Compte de Guiffrey du Chaney (Guiffredus de Chaneto), châtelain, pour la châtellenie de Pont-de-Vaux, du mardi 13 mai 1298 au mercredi 25 mars 1299 (nouveau style)

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9157 - 3

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Nils Mantilleri, Jean-Michel Poisson et Marianne Ronot, Compte de Guiffrey du Chaney (Guiffredus de Chaneto), châtelain, pour la châtellenie de Pont-de-Vaux, du mardi 13 mai 1298 au mercredi 25 mars 1299 (nouveau style), Lyon - Chambéry, 2011 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Computus Guiffredi de Chaneto castellani Pontis Vallium a tertia decima die mensis maii anno nonogesimo[sic] octavo usque ad adnuntiationem beate Marie virginis que est VIIIo kalendas aprilis anno eodem videlicet de quadraginta quinque septimanis receptus apud Cambariacum per dominum Iohannem Floridi

frumentum

idem reddit computum

    [1]
  • de IIII cupis frumenti receptis apud Albiniacum de tenementariis mansi auz Chalveys ut in computo precedenti
  • [2]
  • de II meyters receptis de manso Hugonis de Fromentauz de redditu per annum
  • [3]
  • de II meyters II cupis receptis de redditu quondam Iohannis Poysat per annum
  • [4]
  • de IIII cupis receptis de redditu dicti Iohannis pro quatuor panibus per annum
  • [5]
  • de II cupis receptis de eodem Iohanne pro prepositura per annum
  • [6]
  • de exitu molendini de Marceseys in quo percipere debet dominus sextam partem nichil computat quia destructum est per inundationem aquarum

arreragium

    [7]
  • de XII meyters frumenti receptis de remanentia computi sui precedentis

    [8]
  • summa recepte : XVIII meyters frumenti — et remanent

siligo

idem reddit computum

    [9]
  • de LIII meyters I cupa quarto unius cupe siliginis receptis in dicta castellania de redditu per annum ut in particulis computi precedentis

arreragium

    [10]
  • de IIIIXX IIII meyters II cupis et quarto unius cupe receptis de remanentia computi precedentis

    [11]
  • summa recepte cum arreragio : VIXX XVII meyters III cupe dimidia siliginis
  • [12]
  • de quibus idem libravit oysellerio Pontis Vallium per litteram domini de mandato datam tertia die mensis ianuarii anno nonogesimo[sic] octavo quam reddit : X meyters siliginis item in locagio unius granerii pro dicto blado custodiendo tam pro anno preterito quam pro presenti : III meyters siliginis
  • [13]
  • summa librate : XIII meyters siliginis
  • [14]
  • et restant : VIXX IIII meyters III cupe dimidia siliginis — et remanent

avena

idem reddit computum

    [15]
  • de XXX meyters III cupis avene receptis in dicta castellania de redditu et garda per annum ut in particulis computi precedentis

arreragium

    [16]
  • de XXXVII meyters avene receptis de remanentia computi precedentis

    [17]
  • summa recepte cum arreragio : LXVII meyters avene
  • [18]
  • de quibus idem libravit ad expensas hospitii domini comitis factas per manum Hugonis de Voyrone ut per litteram dictorum domini comitis et Hugonis datam die veneris post octabas nativitatis Domini anno Eiusdem nonogesimo octavo quam reddit : XI meyters VI cupas avene
  • [19]
  • idem libravit ad expensas hospitii domini comitis factas per manum Hugonis de Voyrone ut per litteram domini comitis et dicti Hugonis datam die sabbati post nativitatem Domini anno Eiusdem nonogesimo octavo quam reddit : XIII meyters dimidium avene
  • [20]
  • summa librate : XXV meyters II cupe avene
  • [21]
  • et restant : XL II meyters I cupa — et remanent(1) Ces deux derniers articles paraissent avoir Ă©tĂ© ajoutĂ©s dans l’espace laissĂ© libre sur la ligne suivante par la recette de foin, qui n’en occupe qu’un tiers.

