Compte de Pierre de Châtillon ( Petri de Castellione) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du lundi 7 mai 1285 au mardi 20 novembre 1285

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9941 - 1

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Jean-Michel Poisson et Florian Gonnet, Compte de Pierre de Châtillon (Petri de Castellione) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du lundi 7 mai 1285 au 20 novembre 1285, Lyon - Avignon, CIHAM-Editions, 2015 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Prologue

Computus Petri de Castellione ballivi terre Baugiaci et castellani Sancti Triverii a septima die mensi (sic) madii anno LXnote diplomatiqueLX : biffé. Domini M° CC° LXXX° quinto usque ad diem lune ante festum beate Katherine anno eodem, videlicet de viginti octo septimanis

Frumentum

Idem reddit computum

    [1]
  • de VI meyteriis frumenti receptis de firma decime Sancti Triverii hoc anno
  • [2]
  • de firma molendini de Salvigniaco non computat quia magister Petrus de Monbeliart carpentarius eum tenet ad firmam pro viginti meyteriis bladi de quibus debet respondere
  • [3]
  • de molendino de stanno nichil quia destructum fuit diu est propter guerram
  • [4]
  • de I meyterio recepto de domina de Cleyssia de redditu per annum
  • [5]
  • de IX copis receptis de Bernardo Vetous de Buysseroles pro eodem pro tenemento Coster
  • [6]
  • de I meyterio recepto de Hunberto Gontru pro eodem
  • [7]
  • de I meyterio recepto de Hunberto Rossolent pro eodem
  • [8]
  • de IIII meiteriis receptis apud Privages de prepositura per annum
  • [9]
  • de I meiterio recepto de Dombelier de Buysseroles de redditu per annum
  • [10]
  • de tribus meyteriis quos debet (sic) Martinus Felis et Bernardus Flechet, duobus meyteriis quos debent li Reynondat et uno meyterio quod debet Vullermus Troteti de Grandi Valle et trbus meyteriis qui debentur apud Curciacum non computat quia debentur in Nativitate Domini et de ipsis debet respondere castellanus sequens post ipsum
  • [11]
  • de LXVI meyteriis IIII cupis receptis in castellania Sancti Triverii de lunatione hoc anno
  • [12]
  • de centum tresdecim meyteriis quatuor cupis et dimidia que debentur in dicta castellania pro lunatione, residuum non potuit recuperare propter guerram et paupertatem gentium
  • [13]
  • de coponagio respondet infra in denariis
Summa : IIIIxx II meyteria I cupa frumenti de quibus Libravit Flori nutriti domine comitisse per litteras domini Iocerandi de Balma de testimonio quam (sic) reddit : IIII meiteria et restant : LXXVIII meiteria I cupa frumenti et remanent

Siligo

Idem reddit computum

    [14]
  • de XXVII meyteriis dimidio receptis de firma decime Sancti Triverii hoc anno
  • [15]
  • de IIII cupis receptis de Iohanne Chondeti de redditu per annum
  • [16]
  • de I meiterio recepto de Guillermo de Corgnello et Guichardo de la Loseri pro eodem
  • [17]
  • de II meiteriis receptis de Guillermo et Iohanne Reynondat pro eodem
  • [18]
  • de IIII cupis receptis de Martino de Cymandres pro eodem
  • [19]
  • de taschiis mansi al Raffins et mansi a la Flora nichil hoc anno quia non fuit ibi bladum
  • [20]
  • de I cupa recepta de Iohanne Bernart de exitu decime de la Chanea hoc anno
  • [21]
  • de I cupa recepta a Bernardo Mallet pro eodem
  • [22]
  • de LXXIII meiteriis I cupa receptis de prepositura et gaytia in dicta castellania per annum
  • [23]
  • de quaterviginti quatuordecim meyteriis IIIIor cupis que ibidem debentur per annum residuum non potuit recuperare propter guerram et paupertatem gentium
  • [24]
  • de molendini habuit ratione qua supra in frumento
Summa : CV meiteria II cupe siliginis

