Compte de Humbert de la Balme (Humberti de Balma) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du samedi 24 juin 1273 au dimanche 24 juin 1274

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9938 - 1

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Jean-Michel Poisson et Florian Gonnet, Compte de Barthélémy Silvestre (Bertholomeus Silvestri) pour la châtellenie de Saint-Trivier-de-Courtes, du 24 juin 1273 au 24 juin 1274, Lyon - Avignon, CIHAM-Editions, 2020 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Masquer la linéation Voir l'analyse du rouleau

Prologue


[l. 1] Compotus[sic] Humberti de Balma castellani Sancti Triverii a festo beati Iohannis Baptiste anno LXX° III° usque ad idem festum anno sequenti

frumentum


[l. 2]Idem reddit compotum de IIII meyters frumenti receptis de exitu molendini de stagno hoc anno de III meyters receptis de exitu molendini
[l. 3] de Selviniaco hoc anno de III cupis receptis [de Hu]goneto Andeverti de lunatione hoc anno de IIII cupis et dimidia receptis de Stephano Piochi
[l. 4] pro eodem de III cupis receptis de Valeriis pro eodem de III cupis receptis de Iohanne anglico pro eodem de uno meiterio recepto de Thoma Logier de Tremblei
[l. 5] pro manso Syrant de III cupis receptis de Rollerino pro eodem de IX cupis receptis de Marinis de Tremblei pro eodem de IX cupis receptis de
[l. 6] Dalmasiis de eodem villa pro eodem de uno meiterio recepto de Bernardo Clementie de eadem villa pro eodem de una cupa recepta de taschia testue ut in
[l. 7]extenta de una cupa recepta a castellano pro manso Escuteveux vacante hoc anno de III cupis receptis de Chalveto pro lunatione hoc an[no] de
[l. 8] uno meiterio recepto de Valeriis de Losere hoc anno pro lunatione de uno meiterio recepto de Humberto Loneir pro lunatione de III cupis [receptis] de Moyrol
[l. 9]pro eodem de IX cupis receptis de Aymone Morelli pro eodem de uno meiterio et dimidio recepto de Burdinis pro eodem de uno meiterio recepto de
[l. 10]Girardeto Morestel et Perroneto Symonis pro eodem de uno meiterio recepto de Martino Maleis de Grande Valle pro lunatione hoc anno de III
[l. 11]cupis receptis de Guillermo Iocerandi pro eodem de III cupis receptis de Guillermo Lo Gril pro eodem de uno meiterio recepto de Guichardo Chavanchat pro eodem
[l. 12]de III cupis receptis de Iohanneta Galobeto pro eodem de I meiterio recepto de Bioletis de redditu per annum de III cupis receptis de heredibus Andree
[l. 13]Bioleis pro lunatione de III cupis receptis de Tillandis pro eodem de IIII cupis et dimidia receptis de Iohanne Barater pro eodem de uno meiterio recepto de
[l. 14]Cristino Barater et participibus pro eodem de I meiterio recepto de Ruspho Morandi pro eodem de I meiterio recepto de filio Cristini Morant pro eodem
[l. 15] de II meiteriis receptis de Reynaudis de redditu per annum de uno meiterio et dimidio recepto de Maletaz pro lunatione de IX cupis receptis de Roberto
[l. 16]Rosselant pro eodem de III cupis receptis de Rumilion pro eodem de I meiterio recepto pro manso Auz Rafins pro eodem de I meiterio recepto de Bernardo
[l. 17]Magistri pro eodem de I meiterio recepto de Girardo Cornu Iohanne Migniot et Ponceto Baleart pro eodem de I meiterio recepto de Humberto
[l. 18]Cornu et Petro Cornu pro eodem de I cupa et dimidia recepta de Girardo Maletat pro tercia parte mansi Auz Blanchars de III cupis receptis de
[l. 19]Hugueta Richarda pro lunatione de IX cupis receptis de Guillermo Euvrardi pro eodem de uno meiterio et dimidio recepto de Guioneto et Hugoneto de
[l. 20]Monsymon fratribus pro lunatione de I meiterio et dimidio recepto de Iofrido Arastayn et filio Galteri pro eodem de I meiterio recepto de Guillermo Plat de Varenes hoc
[l. 21]anno de I meiterio et dimidio recepto de Guillermo Tronet et participibus suis pro eodem de I meiterio recepto de Aymone Solatz pro eodem de I meiterio
[l. 22]recepto de Barner Borrel pro eodem de IIII cupis et dimidia receptis de Petronilla La Testue et participibus suis pro eodem de IIII cupis et dimidia receptis de
[l. 23]Iohanne Rangois pro eodem de I meiterio recepto de Vialeto Lo Bonant pro eodem de IIII cupis et dimidia receptis de Guillermo Goniart pro eodem de I meiterio recepto
