Compte de Barthélémy Silvestre ( Bertholomei Silvestri) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du dimanche 3 juillet 1289 au lundi 1er mai 1290

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9941 - 10

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Jean-Michel Poisson et Florian Gonnet, Compte de Barthélémy Silvestre (Bertholomei Silvestri) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du 3 juillet 1289 au 1er mai 1290,Lyon - Avignon, CIHAM-Editions, 2015 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Prologue

Computus Bertholomei Silvestri castellani Sancti Triverii a dominica post festum apostolorum Petri et Pauli anno octogesimo nono usque ad primam diem maii anno sequenti videlicet pro quadraginta tribus septimanis

Frumentum

Idem reddit computum

    [1]
  • de VIII meiteriis frumenti receptis de firma decime Sancti Triverii hoc anno in frumento
  • [2]
  • de taschiis nichil in frumento
  • [3]
  • de II meiteriis receptis de exitu molendini de stangno in quo dominus percipit duas partes in grano et medietatem in farina et debet solvere medietatem molarum quando neccesse fuerit et residuum percipit anglicus qui dictum molendinum tenet et debet ipsum manutenere in bono statu suis expensis propriis excepto quod si propter guerram contingeret dictum molendinum destrui tunc in illo casu ad ipsum reficiendum dominus debet carreare fustam necessariam pro molendino et anglicus faciat totum residuum et respondet parum ex eo quod cessavit per totum tempus predictum excepto uno mense quia stangnum fuit datum ad colendum
  • [4]
  • de IIII meiteriis receptis de firma molendini de Selvigniaco finita in Carniprivio anno nono hoc anno note diplomatiquehoc anno : biffĂ©. in frumento
  • [5]
  • de III cupis receptis de Boilloudo de Varenes de incremento redditus pro duabus partibus masure ala Goynardanote diplomatique de III cupis receptis de Boilloudo de Varenes de incremento redditus pro duabus partibus masure ala Goynarda : ajoutĂ© en marge de gauche.
  • [6]
  • de XI meiteriis III cupis receptis de redditu in dicta castellania per annum
  • [7]
  • de III meiteriis I cupa dimidia receptis apud Curciacum de redditu pro parte domini
  • [8]
  • de IIII meiteriis receptis apud Privages de prepositura per annum
  • [9]
  • de exitu decime celerarii nichil in frumento
  • [10]
  • de chacipoleria nichil quia Costers eam tenet
  • [11]
  • de copunagio nichil quia accensatur cum leyda ad denarios
  • [12]
  • de CV meiteriis dimidia cupa receptis in dicta castellania de lunatione per annum

Arreragium

De XXXVII meiteriis I cupa dimidia receptis de domino Girardo de Langes de remanentia computi sui precedentis Summa recepte : VIIIxx XV meiteria VI cupe dimidia frumenti de quibus Idem libravit ad expensas hospitii domini comitis per manum Stephani de Sancto Reneberto per litteram domini comitis datam dominica ante festum beati Luce evangeliste anno octogesimo nono : XXVIII meiteria

    [13]
  • Item per manum dicti Stephani ad expensas dicti domini comitis per litteram eius datam die iovis ante festum beate Katerine anno octogesimo nono : LXVIII meiteria II cupas
  • [14]
  • Item libravit ad expensas ipsius domini comitis per eandem litteram que mutuo recepta fuerunt de priore Sancti Nicetii cui castellanus ea reddere debet de precepto domini sibi facto per eandem litteram de blado presentis anni vel futuri : LX meiteria
  • [15]
  • item in consunptione bladi quod custodivit magister Guido : II meiteria
  • [16]
  • Item in venditione ut infra : XXVIII meiteria
Summa librate : IXxx VI meiteria II cupe frumenti