Arreragium

Idem reddit computum

    [25]
  • de IIIIxx II meyteriis IIII cupis dimidia siliginis receptis de remanentia computi sui precedentis
Summa totius siliginis : IXxx VIII meyteria dimidia cupa siliginis de quibus libravit Flori nutriti domine comitisse per predictas litteras domini Iocerandi : VI meyteria
    [26]
  • Item Villermo quadrigario pro messe sua per eisdem litteras : IIII meyteria
  • [27]
  • Item Ballo ortolano per easdem litteras : III meyteria
  • [28]
  • Item libravit Iohanni Falqueti in solutione octo librarum viennensium quas dominus sibi debebat per litteras Petri clerici de mandato quas reddit : XXX meyteria III cupas siliginis
  • [29]
  • Item carronerio Sancti Triverii pro operibus carronerie de mandato Petri clerici ut dicit : XIX meyteria siliginis et restant : VIxx V meyteria III cupe dimidia siliginis et remanent

Avena

Idem reddit computum

    [30]
  • de XXVII meyteriis III cupis avene receptis de exitu decime Sancti Triverii hoc anno
  • [31]
  • de II cupis dimidia receptis de Guichardo de Loseria et mugnerii de Cuergnero de redditu per annum
  • [32]
  • de IX cupis receptis a Bernardo Vetous de Buysseroles pro tenemento Coster pro eodem
  • [33]
  • de X cupis receptis de hominibus archipresbiteri pro eodem
  • [34]
  • de IIII cupis dimidia receptis ab Hugone Reynart pro eodem
  • [35]
  • de I cupa et dimidia recepta ab eodem pro manso de Romaneschi
  • [36]
  • de I meyterio recepto a Iohanne et Andrea de Foresta pro eodem
  • [37]
  • de II meyteriis receptis de Hunberto Rosselent pro manso de Grimales
  • [38]
  • de IIIIxx II meiteriis I cupa avene receptis in dicta castellania de lunatione hoc anno, deductis LXa meyteriis I cupa et dimidia quos non potuit recuperare propter guerram et paupertatem gentium
  • [39]
  • de tresdecim meyteriis et dimidio qui debentur apud Curciacum de redditu per annum pro parte domini non computat quia levantur in Nativitate Domini et de ipsis debet respondere castellanus sequens
  • [40]
  • de exitu decime celaragii et de la Chanea nichil hoc anno
Summa : CXVII meyteria I cupa et dimidia avene de quibus libravit ad equos gentium cum armis quas pluries fecit venire pro negotiis domini ut in particulis : XXVI meyteria IIII cupas dimidiam avene et restant : IIIIxx X meiteria III cupe avene et remanent

Fabe

De fabis, milio et ordeo, nucibus et canabo nichil hoc anno

Panes

De triginta panibus et dimidio qui debentur in dicta castellania de redditu per annum non computat quia levantur in Nativitate Domini et debet esse quillibet panem de una cupa frumenti exceptis sex

Galline

Idem reddit computum

    [41]
  • de XLIIII gallinis receptis in castellania Sancti Triverii de redditu per annum
  • [42]
  • de ducentis septuaginta septem gallinis et dimidia que ibi solent levari, residuum debet recuperare castellanus post ipsum et de ipsis computare
de quibus libravit ad expensas gentium cum armis ut supra in avena : XXXIII gallinas et restant : XI galline venduntur ut infranote diplomatiquevenduntur ut infra : biffé. venduntur ut infra

Fenum

Idem reddit computum

    [43]
  • de XVIII carratis feni receptis de exitu pratorum mansi Rafinorum, mansi Iohannis de Curia, pratorum Villermi de Grandi Valle hoc anno
  • [44]
  • de septuaginta duabus trossis et duabus partibus unius trosse feni que debentur in dicta castellania per annum non computat quia non recuperavit sed de ipsis debet computare castellanus sequens
Summa : XVIII carratis (sic) feni de quibus libravit ad equos gentium cum armis ut supra in avena : VI carratas et restant : XII carrate feni et remanent

