Compte de Jean Picard (dominus Iohannes Picardi, miles), châtelain, pour la châtellenie de Saint-André (Sanctus Andrea in Reverso Monte), du mardi 1er juillet 1298 au dimanche 29 mars 1299

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9521 - 3

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Nils Mantilleri, Jean-Michel Poisson, et Marianne Ronot, Compte de Jean Picard (dominus Iohannes Picardi, miles), châtelain, pour la châtellenie de Saint-André, du mardi 1er juillet 1298 au dimanche 29 mars 1299, Lyon - Chambéry, 2011 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Computus domini Iohannis Picardi militis castellani Sancti Andree in Reverso Monte ab octabis festi beati Iohannis baptiste anno Domini Mo CCo nonagesimo octavo usque ad dominicam post festum anuntiationis[sic] Dominice anno eodem(1) Du mardi 1er juillet 1298 au dimanche 29 mars 1299 (nouveau style). videlicet de triginta octo septimanis quatuor diebus receptus apud Chamberiacum per Durandum de Fago

frumentum

idem reddit computum

    [1]
  • de XXIX quartalis I bicheto et dimidio frumenti ad mensuram Ambroniaci receptis apud Gravelles pro messe hoc anno
  • [2]
  • de XIII quartalis ad mensuram Chalamontis receptis ibidem de redditu per annum
  • [3]
  • de II quartalis ad mensuram Ambroniaci receptis de hominibus prioris de Uciaco(2) Lire Onciaco. pro garda per annum
  • [4]
  • de II quartalis et dimidionote diplomatiqueet dimidio : ajoutĂ© en interligne. ad eamdem mensuram receptis apud Nocuday(3) Pour NĂ©cudey, cne de Pont-d’Ain. pro eodem
  • [5]
  • de I bicheta ad eamdem mensuram recepta apud Gravelles pro taschia hoc anno
  • [6]
  • de I quartalo ad eamdem mensuram recepto de exitu terre Humberti Pellons qui fugiit pro maleficio
  • [7]
  • summa : XXXV quartali et dimidio ad mensuram Ambroniaci et XIII quartali frumenti ad mensuram Chalamontis — venduntur ut infra

siligo

idem reddit computum

    [8]
  • de X quartalis siliginis ad mensuram Ambroniaci receptis in dicta castellania de garda perpetua per annum
  • [9]
  • summa eadem : X quartali siliginis — venduntur ut infra

avena

    [10]
  • idem reddit computum de XIII quartalis avene ad mensuram Chalamontis et de XXVII quartalis I bicheto avene ad mensuram Ambroniaci receptis in dicta castellania de redditu per annum
  • [11]
  • de coponagio nichil hoc anno quia non fuit ibi mercatum
  • [12]
  • summa : XIII quartali avene ad mensuram Chalomontis et XXVII quartali I bichetus avene ad mensuram Ambroniaci — venduntur ut infra

vinum

§ idem reddit computum de VIII sestariis vini receptis apud Gravelles de redditu per annum — venduntur ut infra

fenum

    [13]
  • idem reddit computum de VIII trossis feni receptis in dicta castellania de redditu per annum — venduntur ut infra

cera

idem reddit computum

    [14]
  • de XXVII libris cere receptis in dicta castellania de garda per annum ut in computo precedenti
  • [15]
  • de I libra cere recepta de relicta Guichardi Lamberti pro garda per annum de novo
  • [16]
  • de I libra recepta de Roleto de Tol(4) Pour Thol, cne de Neuville-sur-Ain. pro eodem qui se posuit in dicta garda dum dictus dominus Iohannes tenebit dictum castrum
  • [17]
  • summa : XXIX libre cere — venduntur ut infra

galline

    [18]
  • idem reddit computum de CI gallinis receptis in dicta castellania de redditu et consuetudine per annum — venduntur ut infra

ligna

idem reddit computum

    [19]
  • de VIII charratis lignorum receptis in dicta castellania de redditu seu garda per annum ut in computo precedenti — venduntur ut infra

canabum

idem reddit computum

    [20]
  • de IX muyssis canabi receptis de exitu cuiusdam chavanerie quam fecerat seminari Molarius in quodam curtili infra castrum — venduntur ut infra

denarii census

idem reddit computum

    [21]
  • de XLVII solidis VI denariis viennensium receptis in dicta castellania de redditu per annum ut in computo precedenti
  • [22]
  • de VI solidis viennensium receptis de Perreto filio quondam Guillermi Gabert de novo pro incremento servicii quod debebat
  • [23]
  • de III solidis receptis de Cusino Joffrey et Stephana eius sorore pro eodem
  • [24]
  • summa : LVI s. VI d. vien.