Siligo

Idem reddit computum

    [17]
  • de XXXVI meiteriis siliginis receptis de firma decime Sancti Triverii hoc anno in siligine excepta decima minutorum bladorum quam percipit hospitale
  • [18]
  • de taschiis nichil in siligine
  • [19]
  • de II meiteriis receptis de exitu molendini de stangno per tempus quo supra in frumento
  • [20]
  • de XVI meiteriis receptis de exitu molendini de Selvigniaco ut supra in frumento
  • [21]
  • de II cupis receptis de exitu decime celerarii hoc anno in terris des Beluars
  • [22]
  • de III cupis receptis de decima prepositi de la Chasnea hoc anno
  • [23]
  • de II meiteriis receptis des Reynondaz de redditu per annum
  • [24]
  • de IIIIxx XIIII meiteriis I cupa receptis in dicta castellania de prepositura et guayta per annum
  • [25]
  • de exitu vinee et orti retro castrum non computat quia anglicus habuit fructus et inde respondebit

Arreragium

De IIIIc XLV meiteriis II cupis receptis a domino Girardo de Langes de remanentia computi sui Sancti Triverii precedentis Summa cum arreragio : Vc IIIIxx XVI meiteria II cupe siliginis de quibus Idem libravit ad expensas hospitii domini comitis per litteram eius datam die iovis quo supra in frumento pro helemosina : IIII meiteria

    [26]
  • Item libravit pro dicta elemosina per manum magistri Guidonis : V meiteria IIII cupas
  • [27]
  • Item Guiete lotrici hospitii domine comitisse pro messe sua de mandato domine comitisse : II meiteria
  • [28]
  • Item Ballo pro labore suo de mandato dicte domine : III meiteria
  • [29]
  • Item magistro Lanberto lathomo de taschia facture murorum Sancti Triverii : III meiteria
  • [30]
  • Item Billoudo cadrigario pro panagio suo de novem edomadis finitis in festo Inventionis Sancte Crucis anno octogesimo nono : III meiteria
  • [31]
  • Item eidem Billoudo pro panagio suo anni finiendi in festo dicte Inventionis Sancte Crucis anno nonagesimo : XVI meiteria
  • [32]
  • Item eidem pro messe sua : IIII meiteria
  • [33]
  • Item in venditione ut infra : IIIIc L meiteria
Summa librate : IIIIc IIIIxx X meiteria IIII cupe et sic debet : CV meiteria IIII cupas siliginis et remanent

Avena

Idem reddit computum

    [34]
  • de LVI meiteriis avene receptis de firma decime Sancti Triverii hoc anno
  • [35]
  • de exitu decime prepositi et celerarii nichil in avena
  • [36]
  • de VIII meiteriis de taschiis in manso as Rafins et in quibusdam aliis peciis terre hoc anno
  • [37]
  • de XXII meiteriis II cupis receptis de redditu in dicta castellania per annum
  • [38]
  • de III cupis receptis de Boylloudo de Varenes de incremento redditus ut supra in frumento
  • [39]
  • de II meiteriis receptis apud Grant Val et apud Faysoles de prepositura per annum
  • [40]
  • de VIxx VII meiteriis IIII cupis dimidia receptis de lunatione in dicta castellania hoc anno
  • [41]
  • de XIIII meiteriis II cupis receptis apud Curciacum de redditu pro parte domini per annum

Arreragium

De XLIX meiteriis IIII cupis dimidia receptis de domino Girardo de Langes de remanentia computi sui Sancti Triverii precedentis Summa recepte cum arreragio : IIc IIIIxx meiteria IIII cupe avene de quibus Idem libravit in libratione duorum equorum cadrige atrahentis sablonum ad murandum apud Sanctum Triverium a die lune post festum apostolorum Petri et Pauli usque ad diem lune ante festum beate Katerine videlicet pro viginti septimanis excepto quod per novem edomadas fuit tantum modo unus roncinus per manum magistri Guidonis scriptoris : XXXI meiteria