[l. 24]de Vialeto de Warenes pro eodem de I meiterio recepto [de] Guillermo Avenais pro eodem de VII cupis et dimidia receptis de Stephano de Rueta pro eodem de II meiteriis
[l. 25]receptis de Bernardo Corbet pro eodem de I meiterio recepto de Iohanne Bretat de Vernous de lunatione hoc anno de I meiterio recepto de Hugone Montaner pro manso
[l. 26]de Lali pro eodem de IIII cupis et dimidia receptis de Bollant pro eodem de IIII cupis et dimidia receptis de Guillermo Achari pro eodem de I meiterio recepto de liberis
[l. 27]a La Floura pro eodem de I meiterio recepto de Chaleart pro eodem de I meiterio recepto de Petro Chaleart pro eodem de I meiterio recepto de Iohanne Boysant
[l. 28]pro eodem de III cupis receptis de Gentil pro eodem de III cupis receptis de Stephano Chapotat pro eodem de I meiterio et dimidio recepto de Iohanne de Vorgais pro
[l. 29]eodem de dimidio meiterio recepto de Dameron et de Chaleart pro eodem de I meiterio recepto de Guilliaut de Vergais pro eodem de I meiterio recepto de Guillermo
[l. 30]et Guillerma de Lali pro eodem de I meiterio recepto de Rafinis pro eodem de I meiterio recepto Dez Iuglairatz pro eodem de I meiterio recepto Deuz Martinatz
[l. 31]pro eodem de I meiterio recepto de Guillermo Renever pro eodem de III cupis receptis de Guillermo de Lali pro Guarino pro eodem de I meiterio recepto de Marion pro
[l. 32]Girardo Montaner pro eodem de I meiterio recepto de Stephano Bernart de Cortous pro lunatione de I cupa recepta de Iohanne Botel et Tartarino de IX cupis
[l. 33]receptis de Pillietz pro eodem de I meiterio recepto de Martino Bufart et participibus pro eodem de IX cupis receptis Dez Pinetz pro eodem de I meiterio recepto
[l. 34]de Iohanne de Lacort pro eodem de IIII cupis et dimidia receptis de Guillermo de Foresta pro manso Auz Bertatz pro eodem de IX cupis receptis de Croisia pro eodem
[l. 35] de VII cupis et dimidia receptis de Guillermo de la Chanea pro manso Petit de la Chanea pro eodem de I meiterio recepto Dez Mallietz pro eodem de IX cupis receptis
[l. 36]de Andrea de Foresta et Aymone Goifon pro eodem de II meiteriis et dimidio receptis de hominibus de Faysoles pro eodem de I meiterio recepto de Humberto Pelleter
[l. 37]pro manso Peitral pro eodem de III cupis [receptis] de firma decime cellelarii (sic) de II cupis receptis de exitu decime prepositi de IX cupis receptis de Bernardo Domicelli
[l. 38]et participibus suis de Monligiart pro lunatione de IIII cupis et dimidia receptis de Bernardo Rusphi et participibus pro eodem de IX cupis receptis de Perreto
[l. 39]pro eodem de I meiterio recepto de Chaynel pro eodem de I meiterio recepto de Bernardo Rusphi de Perrous pro lunatione de VII cupis et dimidia receptis de Guillermo Laragon
[l. 40]pro eodem de I meiterio recepto de Berson et Ruspho pro eodem de III cupis receptis de Perrino Daragon pro eodem de III cupis receptis de Perrello Daragon pro eodem de
[l. 41]IX cupis receptis de Petro Rosat et liberis Hugonis Rossat de Monluyn pro lunatione de I meiterio recepto de Bernardo Chaudet pro eodem de II cupis receptis de Guillermo
[l. 42]Daragon pro manso Pereti de I meiterio recepto de Iohanne de Bonacort pro lunatione de I meiterio recepto de manso Iohannis de Chimillia de redditu per annum de I meiterio
[l. 43]recepto a Privages pro prepositura de Petro Chaynel et participibus de I meiterio et dimidio recepto de Petro de Esserto et participibus de lunatione
[l. 44] de IX cupis receptis de Rebutinis
[l. 45]pro eodem de I meiterio recepto de Petro de Exerto et Rebutinis de prepositura de III meiters et dimidio receptis Dez Cointetz pro lunatione de I meiterio recepto Deuz
[l. 46]Coyntetz pro prepositura de II meteriis receptis de Coyntet de Pisafay et participibus pro eodem de I meiterio recepto de dictis participibus ut in extenta
[l. 47] de III meiteriis receptis de Guillermo Flachet de Warenes supra Roisousa de redditu Summa : VIxx II meyters V cupe dimidia frumenti de quibus dominus Iohannes de Chastellario tunc
[l. 48]ballivus et castellanus Baugiaci cepit aput Varenes per manum Vullermi Flachet : III meyterios et totum residuum venditur ut infra

