de Mespilliaco de garda per annum _ venditur ut infra

Denarii

idem reddit cumputum de XV libris II solidis V denariis parisiensium receptis in dicta castellania de redditu per annum de C solidis VI denariis receptis apud Curciacum de redditu per
[l. 63] annum pro parte domini de IIII libris XII solidis VI denariis receptis de gardis commandis et recognitionibus per annum de XXXVIII solidis IIII denariis receptis de
[l. 64] thesiis domorum apud Sanctum Triverium et levantur in octabis Penthecostes pro anno nonagesimo primo de XXXVIII solidis IIII denariis receptis de
[l. 65] thesiis domorum apud Sanctum Triverium et levantur ut supra pro anno nonagesimo secundo de X solidis receptis de Petro lonario pro censa rerum quas
[l. 66] tenet de manso al Raffins de XXVIII solidis IIII denariis receptis de medietate firme furni Sancti Triverii finite in festo beati Iohannis Baptiste
[l. 67] anno nonagesimo primo de LX solidis receptis de firma dicti furni finita in festo beati Iohannis Baptiste anno nonagesimo secundo de XXXIIII libris
[l. 68] XIII solidis IIII denariis parisiensium receptis de firma coponagii et leyde Sancti Triverii finita in festo beate Agates anno nonagesimo primo de XVII
[l. 69] libris VI solidis VIII denariis receptis de medietate dicte [firme] finiende in festo beate Agates anno nonagesimo secundo et tunc debebit tantumdem de
[l. 70] chacipoleria nichil quia Costers eam tenet ad vitam de LIII solidis IIII denariis receptis de firma blaerie Sancti Triverii note diplomatiqueSancti Triverii : ajouté en interligne. finita in festo beati Bertholomei anno
[l. 71] nonagesimo primo de LVI solidis VIII denariis receptis de firma dicte blaerie finienda in festo beati Bertholomei anno nonagesimo secundo de LXIII
[l. 72] solidis IIII denariis receptis de firma blaerie et pignorationis de Cormo finita in festo beati Bertholomei anno nonagesimo primo de XL solidis receptis
[l. 73] de firma blaerie de Busseroles finita eodem festo de IIII libris X solidis receptis de medietate firme de Cormo et de Busseroles finienda
[l. 74] in Ramos Palmarum anno nonagesimo secundo et tunc debetur tantumdem de XIII solidis IIII denariis receptis de medietate firme blaerie et
[l. 75] gaierie de Tageset finienda in Ramos Palmarum anno nonagesimo secundo et tunc debentur tantumdem de XV solidis receptis de firma blaerie
[l. 76] de Curciaco finita in festo beati Bertholomei anno nonagesimo primo de note diplomatiquede : biffé. pro parte domini de VI libris VI denariis receptis de garda in hominibus Montis
[l. 77] Merule et capiuntur in quolibet foco duodecim denarii pro garda et levatur circa Nativitatem Domini de XL libris receptis de tallia in hominibus domini
[l. 78] anno nonagesimo primo et levatur in festo beati Bertholomei et in Carniprivio

Passonagio

de XXXIII solidis IIII denariis receptis de passonagio nemoris
[l. 79] de Arvey et vavre Maysoneysa pro parte domini anno nonagesimo primo de LVIII libris XII solidis VIIII(7)La somme a été modifiée, on avait initialement écrit LVII livres XXII sous et VIII deniers. denariis receptis de passonagio nemoris
[l. 80] de Chamandrey videlicet de septingentis sexaginta tribus porcis quorum quilibet solvit duodecim denarios parisiensium note diplomatiqueparisiensium : ajouté en interligne. et de octies centum sexaginta novem
[l. 81] porcis quorum quilibet solvit quatuor denarios parisiensium in secundo passonagio et de trescentis quaterviginti duodecim porcis de quolibet tres
[l. 82] denarios parisiensium in tertio passonagio et de triginta tribus porcis quolibet quatuor denarios viennensium et de quaterviginti undecim porcis pro
[l. 83] quolibet tres denarios viennensium
[l. 84] summa huius recepte : CCIX libre V solidi IIII denarii parisiensium