    [42]
  • Item in libratione dictorum equorum a dicta die lune ante festum beate Katerine usque ad primam diem maii deducto tempore quo steterunt apud Coloniacum et apud Baugiacum : XIX meiteria
  • [43]
  • Item in libratione Bayardi de Miolano seiornantis apud Sanctum Triverium a dominica ante festum beate Luce evangeliste usque ad dominicam medie XL(1)Il faut lire Quadragesime. videlicet pro viginti una edomadis : XXIIII meiteria III cupas
  • [44]
  • Item in libratione roncini nepotis Iacobi de Secusia circa festum omnium Sanctorum : III cupas
  • [45]
  • Item libravit ad expensas equorum domini comitis apud Sanctum Triverium ut per tria paria litterarum dicti domini comitis et per unam litteram Iohannis de Mayrins et aliam litteram Hueti Burgondionis : VIIxx X meiteria II cupas
  • [46]
  • Item in venditione ut infra : IIII meiteria dimidium
Summa librate : IIc XXIX meiteria V cupe et sic debet : L meiteria V cupas avene

Panes

Idem reddit computum

    [47]
  • de XIX panibus receptis in dicta castellania de redditu per annum quorum quilibet debet valere quilibet unam cupam exceptis sex panibus qui valent quilibet duos denarios
  • [48]
  • de I pane recepto de Boylloudo pro incremento redditus ut supra in frumento
  • [49]
  • de XI panibus dimidio receptis de redditu apud Curciacum pro parte domini
Summa : XXXI panes dimidius venduntur ut infra

Gualline

Idem reddit computum

    [50]
  • de IIc LXXVII guallinis receptis in dicta castellania de consuetudine et redditu hoc anno de quibus
Idem libravit ad expensas hospitii domini comitis per duo paria litterarum domini comitis et unam litteram Iohannis de Mayrins : IIc XV gallinas et residuum S note diplomatiqueS : biffé. libravit Stephanus Duez ad expensas domini comitis prout per iuramentum suum asseruit}(2)Ajouté d’une autre main.

Fenum

Idem reddit computum

    [51]
  • de VIII carratis feni receptis de exitu pratorum mansi as Rafins qui est in manu domini hoc anno
  • [52]
  • de I carrata recepta de domino Girardo de Langes de remanentia computi sui
Summa : IX carrate feni quas libravit ad expensas equorum domini et cadrigarum sic et quittus

Trosse

Idem reddit computum

    [53]
  • de LXXII trossis feni et duabus partibus unius trosse receptis de redditu et consuetudine in dicta castellania hoc anno venduntur ut infra

Cera

Idem reddit computum

    [54]
  • de XLIX libris quarta parte unius libre cere receptis de garda in castellania hoc anno
  • [55]
  • de duabus libris cere quas debent liberi Iohannis de Verneys pro nova garda in qua recepti sunt non computat quia non debent ante nativitatem domini proximam sed anno futuro debet computare de ipsis et de una libra pro Iohannino Nisys de Mespillia pro recognitione homagii
  • [56]
  • de herba prati de Nanciaco cumputavit castellanus precedensnote diplomatique de herba prati de Nanciaco cumputavit castellanus precedens : ajoutĂ© en marge de gauche.
Summa : XLIX libre quarta pars I libre cere quibus aduntur LVIII libre I quart cere quas habuit a domino Girardo de Langes de remanentia computi sui et sic est summa : CVII libre dimidia cere de quibus Idem libravit ad expensas hospitii domini comitis per unam litteram suam et per aliam litteram Stephani de Sancto Reneberto et aliam litteram Iohannis de Mayrins : XXXI libras cere
    [57]
  • item ad expensas computatorum : I libram
et sic debet : LXXV libras dimidiam cere

Obolus aureus

Idem reddit computum

    [58]
  • de I obolo aureo recepto de Guillaudo de les Czoz de guarda per annum venduntur ut infra

Ferrum

De exitu mine ferri nichil quia non fuerunt apud Cormo factores mine sed preceptum est castellano ut procuret quod ibi veniant