siligo


[l. 49]Idem reddit compotum de VI meyteriis siliginis receptis de exitu molendini de stagno hoc anno de X meyteriis receptis de firma molendini de Selveniaco hoc anno
[l. 50] de LV meiteriis et dimidio receptis de decima Sancti Triverii hoc anno et est sciendum quod magister Stephanus incuratus dicti loci habebat de dono domini Reynaudi de Baugiaco in
[l. 51]dicta decima ad vitam suam decem meiteria frumenti et decem sliginis[sic] qui incuratus mortuus est et decetero habebit dominus Baugiaci decimam predictam de I meyterio
[l. 52]recepto de decima cellerarii hoc anno cuius officio est in manu domini Summa : LXXII meiters et dimidius siliginis

adhuc siligo

Idem reddit compotum de IIIIxx XV meyters IIII cupis siliginis de redditu in castellania per annum ut in extenta summa eadem Summa recepte totius siliginis : centum LXVIII meyters I cupa venduntur ut infra

avena


[l. 53]Idem reddit compotum de VIxx XVI meyters avene receptis de decima et redditu de castellania per annum ut in extenta summa eadem de quibus in liberatione Thome de Sabaudia et Amedei aput Sanctum Triverium per duas vices ut patet per literas Petri et Petri clericorum predictorum fratrum
[l. 54]octo meyterii et dimidius avene in venditione ut infra : VIxx VII meyters et dimidium et eque

fabe

Idem reddit compotum de X cupis fabarum receptis de masso Albert in villa de Warenens quod fuit hoc anno in manu domini venduntur

millium

Idem reddit compotum de IIII cupis millii receptis de manso predicto quod fuit hoc anno in manu domini de I cupa recepta de manso Galteri de
[l. 55]Verget quod est in manu domini de II cupis receptis de manso Girardi Malestat quod est in manu domini de II cupis receptis de manso Annyzons quod
[l. 56]fuit in manu domini hoc anno Summa : IX cupe millii venduntur ut infra

panes

Idem reddit compotum de XVI panibus receptis de redditu in castellania per annum venduntur ut infra

galline

Idem reddit compotum de CCLXXVII gallinis et dimidia receptis de redditu in castellania per annum _ venduntur ut infra

trosse feni

Idem reddit compotum [de] LXIX trosisnote diplomatiquetrosis : ajouté en interligne. et duabus partibus unius trosse feni receptis in castellania per annum venduntur ut infra

adhuc fenum

Idem reddit compotum de X carratis feni receptis de mansis vacuis sine habitatoribus qui sunt in manu domini per defectum tenementariorum de quibus In liberatione equorum Thome de Sabaudia in adventu suo apud Sanctum Triverium die dominica videlicet tercia die marcii anno LXX° III° : dimidiam carratam feni
[l. 57]et residuum venditur ut infra

cera

Idem reddit compotum de XXV libris cere receptis de redditu in castellania per annum venduntur ut infra