fenum

    [22]
  • de feno respondet in fine computi

cera

idem reddit computum

    [23]
  • de XIX libris cere receptis in dicta castellania de redditu per annum ut in computo precedenti
  • [24]
  • de une libra cere quam debet de novo Bernardus Iaqueti pro garda respondebit in computo subsequenti
  • [25]
  • de una libra cere quam debet de novo quidam cuius nomen ignorat respondebit in computo subsequenti
  • [26]
  • summa recepte : XIX libre cere — venduntur ut infra

galline

    [27]
  • idem reddit computum de VIXX XV gallinis receptis in dicta castellania de redditu per annum ut in computo precedenti
  • [28]
  • summa : VIXX XV galline — venduntur ut infra

carrelli

idem reddit computum

    [29]
  • de C fers quarrellorum ad unum pedem receptis de Guillerma relicta Martini de Furno pro porteria porte Pontis Vallium a parte Cussiriaci de redditu per annum
  • [30]
  • de VM quarrellorum sive flechonibus emptis ut in librata computi precedentis

arreragium

    [31]
  • de IXC quarellorum[sic] (2) Lire – pour nongentis quarrellis – novem centis quarellorum, sous l’influence de quinque milibus quarrellorum. ferri receptis de remanentia computi precedentis

    [32]
  • summa : VIM quarrellorum sive flechonibus — et remanent

baliste

idem reddit computum

    [33]
  • de X abalistis[sic] ligneys emptis ad opus domini et de mandato eius ut in librata computi precedentis
  • [34]
  • de XII balistis ligneys receptis de Bertholomeo Silvestri castellano Baugiaci
  • [35]
  • summa recepte : XXII baliste ligne[sic] (3) On attendrait ligni ou lignee. — et remanent

denarii census

idem reddit computum

    [36]
  • de XIIII libris XV solidis VI denariis parisiensium receptis in dicta castellania de redditu per annum et de teysis domorum ut in particulis computi precedentis
  • [37]
  • summa : XIIII lb. XV s. VI d. par.

tallie

idem reddit computum

    [38]
  • de XXII libris parisiensium receptis in dicta castellania de talliis ut in computo precedenti
  • [39]
  • summa : XXII lb. par.

garde

idem reddit computum

    [40]
  • de III solidis IIII(4) On avait d’abord Ă©crit VIII. denariis parisiensium receptis de gardis per annum dedutis[sic] duodecim denariis quos debebat Bernardus Mercerii qui exivit de garda et factus est burgensis Sancti Triverii
  • [41]
  • summa : III s. IIII d. par.

firme

idem reddit computum

    [42]
  • de VIII solidis VIII denariis parisiensium receptis de firma forestagii et dominii ripparum de Marceyseys finienda(5) On avait d’abord Ă©crit finita. in festo pasche(6) On avait, semble-t-il, d’abord commencĂ© Ă  Ă©crire barth. anno nonogesimo nono(7) Le dimanche 19 avril 1299.
  • [43]
  • de C solidis receptis de medietate firme furni Pontis Vallium infra villam finite(8) On avait d’abord Ă©crit finiende. in festo beati Dyonissii[sic] anno nonogesimo octavo
  • [44]
  • de CVI solidis VIII denariis receptis de medietate eiusdem firme finiende in festo beati Dyonissii anno nonogesimo nono et tunc debentur tantumdem
  • [45]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis de medietate firme furni extra portam Pontis Vallium a parte Cussiriaci finite in nativitate Domini anno nonogesimo octavo
  • [46]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis de medietate eiusdem firme finiende eo termino anno nonogesimo nono et tunc debentur tantumdem
  • [47]
  • de XL solidis receptis de exitu mercati vendarum et ballarum stranseuntium[sic] per Pontem Vallium a decima quinta die mensis maii anno nonogesimo octavo usque ad primam diem mensis augusti videlicet de undecim septimanis et tunc dedit ad censam
  • [48]
  • de VI libris XIII solidis IIII denariis receptis de medietate firme pedagii minuti leyde coponagii nundinarum cridagii esegagii(9) Le dĂ©but du mot est raturĂ©. porcorum ocissorum[sic] in macello finienda prima die augusti anno nonogesimo nono et tunc debentur tantumdem
  • [49]
  • de firma pedagii Iudeorum finienda in festo omnium sanctorum anno nonogesimo nono non computat quia exinde computavit in computo precedenti ut ibidem
  • [50]
  • de VI libris XIII solidis IIII denariis receptis de medietate firme partagii ballarum finiende prima die augusti anno nonogesimo nono et tunc debentur tantumdem
  • [51]
  • de XL solidis receptis de firma chacipollerie finienda in paschate anno nonogesimo nono
  • [52]
  • summa : XXX lb. XV s. IIII d. par.

corssini

    [53]
  • de censa corcinorum[sic] non computat quia non recuperavit sed habuit dominus ut dicit