Denarii

Idem reddit computum

    [59]
  • de XI libris VI solidis XI denariis parisiensium receptis de redditu in dicta castellania per annum
  • [60]
  • de XIII solidis IX denariis receptis des Amiteys et quibusdam aliis de incremento redditus ut in particulis ut in computo precedenti
  • [61]
  • de X denariis receptis de Boilloudo de Varenes de novo incremento redditus ut supra in frumento
  • [62]
  • de II solidis receptis de bergerio de Granval de redditu pro curtili Morel apud Granval sibi albergati
  • [63]
  • de VI denariis receptis de Guillermo Cristinont pro parva pecia orti sibi retro domum suam albergati ad dictos sex denarios redditus
  • [64]
  • de LIIII solidis V denariis receptis de redditu qui quondam fuit archipresbiteri computatis illis duodecim solidis quos debet annuatim Petrus de Monbeliard pro domo sua
  • [65]
  • de C solidis VI denariis receptis apud Curciacum de redditu pro parte domini
  • [66]
  • de IIII libris XXII denariis receptis de gardis et comandis ut in computo precedenti
  • [67]
  • de III solidis IIII denariis receptis de Iohanne Mugnerat de Tagiaco de nova note diplomatiquenova : ajoutĂ© en interligne. recognitione homagii per annum
  • [68]
  • de III solidis IIII denariis receptis de Alardeto Sibel des Chalenches pro eodem
  • [69]
  • de triginta octo solidis quatuor denariis qui debentur de teysis apud Sanctum Triverium non computat quia recipiuntur die martis post octabam penthecostes et non ante
  • [70]
  • de XXI solidis VIII denariis receptis de medietate firme furni finite in festo beati Iohannis baptiste anno octogesimo nono
  • [71]
  • de LIII solidis IIII denariis receptis de firma dicti furni finienda in festo beati Iohannis anno nonagesimo
  • [72]
  • de XXX libris XIII solidis IIII denariis receptis de firma copunagii et leyde finita in festo beate Aguates anno octogesimo nono et tunc accensata fuit Iohanni Salignon ad triginta tres libras sex solidos octo denarios parisiensium
  • [73]
  • de chacipoleria nichil quia Costers eam tenet ad vitam
  • [74]
  • de XLVI solidis VIII denariis receptis de firma blaerie Sancti Triverii finita in festo beati Bartholomei anno octogesimo nono
  • [75]
  • de XLIII solidis IIII denariis receptis de blaeria de Cormo eodem festo finita
  • [76]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de blaeria de Buysseroles eodem festo finita
  • [77]
  • de X solidis receptis de medietate blaerie de Curciaco pro parte domini eodem festo finite
  • [78]
  • de blaeriis finiendis in festo beati Bartholomei anno nonagesimo non computat quia non recuperantur ante festum beati Iohannis et sunt accensate sicut continetur in dorsso presentis rotuli
  • [79]
  • de VI libris VI denariis receptis de garda in hominibus Montismerule in quibus dominus percipit gardam videlicet in quolibet foco duodecim denarios
  • [80]
  • de XL solidis receptis de passonagio nemoris de Arvey et vavre Meysonese pro parte domini
  • [81]
  • de passonagio nemoris de Chamandrey non computat quia prepositus Foissiaci id quod valuit ultra porcorum domine comitisse passonagium computavit
  • [82]
  • de XL libris receptis de tallia in dicta castellania in hominibus domini videlicet in festo beati Bartholomei et in carniprivio
Summa : CXII libre II solidi XI denarii parisiensium

Laudes

Idem reddit computum

    [83]
  • de III solidis parisiensium receptis de Bernardo Coyllon pro laudibus plastri empti de Petro Rossat
  • [84]
  • de XXXI solidis receptis de Iohanne de Voyron pro laudibus quindecim solidorum redditus emptorum de Renaudo de Cusiriaco super domos Margarite de Curtileres et Bernardeti Coytos
  • [85]
  • de LII solidis VIII denariis receptis de Grataperdris pro laudibus tertie partis mansi as Rafins en note diplomatiqueRafins en : biffĂ©. Rebutins empte de Poncio Rebutin de Privages
  • [86]
  • de V solidis VI denariis receptis de Bertino de Sancto Triverio pro laudibus curtilis empti a Perraudo Dolin fratre suo
Summa : IIII libre XII solidi II denarii parisiensium de quibus deducuntur quos domina comitissa precepit dimitti Iohanni de Voyron predicto : XV solidi VI denarii et remanent : LXXVI solidi VIII denarii