firme

idem reddit computum

    [25]
  • de X solidis receptis de Iohannerio fornerio pro medietate firme furni Sancti Andree finienda in festo beati Iohannis baptiste anno nonagesimo nono(5) Le mercredi 24 juin 1299. et tunc debentur tantumdem
  • [26]
  • de XXV solidis receptis de Guioneto de Fromentes(6) Pour Fromente, cne de Neuville-sur-Ain. et de dicto Pontral pro medietate firme gagerie et blaerie de Gravelles finienda in festo beati Iohannis baptiste anno nonagesimo nono et tunc debentur tantumdem
  • [27]
  • de III solidis receptis de linguis boum et lombis porcorum occisorum in macello per dictum tempus
  • [28]
  • de exitu mercati nichil hoc anno quia non fuit ibi mercatum
  • [29]
  • de banno vini mense augusti nichil hoc anno
  • [30]
  • summa : XXXVIII s. vien.

taillie

    [31]
  • idem reddit computum de XIII libris VII solidis viennensium receptis in dicta castellania de hominibus tailliabilibus domini pro taillia ad misericordiam hoc anno tamen non ostendit particulas quia non habet penes se ad presens
  • [32]
  • summa eadem : XIII lb. VII s. vien.

pedagium

idem reddit computum

    [33]
  • de VIII libris XV solidis V denariis viennensium receptis de exitu minuti pedagii quod levatur apud Panpioyl(7) Pour Pampier, cne de Pont-d’Ain. et Nocuday et apud Fabricam hoc anno
  • [34]
  • de XXXV solidis receptis de quinque razellis descendentibus per aquam d’Enz(8) On Ă©crit denz. per dictum tempus et capiuntur pro quolibet septem solidi
  • [35]
  • de XX solidis receptis de uno velerio descendente per eamdem aquam hoc anno
  • [36]
  • et sciendum quod dicitur quod clientes de Sancto Andrea solent capere in quolibet razello decem octo denarios et chacipollus sex denarios quinnote diplomatiquequin : biffĂ©. qui includuntur in dicta summa de quibus nichil est eis allocatum donec docuerint de iure suo ut dicit castellanus
  • [37]
  • summa : XI lb. X s. V d. vien.

laudes et vende

idem reddit computum

    [38]
  • de III solidis receptis de Aymone de Portu pro domo empta de sorore Marbosii pretio decem octo solidorum
  • [39]
  • de VI solidis receptis de Perreto Ponczardi pro terra empta apud Gravelles de Uldrico de Lent pretio quadraginta solidorum
  • [40]
  • de XVIII denariis receptis de Humberto de Vallibus pro terra empta apud Gravelles de Beluphino pretio decem solidorum
  • [41]
  • de II solidis II denariis receptis de Puthodeto pro domo empta de r[elic]to quondam Guillermete de Toroigniaco(9) Peut-ĂŞtre pour Turignat, cne de Crottet. pretio quatuordecim solidorum
  • [42]
  • summa : XII s. VIII d. vien.