Forestagium

idem reddit cumputum de VIII libris V solidis IIII denariis parisiensium receptis de sexviginti quatuor charratis fuste nemoris mortui capti em Chamandrei charrata
[l. 85] vendita duobus solidis viennensium de XLIII solidis X denariis parisiensium receptis de viginti quarratis qualibet vendita viginti denariis parisiensium et septem charratis vendita
[l. 86] qualibet duodecim denariis parisiensium de dicto nemore de III solidis IIII denariis parisiensium receptis de una çhochia capta in vavra Maysonousa de IIII solidis
[l. 87] VIII denariis receptis de nemore mortuo in nemore de Arvey
[l. 88] summa recepte : X libre XVII solidi II denarii parisiensium

Laudes et vende

idem reddit cumputum de II solidis parisiensium receptis de Stephano Masuer pro sexdecima parte nemoris de Fayola empta ab Hugone Chivillart sexdecim solidorum viennensium
[l. 89] de XII denariis receptis de Nigris de la Loseri pro rebus emptis a dicto Bardet decem solidorum viennensium de II solidis receptis de Bernardo Rangoys pro quarta parte
[l. 90] mansi Rangoys empte de Iohanne la Baudouri fratre suo decem septem solidorum viennensium de II solidis receptis ab Arnoleto Rangoys pro alia quarta
[l. 91] parte eiusdem mansi empta a dicto Bernardo Rangoys viginti solidorum viennensium de IX solidis receptis de Guillermo de la Rueta pro duabus partibus mansi
[l. 92] Bolloudi Gibil emptis de Glu note diplomatiqueGlu : biffé.Iuglario de Vernoux quatuor librarum decem solidorum viennensium de VI solidis receptis de Iohanne Margaron pro quadam pecia terre
[l. 93] empta de Filiberto filio quondam Iohannis fabri sexaginta solidorum viennensium
[l. 94] summa recepte : XXII solidi parisiensium

Introgia

idem reddit cumputum de XXVI solidis VIII denariis parisiensium receptis de Bertino suctore de intragio cuiusdam pecie terre site el Fayolet eidem albergate ad duos
[l. 95] solidos parisiensium per annum de X solidis receptis de Bernardino fabro de intragio cuiusdam plaustri siti iuxta grangiam suam et iuxta fossata ville Sancti
[l. 96] Triverii eidem albergati ad duos solidos parisiensium per annum
[l. 97] summa recepte : XXXVI solidi VIII denarii parisiensium

Banna

idem reddit cumputum de LIIII libris VIII solidis parisiensium receptis de bannis obvenientibus per idem tempus ut in particulis in dorso positis de C solidis receptis
[l. 98] de clamis per idem tempus obvenientibus ut in particulis in dorso positis
[l. 99] summa bannorum et clamarum pro parte domini deductis centum et octo solidis parisiensium pro parte castellani capientis duos solidos in
[l. 100] libra : LIIII libre VIII denarii parisiensium

[peau XVI]

Inventa

idem reddit cumputum de XXIIII solidis parisiensium receptis de septem porcellis masculis et femellis repertis per idem tempus
[l. 1] summa recepte : XXIIII solidi parisiensium

Herbe vendite

idem reddit cumputum de LXX solidis VIII denariis parisiensium receptis de herba pratorum note diplomatiquepratorum : ajouté en interligne. vavre communis de Buyseroles et del Boschet vendita pro tanto de II solidis receptis de erba prati
[l. 2] de Nanciaco pro tanto vendita quod pratum redditum est Guioneto Falconeti de Sancto Nicetio cuius erat per manum iudicis ut dicit castellanus
[l. 3] summa recepte : LXXII solidi VIII denarii parisiensium