Introgia

Idem reddit computum

    [87]
  • de VI solidis VIII denariis parisiensium receptis de liberis Iohannis de Verney de intragio pro eo quod recepti sunt in homines domini de
  • [88]
  • de XX solidis receptis de Iohanne Nairu pro intragio burgesie Sancti Triverii
summa : VI solidi VIII denarii note diplomatiquesumma : VI solidi VIII denarii : biffé. Summa : XXVIII solidi VIII denarii

Exitus de Chamandrey et vavre comunis

Idem reddit computum

    [89]
  • de XXXIII solidis IIII denariis parisiensium receptis de feno facto in vavra comuni versus Buysseroles et Boschat ut in particulis supra in dorsso presentis rotuli
  • [90]
  • de CXVIII solidis receptis de forestagio nemoris mortui concesso in nemore de Chamandrey ut in particulis supra in dorsso
  • [91]
  • de XXX solidis receptis de circulis factis ad medium in nemore as Raffins pro parte domini
Summa : IX libre XVI denarii parisiensium

Banna

Idem reddit computum

    [92]
  • de XLI libris XII solidis VI denariis parisiensium receptis de bannis et clamis in dicta castellania per tempus supradictum deducta parte castellani ut in particulis in dorsso presentis computi
Summa : XLI libre XII solidi VI denarii parisiensium

Inventa

Idem reddit computum

    [93]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de tribus porcellis parvis inventis
  • [94]
  • de V solidis receptis de corio unius vache invente et mortue
  • [95]
  • de uno nigro note diplomatiquenigro : ajoutĂ© en interligne. roncino invento et extimato valere quatuor libras parisiensium non computat quia positus est ad cadrigam domini comitis atrahentem sablonum apud Sanctum Triverium et remanet ex nunc domino comiti
  • [96]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis de una pulla equina inventa versus Mespillia et vendita
Summa : XXXVIII solidi IIII denarii

Complainte et dona

Idem reddit computum

    [97]
  • de XXXIII libris VI solidis VIII denariis parisiensium receptis de burgensibus Sancti Triverii circa festum omnium Sanctorum anno octogesimo nono pro subsidio facto domino comiti pro conqueremento Reversi Montis et eadem de causa debent tantumdem in pascha anno nonagesimo que assignate sunt al note diplomatiqueal : biffĂ©. Iohanni anglico pro debito domini ut per litteram eius quam habet
  • [98]
  • de LXVI libris XIII solidis IIII denariis receptis de complainta facta hominibus talliabilibus castellanie circa dictum festum omnium Sanctorum pro eodem conqueremento et tantumdem debent in pascha predicto de quibus note diplomatiquede quibus : ajoutĂ© en interligne. assignate sunt dicto anglico per litteram domini quam habet de debito quatuor viginti quatuordecim librarum duodecim solidorum viennensium
  • [99]
  • de LXXII solidis receptis de eisdem complaintis factis dictis hominibus talliabilibus in dicto festo Pasche
  • [100]
  • de X libris receptis apud Tageset et apud Buysseroles de complainta facta circa dictum festum Omnium Sanctorum
  • [101]
  • de XX libris receptis apud Curciacum de subsidio facto domino eadem de causa et tantumdem debent in pascha quas debet habere anglicus ut supra
  • [102]
  • de VI libris XIII solidis IIII denariis receptis de donno Petro curato Sancti Triverii de dono facto domino
  • [103]
  • de XXVI libris XIII solidis IIII denariis receptis de priore Montismerule de dono facto domino
  • [104]
  • de VI libris XIII solidis IIII denariis receptis de donno Hugone Baillet capellano note diplomatiquecapellano : ajoutĂ© en interligne. de dono facto domino
Summa : VIIIxx XIII libre XII solidi

Venditiones

Idem reddit computum

    [105]
  • de LXXIIII solidis VIII denariis parisiensium receptis de viginti octo meiteriis frumenti venditis ut supra
  • [106]
  • de XXVII libris X solidis receptis de quatercentum quinquaginta meiteriis siliginis venditis ut supra quolibet viginti duo denarios viennensium
  • [107]
  • de V solidis III denariis receptis de quatuor meiteriis dimidio avene venditis ut supra
  • [108]
  • de X solidis V denariis receptis de panibus venditis ut supra
  • [109]
  • de LXXII solidis VIII denariis receptis de septuaginta duabus trossis duabus partibus unius trosse feni venditis ut supra qualibet duodecim denarios
  • [110]
  • de V solidis receptis de uno obolo aureo vendito ut supra
Summa : XXXV libre XVIII solidi