banna

idem reddit computum

    [43]
  • de X solidis receptis de La Chastel Veri(10) On a Ă©crit lachastel veri, et la terminaison du second mot paraĂ®t avoir Ă©tĂ© corrigĂ©e après effacement. Cf. Châteauvieux, cne de Neuville-sur-Ain. pro banno quia proiciendo lapidem contra filium suum percussit quemdam alium
  • [44]
  • de X solidis receptis de filio suo quia levaverat nansas alterius de aqua
  • [45]
  • de X solidis receptis de uxore Guioneti de Sales(11) Pour Salles, cne de Saint-Martin-du-Mont. quia rescuerat pignus familiaris castellani
  • [46]
  • de XXX solidis receptis de Aymone del Monteyl et de dicto Colon quia impediverant viam publicam
  • [47]
  • de XX solidis receptis de Vacherio de Novilla pro banno sanguinis concordato per iudicem
  • [48]
  • de XXX solidis receptis de Troyllat de Uciaco quia ipso presente fuit interfectus quidam capellanus et non denunciavit castellano
  • [49]
  • de XXI solidis receptis de Billoto Girerdo Bonsa et de dicto Bonet quia non obedierant penis sibi impositis per castellanum
  • [50]
  • de XXX solidis receptis de Bernardo de Ulmo et de Gabillonat de Charina(12) Pour Charine, cne de Saint-Martin-du-Mont. quia nonnote diplomatiquenon : ajoutĂ© en interligne. solverant pedagium duorum boum quos ducebant
  • [51]
  • de XX solidis receptis de Iohanne et Stephano de Vallibus quia impediverant quamdam limitem
  • [52]
  • de X solidis receptis de Perreto Gabart quia extraxerat quemdam arborem in sertam alienam
  • [53]
  • de XXX solidis receptis de Amedeo lathomo pro banno sanguinis facti Vacherio
  • [54]
  • de X solidis receptis de Hugone Bunin pro banno pene sibi imposite per castellanum
  • [55]
  • de XX solidis receptis de Stephano de Sales quia cepit gerbas ultra voluntatem illius qui eas ducebat
  • [56]
  • de XL solidis receptis de quadam muliere de Lentenay(13) Aujourd’hui Lantenay. maritata pro banno adulterii
  • [57]
  • de V solidis receptis de Hugoneto mercerio de Burgo quia non solverat pedagium quod debebat
  • [58]
  • de XX solidis receptis de Onfredo de Sancto Regneberto pro consimili facto
  • [59]
  • de V solidis receptis de Laurentio de Hospitali Burgi pro consimili facto
  • [60]
  • de VI solidis receptis de Morgeria pro eo quia deportaverat gerbas terre sine solutione taschie
  • [61]
  • de XV solidis receptis de filio quondam Uldrici Billont quia proiciendo lapidem supra quemdam nucem et[sic] vulneravit quemdam
  • [62]
  • de IIII libris receptis de Perreto Farget et Guillermeto Morellat quia custodiebant bestias suas de nocte in blado alieno et quia excuserunt pignus illi cuius erat dictum bladum
  • [63]
  • de XX solidis receptis de Roleto de Tol quia deportaverat quoddam exametum alienum inventum per ipsum
  • [64]
  • de XV solidis receptis de filio Aymonis Berardi quia extraxerat quamdam arborem in sertem de terra quam tenebat a domino et plantaverat ipsum in quadam terra quam tenebat de alio domino
  • [65]
  • de XL solidis receptis de hominibus de Montbego(14) Pour Monbègue, cne de Druillat. quia impediverant quoddam iter publicum
  • [66]
  • de XV solidis receptis de Hugone Jolen pro banno pene sibi imposite per castellanum
  • [67]
  • de X solidis receptis de Hugoneto Darmasii pro consimili facto
  • [68]
  • de X solidis receptis de La Guilleta quia messivit gerbas in campo alieno
  • [69]
  • de X solidis receptis de Stephano Castini pro rixa habita cum quodam alio
  • [70]
  • de XV solidis receptis de Humberto Castini pro eadem rixa
  • [71]
  • de III solidis receptis de filio Badelli quia deportaverat pedagium quod debebat

clame

    [72]
  • de XXVI solidis V denariis receptis de minutis clamis et de saysinis trium solidorum et inferius per dictum tempus summa : XXIX lb. VI s. V d. vien.

introgia

idem reddit computum

    [73]
  • de XXI solidis receptis de filio quondam Guillermeti Gabart pro tertia parte mansi Gabardorum sibi albergata ad sex solidos viennensium per annum cum alio usagio consueto de quibus sex solidos superius computavit
  • [74]
  • de XX solidis receptis de Cusino Joffrey et sorore eius pro tenemento fratris eorum eis albergato ad tres solidos per annum cum usagio quod debebat de quibus superius computavit
  • [75]
  • summa : XLI s. vien.