Iudei

    [54]
  • de Iudeis respondet inferius

laudes et vende

idem reddit computum

    [55]
  • de IX solidis VI denariis parisiensium receptis de Guidone Carrochi pro domo empta de gagio(10) On a Ă©crit degagio. in mercato Pontis Vallium a domino Henrico de Cabannis milite pretio sexaginta trium solidorum quatuor denariorum parisiensium
  • [56]
  • de VIII denariis receptis de Guillermo seu Guillaut de Curia pro parte domini et laudibus et vendis cuiusdam pecie terre empte a Iohanne Perraudi pretio octo solidorum et octo denariorum
  • [57]
  • de II solidis receptis de Guillermo Brunichat pro parte domini comitis terrarum et pratorum emptorum de Aymoneto filio quondam Galterii Brunichat pretio viginti sex solidorum octo denariorum
  • [58]
  • de X denariis receptis de domina del Laya(11) On a Ă©crit dellaya. pro quodam foramine piscature empto a filio quondam Popon in quo dominus percipit sextam partem pretio triginta trium solidorum octo denariorum
  • [59]
  • de VII solidis receptis a Girardo Putter clerico pro prato empto a Iohanne Grasso Budelli pretio quadraginta sex solidorum octo denariorum
  • [60]
  • de II solidis V denariis obolo receptis de Aymoneto Lo Blondan pro dimidia parte dominum contingente et laudibus et vendis terre empte a liberis Guichardi de Blondan pretio triginta trium solidorum
  • [61]
  • de XIII denariis obolo receptis a Bernardo Tallifer pro parte domini pro terra empta de liberis predictis pretio quindecim solidorum
  • [62]
  • de XVII denariis receptis de sapiente muliere pro quarta parte domus empte della Louchi Chamberua pretio novem solidorum quatuor denariorum
  • [63]
  • de II solidis VI denariis receptis de domino Hugone Grosseti pro parte domus empte a Guillermo Grosseti pretio viginti solidorum turonensium
  • [64]
  • de XVI solidis receptis de Evrardo clerico pro domo empta a Reynaudo Chivillardi pretio octo librarum viennensium
  • [65]
  • summa : XLVI s. III d. par.

banna

idem reddit computum

    [66]
  • de XX solidis parisiensium receptis de Bernardo Girardini qui inculpatus fuerat celasse quoddam caputium quod ipse vel aliquis de familia sua invenerat
  • [67]
  • de XX solidis receptis de Boneto Daveres pro eo quod fecerat sanguinem Bernardo Pererii
  • [68]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Clemente de Alba Spina pro eo quod fecerat sanguinem socio suo
  • [69]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Iohanne filio Petri de Dompno Martino pro eo quia ceperat bestias in domo Petronille sororis Sivouz auctoritate sua et contra voluntatem eius
  • [70]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Ponceto Tallifer pro eo quia essaravit[sic] (12) Lire exaravit. bladum alla Breta(13) On a Ă©crit allabreta.
  • [71]
  • de XIII solidis IIII denariisnote diplomatiqueIIII denariis : ajoutĂ© en interligne. receptis de Hugone filio Bernardi de Quercu quia ceperat et secaverat fenum patris sui ipsum sua possessione spoliando
  • [72]
  • de XX solidis receptis de Guichardo del Boyson quia fussonote diplomatiquefusso : biffĂ©. obturaverat fontem publicum
  • [73]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Aymoneto Pinart pro eo quia dicebatur se cepisse panicium relicte Aymonis Gayet
  • [74]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Bernardo Vincelin pro seysina fracta
  • [75]
  • summa : C XIIII s. VIII d. par. deductis duodecim solidis pro parte castellani capientis duos solidos in libra

clame

idem reddit computum

    [76]
  • de XL I solidis parisiensium receptis de minutis clamis trium solidorum et inferius per iddem tempus deductis quatuor solidis pro parte castellani capientis in libra clamarum duos solidos
  • [77]
  • summa : XLI s. par.

escheyte

    [78]
  • de escheytis nichil hoc anno

inventa

idem reddit computum

    [79]
  • de VI solidis VIII denariisnote diplomatiqueVIII denariis : ajoutĂ© en interligne. parisiensium receptis de uno porcello invento hoc anno vendito pro tanto
  • [80]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de uno vitulo invento et vendito pro tanto
  • [81]
  • de duobus examinibus apum de quibus fit mentio in computo precedenti non computat quias nichil ex eis habuit sed penes eum remanent
  • [82]
  • summa : XIII s. IIII d. par.