Cera

De viginti novem libris cere que debentur de guardis per annum non computat quia non recuperavit et debet de ipsis respondere castellanus post ipsum

Oboli aurei

De duobus obolis auri que debentur de guardis non computat sed de ipsis debet respondere castellanus post ipsum

Denarii

Idem reddit computum

    [45]
  • de VI solidis VIII denariis parisiensium receptis de relicta Galterii Fillardi de redditu per annum
  • [46]
  • de III solidis IIII denariis receptis de Iohanne Brinart pro eodem
  • [47]
  • de III solidis IIII denariis receptis a Martino de Artamara pro eodem
  • [48]
  • de V solidis receptis de Hunberto Gotru pro eodem pro manso Arnoleti
  • [49]
  • de V solidis receptis de Hunberto Iofredi pro eodem
  • [50]
  • de aliis servitiis non computat quia non recuperavit et debet (sic) ipsis debet computare castellanus sequens
  • [51]
  • de quinquaginta octo solidis quatuor denariis et obolo quos debent homines archipresbiteri Baugiaci non computat quia non recuperavit
  • [52]
  • de IIIIor libris novem solidis et octo denariis et obolo qui debentur apud Curciacum pro parte domini nichil recuperavit
Summa : XXIII solidi IIII denarii parisiensium

Garde

De LXa VIIIto solidis qui debentur pro guardis et comandis in dicta castellania non computat quia nichil inde recuperavit et quinque [solidos] plus valent

    [53]
  • de garda hominum Montis Merule non computat quia levatur in Nativitate Domini et levantur in quollibet foco duodecim denarios et valuit anno preterito centum decem septem solidos et sex denarios parisiensium
  • [54]
  • de tribus solidis IIIIor denariis quos debet Bossetus de Mont Deserti pro recognitione non computat quia recuperatur in Nativitate Domini

Firme

De firma furni non computat quia nichil inde habuit et data fuit ad firmam Ruffo fornerio domine comitisse pro LXXa solidis viennensium per annum finiendum in festo Nativitatis beati Iohannis Baptiste anno LXXX° sexto

    [55]
  • de XXXI libris VI solidis VIII denariis parisiensium receptis de Perroneto Salignon pro firma leyde et coponagii fori Sancti Triverii per annum finiendum in festo beate Agate mense februarii anno LXXX° quinto
  • [56]
  • de XXIX solidis II denariis parisiensium receptis de teisiis domorum in villa Sancti Triverii hoc anno
  • [57]
  • de firma chacipolerie non computat quia dominus dedit eam dicto Coster ad vitam suam
  • [58]
  • de firma blaerie Sancti Triverii non computat quia nichil inde habuit et fuit accensata Stephano Duet pro XXti solidis parisiensium, de quibus sequens castellanus debet respondere
  • [59]
  • de braeria de Cormo non computat quia nichil habuit et fuit accensata Bracolleto pro XXtiVI solidis et octo denariis parisiensium
  • [60]
  • Item blaeria de Curcia fuit accensata Bernarnote diplomatiqueBernar : biffĂ©.Reynaudo et Vellardo pro XIIcim solidis de quibus respondebit sequens castellanus
Summa : XXXII libre XV solidi X denarii parisiensium

Tallie

Idem reddit computum

    [61]
  • de XXIII libris IIII solidis parisiensium receptis in dicta castellania pro tallia ad misericordiam in festo beati Bartholomei hoc anno, inclusa tallia hominum archipresbiteri et hominum Costerii
  • [62]
  • de tallia que fit in eisdem hominibus in Carniprivio respondebit sequens castellanus
Summa : XXIII libre IIII solidi parisiensium

Passonagium

De passonagio nemoris Darvey et nemoris de Chamandrey nichil hoc anno quia non fuit ibi passonagium