Venditiones

idem reddit cumputum de XVII libris XII solidis parisiensium receptis de sexviginti meiteriis siliginis venditis ut supra sexaginta sextariis quolibet tribus solidis
[l. 4] parisiensium et sexaginta sextariis venditis quolibet tribus solidis duobus solidis(8)On attendrait denariis. parisiensium deductis sex meiteriis pro getis de XII solidis receptis de duodecim meiteriis
[l. 5] estaparum venditis ut supra pro tanto de XXXI libris XVII solidis IIII denariis parisiensium receptis de ducentis triginta quinque meiteriis siliginis quatuor
[l. 6] cupis et dimidia venditis ut supra quolibet quatuor solidis tribus denariis viennensium deductis decem meiteriis quatuor cupis et dimidia pro getis
[l. 7] de XVIII solidis receptis de triginta uno panibus et dimidio venditis ut supra quolibet octo denariis exceptis sex quorum quilibet venditur duos denarios
[l. 8] parisiensium de LXXII solidis VIII denariis parisiensium receptis de sexaginta duodecim trossis et duabus partibus unius trosse feni venditis ut supra qualibet duodecim
[l. 9] denariis parisiensium de V solidis receptis de uno obolo auri vendito ut supra pro tanto
[l. 10] summa recepte : LIIII libre XVII solidi parisiensium

de corvatis

idem reddit cumputum de VII solidis IIII denariis parisiensium receptis de corvatis omissis et non recuperatis in cumputo precedenti ut in deductionibus ibidem

Cadrigarius

idem reddit cumputum de II solidis VIII denariis parisiensium receptis de Petro cadrigario pro quodam curtili sibi ascensato pro tanto singulis annis dum
[l. 11] placuerit domino summa recepte : X solidi parisiensium
[l. 12]