Summa totalis recepte : IIIc LXXIX libre X solidi V denarii parisiensium valent scampsi ad viennenses duobus parisiensibus pro tribus viennensibus : Vc LXIX libras V solidos VII denarios obolum viennensium de quibus

Idem expendit in stabulo coquina aptandis (sic) videlicet pro muris reficiendis et domo furni cohoperienda et compedibus prisonum ligandis ferro et parvo dolio quo armature ferree fuerunt pulcre ligando et porta castri et ponte aptandis et graneriis et capella aptandis ut in particulis : XXXI solidos III denarios viennensium

    [111]
  • Item in undecies viginti quindecim teysis fossatorum factorum circumquaque virgultum et fenducis factis per virgultum pro vinea plantanda : XXIX solidos VIII denarios
  • [112]
  • In curata virgulti facta pro aqua educenda de virgulto et les doves ipsius virgulti abbaissandis : IIII libras IX solidos
  • [113]
  • In vinea plantanda : XVI solidos I denarium
  • [114]
  • Item hominibus iuvantibus ad predicta de corvata in panibus : IX solidos
  • [115]
  • Item pomis et piris emptis et plantandis in dicto virgulto : IX solidos VI denarios obolum
  • [116]
  • Item Domengeto fossatori pro dicto virgulto limitando : VII solidos V denarios
  • [117]
  • Item pro prato ante portam castri aplanando et vinea ibidem plantanda : VI solidos V denarios
Summa virgulti : VIII libras VII solidos III oboli viennensium Item blado domini removendo : XX denarios
    [118]
  • Item expensis cuiusdam garcionis domini note diplomatiquedomini : ajoutĂ© en interligne. infirmantis apud Sanctum Triverium de mandato domine comitisse ut dicit : III solidos
  • [119]
  • Item in stipendiis nuntiorum missorum pro negotiis domini : III solidos
  • [120]
  • Item expensis castellani et quorumdam sociorum euntium diversis vicibus pro habendo Gualeto et Berthoudo malefactoribus domini in tantum quod dominus Henricus de Paigny qui eos captos tenebat ipsos reddidit dicto castellano et fuerunt suspensi : XXIII solidos
  • [121]
  • Item preposito Villenove pro mingaillia ipsorum Galeti et Berthoudi de quinque septimanis : LX solidos
  • [122]
  • Item mingaillia ipsorum de quindecim diebus quibus ipsos custodivit et pro custodibus ipsorum : XX solidos
  • [123]
  • Item expensis dicti castellani missi apud Cluniacum pro cambio procurando pro prima solutione que facta fuit duci Burgundie : VI solidos cadrigenote diplomatiquecadrige : ajoutĂ© en marge de gauche.
  • [124]
  • Item pro cadriga et tonberello quibus fit atractum pro murando aptandis et recalciandis : XIIII solidos
  • [125]
  • Item feno empto pro dictis equis cadrige a circa festum Sancti Martini hyemalis usque ad diem finis presentis computi : XV solidos
  • [126]
  • Item pro fabrica ad dictos equos et ex illis cadrigarum ferrandis per totum tempus supradictum : XXI solidos IIII denarios
  • [127]
  • Item Billoudo cadrigario pro salario suo de atrahendo sablonum et calcem et carrones aliquando pro muris Sancti Triverii pro uno anno integro et novem edomadis finiendis in festo inventionis Sancte Crucis anno nonagesimo videlicet ad rationem quinquaginta solidorum viennensium de salario per annum ultra siliginem supradictam : LIX solidos
  • [128]
  • Item locagio novem hominum trahentium sablonum pro carronibus quas facit Hugo carronerius et pro murando a media XLma anno octogesimo IX° usque ad finem computi presentis : VI solidos III obolos
  • [129]
  • Item uno tractu et tela pro sellis equorum cadrigarum : III solidos VI denarios
  • [130]
  • Item digneriis datis hominibus apportantibus servitium tertia die nativitatis Domini : XV solidos
  • [131]
  • item in feno pro equo dicto Bayardo de Miolano et fabrica pro ipso et unguentis et expensis unius gartionis ipsum custodientis pro viginti una septimanis ut supra in avena : C note diplomatiqueC : biffĂ©. CXVIIII solidos
Summa : XXVIII libre VIII solidi viennensium