denarii


[l. 58]Idem reddit compotum de XII libris XXIII denariis [receptis] de redditu assiso in castellania per annum de IIII libris XI solidis IIII denariis receptis de guardis in denariis
[l. 59]hoc anno de teysis ville nichil computat quia incuratus loci percipiebat ipsas de dono domini Reynaudi de Baugiaco ad vitam suam de XXXIII
[l. 60]libris VI solidis VIII denariis receptis de firma fori et leyde et coponagii de Sancto Triverio hoc anno de VIII libris receptis de chacipollaria domini data est pro
[l. 61]tanto ad firmam hoc anno de XL solidis receptis de blaeria vendita pro tanto hoc anno de X libris XIII solidis IIII denariis receptis de firma redditus
[l. 62]quod dominus Baugiaci habet in hominibus domus Montis note diplomatiqueMontis : ajouté en interligne. Meruli et in hominibus Sancti Petri Masticonensis in villa de Curcie qui redditus dati fuerunt ad firmam per dominum
[l. 63]Iohannem de Chastellario tunc ballivum Baugiaci de XVII solidis VI denariis receptis de exitu duorum mansorum existentium in manu domini per defectum tenementariorum
[l. 64]hoc anno de XXV libris receptis de talliis hominum castellanie in festo Sancti Bartholomei hoc anno deductis viginti solidis plus levatis in
[l. 65]dictis talliis pro expensis colligentium tallias predictas de XVII libris receptis de talliis in dicta castellania in Carniprivio hoc anno deductis quindecim
[l. 66]solidis et sex denariis pro expensis colligentium ut supra de IIII solidis receptis de exitu fructus virgulti hoc anno Summa : CXIII libre X solidi IX denarii

intragia


[l. 67]Idem reddit compotum de XIII solidis IIII denariis receptis de Blanchia de Warenes de intragio terre Wineti mariti sui exulati a terra propter maleficium
[l. 68] de XXIIII solidis receptis de Humberto Pelleter pro intragio terre mansi Putral qui fuit suspensus de VI solidis VIII denariis receptis de Petro
[l. 69]Morelli de intragio dou Faolet quod sibi fuit albergatum Summa : XLIIII solidi [peau 2]

venditiones


[l. 1]Idem reddit compotum de XL libris receptis de centum quinque meiteriis frumenti venditis ut supra pretium cuiuslibet meiterii octo solidorum et est sciendum quod quinque
[l. 2]meyterii de predictis dabantur emptori de avantagio quam talis est consuetudo patrie de CI solidis VI denariis receptis de XIIII meyteriis V cupis et dimidia frumenti
[l. 3]venditis ut supra pretium cuiuslibet meyterii VII solidorum et dabantur emptori due cupe et dimidia de avantagio ut supra de XXVIII libris VII denariis receptis
[l. 4]de centum sexaginta octo meyteriis et una cupa siliginis venditis ut supra in quibus dabantur emptori de avantagio octo meiterii ut supra de
[l. 5]XVIII libris IIII solidis VI denariis receptis de sex viginti septem meyteriis et dimidio avenenote diplomatiqueavene : ajouté en interligne. pretium cuiuslibet meyterii III solidorum et dabantur emptori VI meiterii de avantagio ut supra
[l. 6] de VI solidis VIII denariis receptis de decem cupis fabarum venditis ut supra de VI solidis receptis de IX cupis millii venditis ut supra de VI solidis X denariis receptis de
[l. 7]sexdecim panibus venditis ut supra de LXVII solidis I denario receptis de ducentis sexaginta decem et septem gallinis et dimidia venditis ut supra pretium cuiuslibet galline
[l. 8]quinque denariorum viennensium de LXIX solidis VIII denariis receptis de sexaginta novem trosis note diplomatiquetrosis : ajouté en interligne. feni et duabus partibus unius trosse venditis ut supra de LXXVI solidis receptis de novem
[l. 9]carratis et dimidia feni venditis ut supra de XXXVII solidis VI denariis receptis de viginti quinque libris cere venditis ut supra Summa : CIIII libre XVI solidi IX denarii