summa totius recepte : IIIc XXXVII libre V solidi VI denarii parisiensium

de quibus
[l. 13] in uno miliari scindularum facto in taschiam item in duobus miliaribus pro recoperiendis capella et aula et graneriis furno
[l. 14] et coquina et quinque miliaribus clavini et duobus operariis cooperientibus predicta pro duodecim diebus item cuidam operanti ad idem
[l. 15] octo diebus item cuidam alii pro aliis octo diebus et fecerunt bancherias pro corseriis palitii et palos accuerunt : LVIII
[l. 16] IIII libras VII solidos VI denarios viennensium in apptanda (sic) porta et ponte castri et in IIIIor note diplomatiqueIIIIor : ajouté en interligne. cathenis factis pro duobus pontibus ductilibus item in torchiandis
[l. 17] parietibus furni in trestellis(9) Glossarium de Du Cange : Tretellus, Fulcrum mensarium, tripedis species, Gallis, Tresteau. Fleta lib. 2. cap. 16.1. in adventu domine factis in esparris fuste positis en lesinez in armaio(10)Pour armarium à l’ablatif ? facto ad pilarium
[l. 18] aule et uno hostio facto in cafallo mote et in aptandis esparis ferri de dicta porta : XXIIII solidos VI denarios note diplomatiqueVI denarios : ajouté en interligne. item in planzonibus
[l. 19] plantatis in virgulto domini et triginta quatuor operariis operantibus quasi per unam diem in dicto vigulto : XXIX solidos VI denarios viennensium
[l. 20] item tribus hominibus aptantibus palitium serve : II solidos III denarios in duabus seris ferris positis in pontibus : VI solidos viennensium item in
[l. 21] resolando cafallo grangie domine in taschiam : XV solidos item ducentis quaterviginti quatuor hominibus operantibus quasi per
[l. 22] unam diem es recenglos sive in fossatis a parte vigulti et duys fossatorum que ceciderant reficiendis et in ampliando fossato
[l. 23] infra curtile Borgeis : XI libras III solidos X denarios videlicet usque ad festum beati Iohannis Baptiste anno nonagesimo secundo item septies viginti
[l. 24] duobus operariis operantibus ibidem a festo beati Iohannis Baptiste usque ad festum beati Bertholomei et est ei preceptum ut id quod super
[l. 25] est faciendum in dictis operibus faciat fieri in taschiam si possit : CXV solidos viennensium item in reficiendis arcubus rafurni et
[l. 26] bochas et fissuras rafurni anno nonagesimo primo : XXV solidos item in reficiendis eisdem archubus anno eodem in taschiam
[l. 27] circa Natale Domini : XVIII solidos item in numeranda una fornata caronum ad certificandum quantum tenebat rafurnus : VI solidos
[l. 28] VI denarios in duabus navatis lapidum pro calce facienda emptis apud Trenorchium de dicto la Breysa : XXXVII solidos item triginta
[l. 29] quatuor operariis extrahentibus sabulum pro caroneria : XXV solidos IIII denarios in quadriga locata pro sexaginta sex diebus finitis
[l. 30] in festo beati Iohannis Baptiste anno nonagesimo secundo pro sablono calce et caronibus in opere adducendis et dantur duo solidi in die : VI libras
[l. 31] XII solidos item in novies viginti tresdecim charratis lignorum emptorum pro duabus fornatis caronum quarum prima cocta fuit circa
[l. 32] Penthecostem anno nonagesimo primo et altera ante Nativitatem Domini anno eodem et pro charreagio earundem : IX libras XIII solidos item in lignis ad
[l. 33] corvatam aportatis pro dictis duabus fornatis : X solidos III denarios item fabrica duorum roncinorum quadrige a sexta die marcii
[l. 34] anno nonagesimo usque ad secundam diem marcii anno nonagesimo primo grossis clavis pro dicta cadriga sagimine pro eadem : XXVIII solidos
[l. 35] IIII denarios item octies viginti tam hominibus quam mulieribus operantibus ad corvatam ad vigultum domini fossorandum et aplanandum mense
[l. 36] marcii anno nonagesimo item novies viginti hominibus operantibus ad corvatam in dicto vigulto fossorando mense marcii anno
[l. 37] nonagesimo primo item viginti septem carratis lignorum aportatis ad corvatam in Septimana sancta anno nonagesimo presente domina et viginti
[l. 38] quatuor carratis apportatis Septimana sancta anno nonagesimo primo presente eadem domina : LXV solidos II denarios in una quadriga empta