Librata

    [132]
  • Idem libravit Ogerio Putorelli et nepoti suo et chapelerio missis apud Sanctum Andream in garnisone de mandato domini comitis per litteram eius datam die martis post carniprivium vetus anno octogesimo nono et morantium ibidem per unum mensem uno ex ipsis capiente in die decemocto denarios et quolibet aliorum capiente in die duodecim denarios : IIII libras XVIII solidos viennensium
  • [133]
  • Idem libravit domine comitisse per manum liberorum Iohannis de Verneys qui eos debebant de intragio ut supra : X solidos
  • [134]
  • Idem libravit dicte comitisse per litteram eius datam dominica ante festum beate Marie Magdalene anno octogesimo nono : IIII libras X solidos
  • [135]
  • Item libravit dicte domine comitisse per manum Iacobi de Secusia per litteram domine datam die veneris ante assunptionem beate Marie anno IX° et litteram de recepta : X libras
  • [136]
  • Idem libravit dicte domine comitisse per litteram eius datam dominica post festum beati Martini hyemalis anno octogesimo nono : IX libras XI solidos
  • [137]
  • Item eidem domine comitisse per litteram eius datam dominica ante estum beate Katherine eodem anno : XXXV libras IIII solidos
  • [138]
  • Idem libravit ad expensas domini comitis per litteram eius datam dominica ante festum beati Luce evangeliste anno octogesimo nono in tracta expensarum Sancti Triverii note diplomatiquein tracta expensarum Sancti Triverii : ajoutĂ© en interligne. per manum Stephani de Sancto Reneberto : XXX libras VIII solidos obolum
  • [139]
  • Item libravit ad expensas dicti domini comitis per litteram eius datam die martis post nativitatem beate Marie anno nono per manum donni Iohannis Floridi : LXXI solidos IX denarios
  • [140]
  • Item libravit ad expensas dicti domini comitis per aliam litteram eius datam dicta dominica ante festum beati Luce evangeliste eodem anno per manum dicti Stephani : XI libras VII solidos VIII denarius
  • [141]
  • Idem libravit ad expensas dicti domini comitis per manum Stephani de Sancto Reneberto per litteram eius datam dominica ante festum beate Katerine anno octogesimo nono : XL solidos
  • [142]
  • Idem libravit ad expensas dicti domini comitis per manum Iohannis de Mayrins ut per litteram eius datam die martis ante cineres anno octogesimo nono : XXIIII libras X solidos IIII denarios
  • [143]
  • Item libravit Domengeto terrallioni de taschia sibi data a domino comite de calciata stangni aptanda et gaysonanda per litteram domini datam dominica post festum omnium Sanctorum anno octogesimo nono : XVI libras
  • [144]
  • Item pane dato hominibus de corvatis facientibus sepes ante dictam calciatam stangni a parte aque : XI solidos III denarios
  • [145]
  • Item eidem Domengeto aptanti deschargitorium parvi stangni de Fraygno in tasanote diplomatiquetasa : biffĂ©. taschiam : XIX solidos
  • [146]
  • Item libravit magistro Petro cadrigario de remanentia salarii sui anni precedentis quo stetit in servitio domini aptando cadrigas quibus fiebat atractum de Cusiriaco et Sancto Triverio per litteram Petri clerici datam die lune post nativitatem beate Marie anno octogesimo nono : XXXI solidos
  • [147]
  • Idem libravit dicto magistro Petro pro locagio unius roncini et unius gartionis apportantis ad tomberellum carrones circa Pascham anno octogesimo nono pro muris Sancti Triverii de quibus debuit solvere sibi dominus Girardus de Langes qui nec solvit nec computavit : XLV solidos
  • [148]
