Compte de Barthélemy Silvestre ( Bartholomei Silvestri) pour la châtellenie de Bevey, du lundi 10 avril 1290 au mercredi 7 mars 1291

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9941 - 14

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Jean-Michel Poisson et Florian Gonnet, Compte de Barthélemy Silvestre (Bartholomei Silvestri) pour la châtellenie de Bevey, du 10 avril 1290 au 7 mars 1291, Lyon - Avignon, CIHAM-Editions, 2015 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Prologue

Conputus eiusdem castellani de redditibus et exitibus Bellivisus ab octabis Pasche anno Domini M° CC° nonagesimo usque ad diem mercurii septimam(1)On avait écrit septem. mensis marcii anno eodem

Frumentum

idem reddit conputum

    [1]
  • de IIII quartallis frumenti receptis de firma molendini de Cropet finienda in festo beati Iohannis Baptiste anno nonagesimo primo videlicet de medietate quia aliam percipit molendinarius per conventionem factam cum [ipso] ad tempus ut dicit et paratus est probare

Arreragium

    [2]
  • de XII quartallis receptis de remanentia conputi Bracoylliet precedentis
summa : XVI quartalli ad mensuram Sancti Amoris _ et remanent

Siligo

idem reddit conputum

    [3]
  • de VIII quartallis siliginis receptis de firma dicti molendini de Cropet finienda ut supra in frumento
  • [4]
  • de XVII quartallis receptis de lunatione hoc anno et tantumdem levatum fuit anno preterito ut in particulis in conputo precedenti

Arreragium

    [5]
  • de LXXV quartallis et dimidio receptis de remanentia conputi Bracoylliet tenentis dictum locum ante ipsum
summa : C quartalli et dimidius siliginis _ et remanent

Avena

idem reddit conputum de I quartallo avene recepto de Aymone de les Chauz et de Rubilliart de garda per annum

    [6]
  • de dimidio quartallo recepto de liberis Hugonardi de Cruce pro eodem
  • [7]
  • de II pugnyeres receptis de boverio Plotat pro eodem et est sciendum quod octo pugnyeres faciunt quartalle
  • [8]
  • de I quartallo et dimidio recepto de Guillermo et Petro dictis Masuers de Byoley de lunatione hoc anno

Arreragium

    [9]
  • de VI quartallis VI pugneres receptis de remanentia conputi dicti Bracoylliet
summa : X quartalli avene _ et remanent

Fenum

de feno nichil quia venditus fuit in herba ut infra

Galline

idem reddit conputum

    [10]
  • de XX gallinis receptis ibidem hoc anno et levantur per focos videlicet in quolibet foco una gallina _ et remanent

Denarii

idem reddit conputum

    [11]
  • de VII solidis receptis de Iohanne Fianci et Bricolas de censa terre quam tenent per suferentiam ut in conputo precedenti pro parte domini
  • [12]
  • de XVIII denariis receptis de Henrico Pellatier de redditu per annum pro parte domini
  • [13]
  • de VIII libris receptis de talliis factis in hominibus dicti loci in festo beati Bartholomei et in Carniprivio hoc anno et levatur minus quam anno precedenti pro eo quod fuerunt gravati pro conplainta et buagio
summa : VIII libre VIII solidi VI denarii viennensium

Banna

de bannis et clamis nichil per dictum tempus

Firme et venditiones

idem reddit conputum

    [14]
  • [de] XLV solidis viennensium receptis de firma blaerie Belli Visus finienda in Paschate
  • [15]
  • de XVII solidis receptis de herba pratorum sic vendita ut supra
summa : LXII solidi viennensium [item] summa totius recepte : XI libre X solidi VI denarii viennensium de quibus respondet in suo conputo Sancti Triverii huius anni in fine



Notes

1 - On avait Ă©crit septem.