[l. 39] quia prima quadriga deteriorata erat et note diplomatiqueet : biffé. : XIII solidos item in quadriga aptanda dum fuit apud Sanctum Triverium : VIII solidos IIII denarios in tribus
[l. 40] carratis feni emptis pro equis quadrige preter unam carratam feni domini : LX solidos in expensis trium gartionum adducentium robam
[l. 41] domini veniendo de Anglia morantium apud Sanctum Triverium novem diebus : XXI solidos in decem miliaribus parvarum bramarum repositarum
[l. 42] in magno stagno Sancti Triverii : XLV solidos in feno domini faciendo superius computato : VI solidos in digneriis [hominum] apportantium
[l. 43] servitium tertia die Nativitatis Domini : X solidos in expensis domini Raynaudi de Perignia et domini Iohannis Raphini Perronini de Selvignia Maoleti
[l. 44] de Menthonay Humberti Destrigni Iohannis Salignon Iohannis Mignot et plurium aliorum quos duxit secum castellanus pro facienda divisione
[l. 45] rerum communium domino et Perraudo de Loysiaco versus Bellueyr et ad diem quam habebat cum domino de Sancto Amore in note diplomatiquein : biffé. : XV solidos item in
[l. 46] expensis magistri Guillermi de Secusia Petri clerici et plurium qui fuerunt apud Rastanella ad diem cum Symoneto de Sagiaco clerico qui
[l. 47] pignoraverat dominum et pro salario dicti magistri Guillermi : XVII solidos VI denarios item in salario dicti magistri Guillermi pro duobus diebus quibus fuit ad
[l. 48] dies Guillermi de Lesçot : XX solidos in expensis suis et Viffredi filii castellani Baugiaci quos misit domina comitissa versus dominum archiepiscopum Lugduni
[l. 49] pro facto Sancti Laurentii pro duobus diebus : XX solidos item in expensis suis trium dierum quibus fuit apud Lugdunum ad mandatum ballivi : XII solidos in diversis
[l. 50] nuntiis missis per idem tempus pro negotiis domini et pluribus exploratoribus missis in Burgundiam et alibi pro sciendo statu inimicorum domini : IIII libras
[l. 51] XV solidos VII denarios in expensis equorum Iaqueti de Sancto Nicetio et domini Henrici de Chavagnes de Sancto Regneberto usque ad Sanctum Triverium de
[l. 52] mandato Iohannis Marescalci : VI solidos viennensium item expensis octo gartionum quos misit in diversis partibus pro insequendis et querendis malefactoribus
[l. 53] qui robaverunt et vulneraverunt Andream Perraudini de Masticone redeuntem de nundinis Sancti Triverii : XL solidos viennensium
[l. 54] in expensis Perroneti de Luenc et Bochifola quos tenuit in castro Sancti Triverii septem septimanas dum dictus castellanus erat apud Corberiam(11)On a Ă©crit Corberia. et
[l. 55] apud Dentasiacum et fecerunt unum turnum balistarium et septentos flechones et in salario eorum : CIIII solidos in ferro et fabricatura pro dicto
[l. 56] turno : VII solidos VI denarios in centum carrellis ad turnum : XXV solidos in uno miliari carellorum ad duos pedes et in uno
[l. 57] miliari carellorum ad unum pedem : C solidos viennensium in expensis donni Iohannis Floridi et Petri clerici recipientium cumputum : XL solidos viennensium
[l. 58] summa expense : IIIIxx V libre X solidi I denarius viennensium
[l. 59] idem libravit ad expensas domine comitisse factas per manum donni Iacobi de Antan capellani per litteram eiusdem domine datam die sabbati ante festum beati Urbani anno
[l. 60] nonagesimo primo quam reddit : VIIIxx XV libras IX solidos II denarios viennensium
[l. 61] idem libravit ad expensas domine comitisse factas per manum eiusdem donni Iacobi per litteram domine comitisse datam die iovis post Pascham anno
[l. 62] nonagesimo secundo quam reddit : LVI libras XVIII solidos VII denarios obolum viennensium
[l. 63] idem libravit ad expensas domini comitis factas per manum Iohannis de Mayrins per litteram eiusdem domini datam die lune
[l. 64] ante festum beati Urbani anno nonagesimo primo quam reddit : XXV libras IIII solidos VIII denarios viennensium
[l. 65] idem libravit ad expensas(12)Le mot a été raturé. domini comitis factas per manum Hugonis de Voyrone per litteram domini datam die mercurii post octabas Nativitatis Domini
[l. 66] anno Domini M° CC° nonagesimo primo quam reddit : XXV libras VIII solidos II denarios viennensium