Laudes et vende

De laudibus et venditionibus nichil per dictum tempus

Banna

Idem reddit computum

    [63]
  • de LX solidis parisiensium receptis a dicto Quilli burgensi Sancti Triverii pro banno furti cuiusdam mutonis Guioneti de la Mayt
  • [64]
  • de XL solidis receptis a Stephano Lauru pro eo quod acusabatur milium furasse Berrardo de Dodas
  • [65]
  • de LX solidis receptis a monachis de Monte Merula pro nemore scisso domino
  • [66]
  • de XX solidis receptis a Guioneto de Somba Silva pro sanguine facto cuidam
  • [67]
  • de XX solidis receptis a Iohanne Placelli pro quadam via publica quam impediverat
  • [68]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis a filiis Petri Chanel de Privages pro saysina fracta
  • [69]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis de hominibus templi Descopay pro banno devestiture
  • [70]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Iohanne Bovier de Colonges pro saysina fracta
  • [71]
  • de XL solidis receptis a Ponceto Gorconont pro trasta (sic) publica quam impediverat
  • [72]
  • de LX solidis receptis de Iohanne Berlot quia furatus fuit quoddam supertunicale
  • [73]
  • de XX solidis receptis de Guichardo Morel pro furto tunice
  • [74]
  • de VI solidis VIII denariis receptis a Goiono de Grant Val quia impedivit stratam publicam
  • [75]
  • de XX solidis receptis a Galtero de Grandi Valle pro eodem
  • [76]
  • de X solidis receptis de Petro Boguet pro eodem
  • [77]
  • de XX solidis receptis a filio Hunberti de Cornant pro eodem
  • [78]
  • de X solidis receptis a filio dicte Bracata pro banno devestiture
  • [79]
  • de XXX solidis receptis a boverio Guichardi de Mentois pro spoliatione cuiusdam vituli facta cuidam mulieri
  • [80]
  • de XXX solidis receptis a Iaqueto de Varenes quia fecit sanginem (sic) fratri suo
  • [81]
  • de XV solidis receptis de Hunberto Potel pro sanguine facto nepoti suo
  • [82]
  • de X solidis receptis a Guinardo de Chichineres pro furto vache
  • [83]
  • de LX solidis receptis a Puthoudo homine Sancti Anthonii pro nemore scisso en Chamandrey
  • [84]
  • de XV solidis receptis ab olerio de Colunges pro porco furato
  • [85]
  • de XV solidis receptis ab homine domini Poncii de Font Crayna quia impedivit viam publicam
  • [86]
  • de XV solidis receptis ab homine Amedei de Rencia pro eodem
  • [87]
  • de XV solidis receptis de boverio Bracolleti quia verberavit quemdam pastorem
  • [88]
  • de XV solidis receptis a dicto Rougi pro saysina fracta
  • [89]
  • de X solidis receptis a Petro Terrallori Derfay pro pignoratione cuiusdam caputii

Clame

De XVIII solidis parisiensium receptis de sex clamis in dicta castellania per dictum tempus Summa : XXIII libre VII solidi VII denarii parisiensium, deductis undecim libris tresdecim solidis novem denariis pro parte ipsius note diplomatiqueipsius : ajouté en interligne. ballivi capientis tertiam partem in dictis bannis et clamis per conventionem factam cum eo

Venditiones

Idem reddit computum

    [90]
  • de II solidis IX denariis parisiensium receptis de undecim gallinis venditis ut supra quallibet gallina tribus denariis parisiensium
Summa : II solidi IX denarii parisiensium

Summa totius recepte : IIIIxx libre XIII solidi VI denarii parisiensium de quibus