banna et clame

Idem reddit compotum de III solidis receptis de Iohanne Barater pro clama hoc anno de Moyroudo de Loyseria III solidos pro eodem de VI solidis VIII denariis receptis de Guillermo Pouget
[l. 10]pro banno de XX solidis receptis de Parerio Bertat pro banno de VI solidis VIII denariis receptis de Stephano Boner pro banno de III solidis receptis de Perroneto de Fossie pro clama de
[l. 11]XX solidis receptis de Hugone Biguot pro banno de III solidis receptis de Aymone Filliart pro clama de III solidis receptis de Renever del Temblei pro clama de III solidis receptis
[l. 12]de Martino Grangier pro clama de III solidis receptis de Guidone de Lamait pro clama de II solidis receptis de clerico de Crota pro clama de III solidis receptis de Galtero
[l. 13]filio Ewardi pro clama de XX solidis receptis de eodem Galtero pro banno de II solidis receptis de Bernardo Regis pro clama de III solidis receptis de Humberto Pelleter pro
[l. 14]clama de III solidis receptis de Bernardo Rebutin pro clama de III solidis IIII denariis receptis de Marion de la Leschereta pro clama de II solidis receptis de Benedicto Ruguet pro
[l. 15]clama de XXVI solidis VIII denariis receptis de Perroto Davinyon pro banno de XXX solidis receptis de Pipat pro banno de XL solidis receptis de mercario de Mentenay pro banno
[l. 16] de X libris receptis de Ruspho de Perreria pro banno de VII solidis receptis de Guillermo Vialeis pro banno de XXVI solidis VIII denariis receptis de Iaqueto Balbi pro banno de XL solidis
[l. 17]receptis de Guillermo Muner de Privages pro banno de XX solidis receptis de hominibus Henrici de Chavanes pro banno de X solidis receptis de Ponceto Pilliet pro banno de X solidis
[l. 18]receptis de Filiberto Lo Camiser pro banno de XIII solidis IIII denariis [receptis] de Magnino de Tageset pro banno de X solidis receptis de Vunieto pro banno de XXVI solidis
[l. 19]VIII denariis receptis de Bernardo filio Bartholomei pro banno de III solidis IIII denariis receptis de filio a La Morestella pro banno de XIII solidis IIII denariis receptis de Iohanne de Foresta
[l. 20]pro banno de X solidis receptis de Guichardo de lanote diplomatiquela : biffé. Corgia pro banno de X solidis receptis de Petro Doda pro banno de III solidis receptis de uxore Petit pro clama de VI solidis
[l. 21]VIII denariis receptis de Guillermo filio Ala Vetusa pro banno de III solidis receptis de Colardo de Tageset pro clama de XIII solidis IIII denariis [receptis] de Bernardo Nuriet de III solidis
[l. 22]IIII denariis receptis [de] Wer Bondon de III solidis receptis de Petit Gentil pro clama de III solidis receptis de Guillermo Columbi pro clama de III solidis receptis de eodem pro eodem de
[l. 23]III solidis receptis de Bernardo Rafin pro clama de XIII solidis IIII denariis receptis de Guillermo de Tageset pro banno de XXVI solidis VIII denariis receptis de Hugone Columbi
[l. 24]pro banno de XL solidis receptis de Durando Vallet pro banno de XX solidis receptis de filio Iohannardi de Vayria de XX solidis receptis de Hugone de
[l. 25]Rongion pro banno de XXVI solidis VIII denariis receptis de filio domine de Cortes de III solidis receptis de Galtero Gentil pro banno de III solidis receptis de eodem pro clama de
[l. 26]II solidis receptis de iudice del Temblei pro clama de XXIII solidis IIII denariis receptis de Iohanne de Marcolei pro banno de III solidis receptis de Benedicto Ruguet pro clama
[l. 27] de III solidis receptis de Guillermo nepote domini Poncii pro clama de III solidis receptis de Donbeler pro clama de XXVI solidis VIII denariis de Guillermo Vialeis receptis
[l. 28]pro banno de X solidis receptis Del Renever del Temblei pro banno Summa : XLIII libre XIIII solidi VIII denarii in quibus castellanus percipit terciam partem preter viginti quinque libras viennensium que dantur sibi pro salario suo
[l. 29]per annum ut patet inferius in liberatione denariorum et ita remanent domino due partes bannorum quorum summa est : XXIX libre III solidi II denarii

Summa summarum totius recepte : CC XLIX libre XIIII solidi VIII denarii de quibus