[l. 67] idem libravit Berardo Vigerii per litteram domini de mandato datam die martis ante festum beati Urbani anno
[l. 68] nonagesimo primo quam reddit et per litteram eiusdem Berardi de recepta quam reddit datam anno eodem mense marcii : C solidos viennensium
[l. 69] idem libravit eidem Berardo per eandem litteram eius cui debentur de feodo sibi facto super talliis Sancti Triverii singulis annis : XLV solidos viennensium
[l. 70] idem libravit Guillermo de Chandeia de debito septuaginta librarum viennensium in quibus dominus tenebatur eidem ex emptione cuiusdam equi sui per litteram domini de
[l. 71] mandato die lune post mensem Pasche anno nonagesimo primo et per litteram eiusdem Guillermi de recepta datam per ballivum testificantem die iovis
[l. 72] ante Penthecostem anno nonagesimo primo quas reddit : XX libras viennensium
[l. 73] idem libravit domine comitisse in tracta septem ulnarum de virgato et dimidiam ulnam ciritane per litteram eiusdem domine comitisse datam in vigilia
[l. 74] beatorum Iacobi et Christofori anno nonagesimo secundo quam reddit : LX solidos viennensium
[l. 75] idem libravit dicte Floret pro quinque mapis pro domina comitissa ab ea emptis per litteram eiusdem domine quam reddit datam die sabbati
[l. 76] post octabas Pasche anno nonagesimo secundo : L solidos viennensium
[l. 77] idem libravit Iohanni de Voyrone misso in Angliam ad dominum per litteram domine comitisse de mandato clausam quam reddit : L solidos viennensium
[l. 78] idem libravit Symoneto de Sagiaco de debito viginti trium librarum in quibus dominus ei tenebatur ex compositione secum facta per litteram eiusdem
[l. 79] datam dominica post festum beate Lucie anno nonagesimo primo quam reddit : XXIII libras viennensium
[l. 80] idem libravit Billoudo quadrigario de salario suo unius note diplomatiqueunius : biffé. cui dantur decem libre per annum et unum meiterium siliginis pro quadraginta tribus
[l. 81] septimanis finitis secunda die marcii anno nonagesimo primo quia tunc ivit ad Pontem Vele : VIII libras viennensium
[l. 82] idem libravit in expensis domini Stephani de Portabo Iohannis Salignon Perronini de Saligniaco Guidonis de Cimandes Humberti Blaerii
[l. 83] Perroneti Thullia et plurium aliorum qui fuerunt ter apud Cusellum pro assisia facienda Agneti de Cusello : XXX solidos viennensium
[l. 84] idem libravit Iohanni de Varennes Guillermo de Sancto Nicetio Guillermo de Foysiaco Hugoni de Chagney de stipendiis suis de Corberia
[l. 85] per litteram domini de mandato datam in festo Omnium Sanctorum anno nonagesimo primo et per litteram eorum de recepta datam die lune ante festum beati Andree apostoli
[l. 86] anno eodem quas reddit : IX libras XVIII denarios viennensium
[l. 87] idem libravit domino Iohanni de Rubeomonte et Guillermo de Rubeomonte de stipendiis suis Corberie per litteram domini de mandato datam die
[l. 88] festi Omnium Sanctorum anno nonagesimo primo et per litteras eorum de recepta datas die martis post dominica que cantatur oculi anno eodem : VIII libras XIX solidos VI denarios viennensium
[l. 89] idem libravit Guillermo de Malmont Iohanni Bochet Perreto Bochet Iohanni de Menthonay Raynaudo de Selignia Ogerio Putorely Perronino
[l. 90] de Seligniaco de stipendiis suis Dentasiaci octo dierum per litteram donni Iohannis Floridi de testimonio datam die veneris ante medietatem Kadragesime
[l. 91] anno nonagesimo primo quam reddit : XIIII libras XVI solidos viennensium
[l. 92] idem libravit sibi ipsi in expensis veniendo de Corberia cum Perronino de Seligniaco de mandato domini ad dominum de Corgenon et ad dominum
[l. 93] Girardum de Palude item ad dominum Iacobum et dominum Petrum de Belloforti pro quatuor diebus : XL solidos viennensium
[l. 94] idem libravit novem hominibus cum armis quos duxit apud Ambrogniacum cum princeps transire debebat pro quatuor diebus per litteram ballivi de testimonio
[l. 95] et mandato datam die lune post Pascham anno nonagesimo primo quam reddit : VIII libras IIII solidos viennensium
[l. 96] idem libravit duodecim hominibus cum armis quos duxit apud Ambrogniacum ad mandatum ballivi in vigilia Assumptionis(13)On a Ă©crit assuptionis. beate Marie cum ballivus ivit in Gebennesio