corvagium

idem reddit computum

    [83]
  • de XII libris III solidis viennensiumnote diplomatiqueviennensium : ajoutĂ© en interligne. receptis de quarter[sic] (14) Lire quater. viginti septem focis et trescentis sexaginta tribus animalibus et quadraginta uno iugo[sic] (15) Lire iugis. De mĂŞme, plus loin, de trescentis quadraginta uno animali. de parrochia Sancti Benigni et capiuntur pro foco duodecim denarii viennensium pro iugo decem octo denarii pro animali sex denarii viennensium
  • [84]
  • de X libris V solidis VI denariis receptis in parrochia Salmoniaci de sexaginta sex focis ducentis tresdecim animalibus viginti duobus in iugis de quibus levatur ut supra
  • [85]
  • de XVI libris X solidis receptis in parrochia de Albigniaco pro quaterviginti septem focis et trescentis sexaginta tribus animalibus et quadraginta uno iugo et levatur de hiis ut supra
  • [86]
  • de XVI libris VI solidis VI denariis receptis in parrochia de Chavannes de centum sex focis et trescentis quadraginta uno animali[sic] et triginta quatuor iungis[sic] bovum et levatur de ipsis ut supra
  • [87]
  • de XI libris IIII solidis VI denariis receptis in parrochia de Gorrevouz de sexaginta duodecim focis et ducentis sex animalibus et triginta tribus in iugis bovum et levatur de ipsis ut supra
  • [88]
  • de XVI libris XII denariis receptis de apud Osan al Bos Alloncia Aufay de quatuor iugis septem focis trescentis sexaginta animalibus et triginta sex iugis bovum et levatur de ipsis ut supra
  • [89]
  • et sciendum quod de quaterviginti decem novem focis existentibus in castellania tam viduarum quam pauperum nichil recuperare potuit ut dicit
  • [90]
  • summa corvagii : IIIIXX II lb. X s. VI d. vien. — qui viennenses scamsi[sic] ad parisienses valent LV libras IIII denariis parisiensium

venditiones

idem reddit computum

    [91]
  • de XXXVIII solidis parisiensium receptis de decem novem libris cere venditis ut supra qualibet duobus solidis
  • [92]
  • de XXXIIII solidis VII denariis receptis de sex viginti quindecim gallinis venditis ut supra qualibet tribus denariis parisiensium summa : LXXII s. VII d. par.

forinseca

idem reddit computum

    [93]
  • de XII libris parisiensium receptis de domino Stephano de Franchelens castellano Sancti Triverii de Cortous de mandato domini comitis ut dicit
  • [94]
  • de XV libris XX denariis(16) On avait, semble-t-il, d’abord Ă©crit XII solidis. parisiensium receptis de preposito Fuyssiaci per idem tempus
  • [95]
  • summa : XXVII lb. XX d. par.

arreragium

    [96]
  • idem reddit computum de X libris XI solidis VI denariis obolo parisiensium receptis de remanentia computi sui precedentis pro quindecim libris decem septem solidis tribus denariis obolo viennensium
  • [97]
  • summa : X lb. XI s. VI d. ob. par.

    [98]
  • summa totius recepte cum arreragio : VIIIXX XIIII lb. XV s. VI d. ob. par.