[l. 30]In palicio circa castrum quod ceciderat pro maiori parte relevando et aptando ut in particulis : LIII solidos VIII denarios In quadam latrina iuxta cameram domini facta de novo
[l. 31]et murata de terra subtus platellos et in ipsa cooperienda ac in cellario cooperiendo et emendando ut in particulis : XLV solidos Pro granerio aptando et una sera ad illud
[l. 32]: II solidos VIII denarios Pro clavibus et duabus seris ad portam et pro una ad cellarium et una ad turrim et alia ad cameram domini : II solidos VI denarios Pro faciendis sex
[l. 33]fenestris de lignis in turri super solerium et goyphonibus et ferroliis ad easdem ut in particulis : VI solidos Pro emendatione cuiusdam arche ubi reponitur et
[l. 34]servatur circa de redditu et serrura et clave ad eamdem : XVI denarios In emendatione primi fossati circa castrum apta facta in taschia : XII solidos IIII denarios Pro
[l. 35]reparatione maioris fossati circa castrum : VII solidos pro uno milliario de palis ad virgultum et pro ipso claudendo et ligando et pro quodam hostio ad idem
[l. 36]ut in particulis : XI solidos XI denarios Pro quodam pillerico de novo faciendo : XVIII solidos VIII denarios In expensis domini Galteri de Balma euntis ad quandam diem inter
[l. 37]gentes domini de Baugiaco et illos de Cuysel de mandato domini Iohannis de Chastellario tunc ballivi : III solidos IIII denarios In stipendiis duorum nuntiorum euntium
[l. 38]pro negotiis domini : XVIII denarios In expensis quinque servientum qui mittebantur apud Sanctum Amorem pro capiendo Iohanne de Verney latrone et fuerunt ibi per quinque
[l. 39]dies et postquam ipsum ceperant abstulerunt ipsum eis gentes de Sancto Amore et in expensis castellani cum quinque sociis equitibus euntis illuc pro dicto
[l. 40]latrone querendo ut in particulis : XXXIIII solidos In expensis Dalmasci clerici euntis apud Malbos ad dominum de Turre pro querendis quatuor hominibus domini de Baugiaco
[l. 41]: II solidos VIII denarios Pro pratis falcandis in mansis que sunt in manu domini et pro feno faciendo carreando apud Sanctum Triverium et pro una domo conducta ad ipsum
[l. 42]fenum reponendum et pro ipso feno postea extrahendo de grangia quando vendebatur : XX solidos In expensis duodecim hominum domini Henrici de Pagine qui capti fuerunt
[l. 43]et detenti apud Sanctum Triverium pro eo quod gentes domini Henrici ceperant bovem Petri Alquet et fuerunt detenti predicti capti per quinque dies et in expensis quinque hominum
[l. 44]Guillermi de Paginaco captorum et detentorum per octo dies pro eo quod dictus Guillermus fregerat terram Baugiaci : XXXIX solidos qui fuerunt soluti de mandato domini
[l. 45]Iohannis de Chastellario pro expensis Iaequini de Lacelles anglici qui esset erat note diplomatiqueerat : ajouté en interligne. cum Thoma de Sabaudia et fuit vulneratus aput Sanctum Triverium et fuit ibi per
[l. 46]XV dies cum uno medico et uno gartione et in stipendiis unius nuntii euntis aput Lugdunum pro infirnitate[sic] ipsius Ialequini : XXXIIII solidos
[l. 47]VIII denarios Item liberabantur sibi quando recessit de Sancto Triverio : XVI solidos Pro octo luciis duodecim bramis duodecim tenchiis emptis et missis apud Lugdunum Thoma
[l. 48]de Sabaudia in quadragesima hoc anno et pro expensis nuntii portantis predictos pisces : LXIII solidos II denarios In una mola empta ad molendinum de stagno : X solidos Pro prandio XXX hominum deferentium servitium censuale castro Sancti Triverii tercia die Nativitatis Domini : VII solidos VI denarios de consuetudine Summa : XIX libre XII solidi XI denarii
[l. 49]
[l. 50]Idem libravit Thoma de Sabaudia ad expensas suas tertia die mensis marcii anno LXX° III° aput Sanctum Triverium per literam Petri Rosseti clerici sui : LVII solidos V denarios
[l. 51]Idem libravit Amedeo de Sabaudia domino Baugiaci ad expensas suas faciendas die sabbati post pentecostem apud Sanctum Triverium anno LXX° III° per literam Petri de Montemeliano clerici sui
[l. 52]: LXXI solidos IIII denarios
[l. 53]Idem libravit domino Iohanni de Chastellario tunc ballivo terre Baugiaci per duo paria literarum et per quandam literam sigillatam sigillo Guidonis Rusphi CC LXXVII
[l. 54]libras VIII solidos viennensium que chambiantur ad parisienses : centum IIIIxx IIII libras XVIII solidos VIII denarios parisiensum
[l. 55]Idem libravit sibi ipsi pro salario suo per conventionem factam cum ipso pro custodia castri de Sancto Triverio preter terciam partem bannorum : XVI libras XIII solidos IIII denarios
[l. 56]Idem libravit domino Hugoni Veyer pro annuo feudo quod habet in talliis Sancti Triverii que fuerit in Carniprivio : XXX solidos
[l. 57]Idem libravit Thoma filio domini Hugonis Rebutyns pro annuo feudo quod habet in talliis predictis : LX solidos
[l. 58]
[l. 59] Summa liberatione : CCXII libre X solidi IX denarii et debet
[l. 60]de claro : XVII libras XI solidos parisiensum



Notes