[l. 97] pro tribus diebus per litteram eiusdem ballivi datam anno nonagesimo primo quam reddit : VIII libras II solidos viennensium
[l. 98] idem libravit decem novem hominibus cum armis quos duxit ad mandatum ballivi apud Ambrogniacum cum gentes episcopi Valentinensis inerunt apud Gebennas
[l. 99] per litteram eiusdem ballivi datam die lune post Nativitatem beate Marie Virginis anno nonagesimo primo quam reddit : XXV libras XVI solidos viennensium
[l. 100] idem libravit in expensis roncini Iohannis note diplomatiqueIohannis : ajouté en interligne. de Varennis apud Castellionem in Michellia item in expensis equi eiusdem Bertholomei et roncini Perroneti Buschet
[l. 101] apud Ambrogniacum infirmis decem et septem diebus et uno gartione custodienti item in expensis roncini eiusdem Bertholomei desolati apud Bellicium uno mense
[l. 102] per litteram ballivi datam mense decembris anno nonagesimo primo quam reddit : IIII libras XVIII solidos viennensium
[l. 103] idem libravit in vadiis et expensis decem et septem hominum cum armis pro quatuor diebus tam apud Burgum quam apud Ambrogniacum preter panem et
[l. 104] vinum sibi libratis cum inerant apud Corberiam per testimonium ballivi : CIX solidos viennensium
[l. 105] idem libravit in expensis tresdecim hominum quos duxit secum apud Corberiam pro octo diebus eundo apud Corberiam et morando illuc
[l. 106] per litteram ballivi de testimonio datam mense octobris anno nonagesimo primo quam reddit : XXIIII libras viennensium
[l. 107] idem libravit in expensis quatuor clientum quos misit apud Ambrogniacum de mandato domine comitisse in Paschate cum rex Sicilie ivit ad parlamentum
[l. 108] cum rege Alamanie pro se octo diebus : XL solidos viennensium
[l. 109] idem libravit in quatuor asinatis octo pintatis vini portatis apud Burgum pro burgundionibus : IIII libras viennensium
[l. 110] idem libravit in expensis Stephanini(14)On a Ă©crit Stephanin. de Sancto Paulo quem tenet castellanus de mandato domini pro sexaginta octo septimanis : CII solidos viennensium
[l. 111] idem libravit Hugoni carronerio qui debet facere ducenta miliaria caronum quolibet miliari pro quinque solidis sex denariis viennensium de quibus reddidit
[l. 112] in cumputo precedenti quaterviginti miliaria et in hoc cumputo quinquaginta duo milia et in calce decocta que estimatur decem et octo
[l. 113] miliaria caronum preter viginti septem libras decem solidos sibi solutas in duobus cumputis precedentibus : XIIII libras VI solidos viennensium
[l. 114] idem libravit sibi ipsi pro salario suo per idem tempus : XXXII libras XIII solidos viennensium
[l. 115] idem libravit sibi ipsi pro centum decem et septem libris IIII solidis VIII denariis parisiensium qui sibi debebantur de remanentia cumputi precedentis : VIIIxx libras XVII solidos VII solidos
[l. 116] summa librate : VIc IIIIxx libre XIX solidi VII denarii obolus viennensium
[l. 117] summa expense et librate : VIIc LXVI libre IX solidi VIII denarii viennensium et sic debentur [peau XVII] eidem scampsis trescentis triginta septem libris quinque solidis sex denariis parisiensium superius in totali receptis : CCLXI libras XI solidos
[l. 1] V(15)Le parchemin est plié, lecture incertaine. denarios obolum viennensium

de quibus deducuntur quas debet de cumputo suo Belli Visus : XV libre III solidi VI denarii viennensium [item]
[l. 2] et sic debentur ei : CCXLV libras VII solidos XI denarios obolum viennensium



Notes

1 - On a Ă©crit preposituram.
2 - On avait Ă©crit CCLXIII.
3 - On avait d’abord écrit Raynondat.
4 - On a Ă©crit eiusudem.
5 - Raturé.
6 - On avait Ă©crit trosse.
7 - La somme a été modifiée, on avait initialement écrit LVII livres XXII sous et VIII deniers.
8 - On attendrait denariis.
9 - Glossarium de Du Cange : Tretellus, Fulcrum mensarium, tripedis species, Gallis, Tresteau. Fleta lib. 2. cap. 16.1.
10 - Pour armarium à l’ablatif ?
11 - On a Ă©crit Corberia.
12 - Le mot a été raturé.
13 - On a Ă©crit assuptionis.
14 - On a Ă©crit Stephanin.
15 - Le parchemin est plié, lecture incertaine.