escheyte

    [76]
  • de escheytis legatis et inventis nichil per dictum tempus

venditiones

idem reddit computum

    [77]
  • de XVI solidis receptis de octo trossis feni venditis ut supra qualibet vendita duobus solidis
  • [78]
  • de LII solidis III denariis receptis de decem novem libris cere venditis ut supra qualibet duobus solidis novem denariis deductis decem libris cere quam libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone per litteras domini et dicti Hugoni datas die veneris post festum beate Lucie virginis anno nonagesimo octavo(15) Le vendredi 19 dĂ©cembre 1298. quas reddit
  • [79]
  • de XLII solidis I denario receptis de centum una gallinis venditis ut supra qualibet quinque denariis
  • [80]
  • de X(16) Le chiffre paraĂ®t avoir Ă©tĂ© volontairement effacĂ©, mais demeure lisible. solidis receptis de octo charratis lignorum venditis ut supra pro tanto
  • [81]
  • de III solidis receptis de novem muyssis canabi sic venditis
  • [82]
  • summa : VI lb. III s. IIII d. vien.

    [83]
  • summa totius recepte : LXVII lb. XV s. IIII d. vien.

    [84]
  • de quibus in furno burgi Sancti Andree recohoperiendo : XVIII denarios
  • [85]
  • in stipendiis ipsius castellani per dictum tempus de quo computat capientis per annum septuaginta libras viennensium pro se quinque clientibus et quatuor gaytiis per conventionem factam cum eo : LII libras viennensium
  • [86]
  • summa expense et salarii : LII lb. XVIII d.
  • [87]
  • et sic debet XV libras XIII solidos X denarios viennensium

iterum venditiones

    [88]
  • quibus adduntur X libre XIII solidi viennensium pro triginta quinque(17) La somme a Ă©tĂ© corrigĂ©e après effacement, par grattage, d’une première rĂ©daction. quartalis et dimidio frumenti ad mensuram Ambroniaci venditis ut supra quolibet sex solidis
  • [89]
  • item LXV solidi pro tresdecim quartalis frumenti ad mensuram Chalomontis venditis ut supra quolibet quinque solidis
  • [90]
  • item XL solidi pro decem quartalis siliginis venditis ut supra quolibet quatuor solidis
  • [91]
  • item IIII libre II solidi VI denarii pro viginti septem quartalis et dimidio avene ad mensuram Ambroniaci venditis ut supra quolibet tribus solidis
  • [92]
  • item XXXII solidi VI denarii pro tresdecim quartalis avene ad mensuram Chalomontis venditis ut supra quolibet duobus solidis et sex denariis
  • [93]
  • item XL solidis pro octo sestariis vini venditis ut supra quolibet quinque solidis
  • [94]
  • summa deductinote diplomatiquededucti : biffĂ©. additinote diplomatiqueadditi : ajoutĂ© en interligne. : XXIII lb. XIII s. vien.
  • [95]
  • et sic debet XXXIX libras VI solidos X denarios viennensium
  • [96]
  • de quibus libravit sibi ipsi pro parte ipsum contingente in bannis superius computatis videlicet in qualibet libra duodecim denarii : XXVIII solidos viennensium
  • [97]
  • item libravit sibi ipsi que sibi debentur de remanentia computi sui Sancti Genesii : XXXIIII libras X solidos XI denarios obolum viennensium
  • [98]
  • et sic debet LXVII solidos X denarios obolum viennensium

[Verso: Computus domini Iohannis Picardi militis castellani Sancti Andree / in Reverso Monte de anno nonagesimo octavo]

Notes

1 - Du mardi 1er juillet 1298 au dimanche 29 mars 1299 (nouveau style).
2 - Lire Onciaco.
3 - Pour Nécudey, cne de Pont-d’Ain.
4 - Pour Thol, cne de Neuville-sur-Ain.
5 - Le mercredi 24 juin 1299.
6 - Pour Fromente, cne de Neuville-sur-Ain.
7 - Pour Pampier, cne de Pont-d’Ain.
8 - On Ă©crit denz.
9 - Peut-ĂŞtre pour Turignat, cne de Crottet.
10 - On a écrit lachastel veri, et la terminaison du second mot paraît avoir été corrigée après effacement. Cf. Châteauvieux, cne de Neuville-sur-Ain.
11 - Pour Salles, cne de Saint-Martin-du-Mont.
12 - Pour Charine, cne de Saint-Martin-du-Mont.
13 - Aujourd’hui Lantenay.
14 - Pour Monbègue, cne de Druillat.
15 - Le vendredi 19 décembre 1298.
16 - Le chiffre paraît avoir été volontairement effacé, mais demeure lisible.
17 - La somme a été corrigée après effacement, par grattage, d’une première rédaction.