In una sera posita in granerio Sancti Triverii : VIII denarios parisiensium

    [91]
  • In expensis hominum facientium fenum pratorum domini de quo supra computavit : XXIIII solidos VIII denarios parisiensium
  • [92]
  • In diversis nuntiis et exploratoribus missis per dictum tempus pro negotiis domini : LXXII solidos I denarium
  • [93]
  • In stipendiis quorumdam balistariorum missorum pluries per dictum ballivum in munitione castri Sagiaci ut in particulis : CX solidos parisiensium
  • [94]
  • In stipendiis quorumdam clientum quos tenuit in munitione domus Iohannis de Buenc interpollate quinque plures quinque pauciores : XLIII solidos IIII denarios parisiensium
  • [95]
  • In stipendiis decem clientum quos tenuit apud Marbo per tresdecim dies et dantur cuillibet Xcem denarios per diem : CVIII solidos IIII denarios parisiensium
  • [96]
  • In stipendiis plurium et diversorum hominum cum armis quos idem ballivus pluries et ad diversa loca mandavit pro deffensione terre ut in particulis : XXI libras XVIII solidos parisiensium
  • [97]
  • Idem libravit domino Amedeo nunc comite Sabaudie per manum Rosseti clerici in expensis factis apud Sanctum Triverium die iovis ante Penthecostes per litteras ipsius domini comitis quas reddit : IIII libras parisiensium
  • [98]
  • Idem libravit in transcripto extente nove facte per Bernardum notarium : X solidos parisiensium
  • [99]
  • Idem libravit in expensis magistri Hunberti iudicis a festo Assumptionis beate Marie anno LXXX° quarto usque ad festum Ascensionis Domini, videlicet per XLa IIIIor septimanas et computatur ad rationem de quadraginta libris viennensium per annum : XXII libras V solidos parisiensium
  • [100]
  • Idem libravit sibi ipsi pro undecim libris cere quas anno preterito computavit nec eas potuit recuperare : XVIII solidos IIII denarios parisiensium
Summa expense et librate : LXVII libre X solidi V denarii parisiensium
    [101]
  • Idem libravit sibi ipsi pro stipendiis ipsius per dictum tempus note diplomatiqueper dictum tempus : ajoutĂ© en interligne. tenentis secum tres homines equites cum armis tres clientes et duas gaytias per conventionem
  • [102]
  • factam cum eo et dantur eidem per annum centum libras viennensium pro quinquaginta tribus libris decem septem solidis viennensium : XXXV libras XVIII solidos parisiensium
  • [103]
  • Libravit sibi ipsi que sibi debentur de remanentia computi sui precedentis : XXXVI libras XI solidos III denarios obolum parisiensium
  • [104]
  • Libravit ad expensas Durandi de Fago et Iohannis de Bellicio audientium computi ipsius apud Sayssellum et computat Villermi Vascheti et computat Melmeti de Castellione castellani Dorchie : XL solidos parisiensium
Summa istius librate : LXXIIII libre IX solidi III denarii obolus parisiensium

Summa expense salarii et librate : VIIxx I libre XIX solidi VIII denarii obolus parisiensium

    [105]
  • et sic debentur eidem : LXI libras VI solidos II denarios obolum parisiensium
quibus sustrauntur : LXXVI solidi IX denarii parisiensium quos receperat anno precedenti a Stephano de Sachins tunc castellano Sancti Martini in expensis gentium cum armis quas habuit bis apud Sanctum Martinum et sic restant quod debentur ei : LVII libre IX solidi V denarii obolus parisiensium Memorandum quod dictus ballivus dicit se expendisse in munitione domus Iohannis de Buenc plus quam computatum fuerit et illud suo loco tempore declarabit Petit XL bisex avene que fuerunt tradita ad expensas equorum domini per manum Chapeleti apud Burgetum pro quibus debuit ei reddi tottidem avenam in terra Baugiaci et concordatum est cum eo ad XXX libras viennensium si domino placuerit Item petit XLV libras viennensium pro uno equo suo quem perdidit ad barras Trefortii dum erat baillivus Baugiaci et probavit ipsum per se et Iohannem Bel



Notes