  • Idem libravit in expensis Stephani de Sancto Paulo quem de mandato domini comitis nutrit per litteram ipsius domini comitis datam die veneris post penthecostem anno octogesimo nono quam dictus castellanus retinet pro roba et calciamenta et victu note diplomatiquepro roba et calciamenta et victu : ajoutĂ© en interligne. per tempus supradictum : LX solidos
  • [149]
  • Item libravit que fuerunt solute duci Burgundie in prima solutione pro terra de Reverso Monte per manum Petri de Montemeliano clerici : IXxx XVIII libras XI solidos
  • [150]
  • Item libravit Iacobo Malabaille corsino de Burgo pro debito domini comitis per confessionem Petri clerici de complaintis Sancti Triverii : XV libras XVII solidos
  • [151]
  • Item libravit Iohanni Mignot pro factura carronum quos ex conventione facta cum domino comite facere debet ad opus castri Sancti Triverii et debet suis expensis reddere quodlibet milleare factum et decoctum pro decem solidis sex denariis note diplomatiquesex denariis : ajoutĂ© en interligne. viennensium ut per conffessionem eius : X libras X solidos
  • [152]
  • Item libravit Hugoneto carronerio de quinquaginta quinque libris viennensium quas dominus comes sibi promisit pro ducentis millearibus carronum que reddere debet pro dicto castro cocta et defornata excepto quod dominus comes debet sibi ministrare in platea nemus et arenam videlicet pro quolibet milleari quinque solidos sex denarios viennensium ut per conffessionem eius presentis note diplomatiqueut per conffessionem eius presentis : ajoutĂ© en interligne. : X libras
  • [153]
  • Item libravit sibi ipsi que sibi debentur de remanentia computi sui Castellionis per litteram domini comitis datam in festo beati Andree apostoli anno octogesimo nono quam dictus castellanus retinet : IXxx X libras XVII solidos
  • [154]
  • Item libravit sibi ipsi quas dominus comes sibi debebat de mutuo ab ipso recepto pro prima solutione ducis ut per eamdem litteram : XXX libras
  • [155]
  • Item libravit sibi ipsi quas solvit domino Girardo de Langes militi cui dominus comes eas debebat ut per eandem litteram domini : LXXV libras X solidos X denarios
  • [156]
  • Item libravit sibi ipsi pro salario suo per tempus supradictum ad rationem viginti quinque librarum de salario per annum et debet tenere secum unum clientem et unam gaitam : XX libras XIII solidos X denarios obolum note diplomatiqueX denarios obolum : ajoutĂ© en interligne.
  • [157]
  • Item libravit Berardo Vigerii cui debentur annuatim in carniprivio super talliis Sancti Triverii et quas tenet in feudum a domino comite : XLV solidos viennensium
Summa librate : VIIc XV libre XXI denarii viennensium

Summa tottalis expense et librate : VIIc XLIII libre IX solidi IX denarii viennensium quibus aduntur Iterum librata quos tradidit ad expensas domini comitis per manum donni Petri de Hyanna capellani per litteram eius datam die veneris in crastino purificationis beate Marie quam reddit anno octogesimo nono : LXX solidos viennensium et sic debetur dicto castellano : VIIIxx XVII libras XIIII solidos III obolos viennensium quibus aduntur XLVI libre viennensium quas libravit Iohanni anglico in copunagio et ventis mercati supradictis qui de ipsis debet computare et ea note diplomatiqueea : biffé. et sic debetur dicto castellano : IIc XXIII libras XIIII solidos III obolos viennensium quibus aduntur verte in dorsso

Memorandum quod dominus Girardus de Langes debet de remanentia computi sui de anno septuagesimo octavo quo ipse fuit baillivus Baugiaci et castellanus Cusiriaci : VII libras XVI solidos VI denarios parisiensium

    [158]
  • preceptum est castellano ut eas retineat de solutione quam pro domino comite facere debet relicte ipsius domini Girardi



Notes

1 - Il faut lire Quadragesime.
2 - Ajouté d’une autre main.