    [99]
  • de quibus in stipendiis triginta quatuor hominum extirpantium et trahentium nemus de prato domini renatum hoc hoc[sic] anno quorum quilibet capiebat per diem quinque denarios parisiensium : XIIII solidos II denarios
  • [100]
  • in stipendiis sexaginta decem octo falcatorum falcantium pratum domini quasi per unam diem quorum aliqui capiebant decem septem denarios parisiensium et aliqui sexdecim denarios : C VI solidos II denarios
  • [101]
  • in stipendiis oties[sic] viginti decem octo fenatorum fenantium fenum domini quasi per unam diem quorum aliqui plus capiebant et alii minus ut in particulis quas ostendit : IIII libras XIIII solidos VIII denarios
  • [102]
  • in feno predicto charreando et reponendo in domo domini videlicet viginti quinque charratis : XXVIII solidos III denarios parisiensium
  • [103]
  • in una domo domini in qua fenum repositum fuit aptanda et cooperienda de novo : XXVI solidos IIII denarios
  • [104]
  • et sciendum quod circa quadraginta charrate feni perdite fuerunt propter inundationem aquarum summa : XIII lb. IX s. VII d. par.
  • [105]
  • in aptando furno Pontis Vallium celum cuius ceciderat et appoyando refficiendo pro parte de novo : XXIIII solidos VIII denarios
  • [106]
  • in factura molendini Pontis Vallium de novo data in taschiam Lamberto Remillon de Masticone[sic] carpentario : XIIII libras VIII solidos VIII denarios
  • [107]
  • in aptanda et in groysianda calciata stagni de Doureri de duodecim pedibus data in taschiam Mileto terralliatori(17) On avait Ă©crit terreralliatori, mais le deuxième syllabe a Ă©tĂ© exponctuĂ©e. per Iaquimetum de Secussia[sic] : XIIII libras XVIII solidos IIII denarios parisiensium
  • [108]
  • in palis et fusta pro faciendo rolleto in dicta calciata : XXVI solidos VIII denarios
  • [109]
  • in aptando uno foramine quod evenit in calciata stagni de Buteria iuxta stufum in taschiam datam Guillermino terraliatori de consilio Jaquemeti de Sequssia[sic] (18) On avait, semble-t-il, Ă©crit sequssisia, mais le quatrième s a Ă©tĂ© exponctuĂ©. : XIIII solidos
  • [110]
  • in obscurando(19) Peut-ĂŞtre confondu avec obstruendo. veteri dechargio dicti stagni et fit novum dechargium de quo non computat quia nundum perfectum est in taschiam datam Guillermino terraliatori : XX solidos
  • [111]
  • item custodi stagnorum d’Albignia pro roba : X solidos
  • [112]
  • summa : XXXIIII lb. II s. IIII d. in stipendiis mille novies centum quinquaginta quinque terraliatorum curantium et reparantium fossata ville Pontis Vallium duplicia ut in particulis quas ostendit : LXI libras III solidos X denarios
  • [113]
  • in stipendiis quaterviginti quatuor carpentariorum colligentium et facientium fustam en Chamandroy pro bastimento ville Pontis Vallium ut in particulis quas ostendit : VII libras VIII solidos
  • [114]
  • in stipendiis sexaginta octo curruum fustam predictam charreantium de Chamandrey ad Pontem Vallium in pane dato bubulcis ut in particulis quas ostendit : CVIII solidos(20) Un première abrĂ©viation a Ă©tĂ© exponctuĂ©e. parisiensium
  • [115]
  • in factura trium magnorum chalfallorum super fossata in taschiam : VIII libras
  • [116]
  • in factura trium eschifarum factarum in taschiam super dicta fossata : LX solidos
  • [117]
  • in factura porte colacie facte apud in chalvallo iuxta furnum super riperiam : XIII solidos IIII denarios
  • [118]
  • in factura sex bancheriarum palicii facti et positi in taschiam retro domum Bertoude : XXX solidos
  • [119]
  • in factura aliarum sex bancharum palicii aut plus in eodem loco et ad portam Cussiriaci retro domum Stephani Corbet ut in particulis : XXX solidos
  • [120]
  • in duobus miliaribus clavorum pro postibus clavandis in eschivis predictis : XIIII solidos VIII denarios
  • [121]
  • in stipendiis serratorum serrantium postes pro bastimento et eschifis amparandis videlicet in ducentis sexaginta postibus et dantur pro filo septem denarii et in quater viginti et sex[sic] postibus et dantur pro filo quinque denarii : IX libras VI solidos VIII denarios
  • [122]
  • de IIII solidis receptis de parte sua clamarum in quibus capit duos solidos pro libra qui non fuerunt sibi alloquati in computo precedenti

salarium

    [123]
  • in stipendiis ipsius castellani capientis per annum quindecim libras viennensium finiendum vicesima sexta die mensis aprilis anno nonogesimo nono : X libras parisiensium summa expense et salarii : CVIII lb. XVIII s. VI d. par.

librata

    [124]
  • idem libravit ad expensas hospitii domini comitis factas per manum Hugonis de Voyrone per litteram domini comitis et dicti Hugonis redditam ut supra in avena : VI libras XV solidos IIII denarios
  • [125]
  • idem libravit ad expensas domini comitis factas per manum Hugonis de Voyrone per litteram dictorum domini comitis et Hugonis redditam supra in avena : VIII libras
  • [126]
  • idem libravit domino comite traditas Bertholomeo Guioti in centum quatuor decim[sic] libris viennensium ut per litteram domini datam die veneris post festum beati Bertholomei anno Domini nonogesimo octavo quam reddit : LXXVI libras parisiensium
  • [127]
  • idem libravit domino Iohanni Floridi de leva Pontis d’Enz anno nonogesimo septimo per confessionem dicti domini Iohannis : X libras parisiensium
  • [128]
  • summa librate : C lb. XV s. IIII d. par.

    [129]
  • summa totius expense salarii et librate : IIC LVII lb. V s. IX d. par.

    [130]
  • et sic debentur ei : IIIIXX II libre X solidi II denarii obolus parisiensium
  • [131]
  • de quibus deducuntur quas habuit de Iudeis Pontis Vallium : LXIIII libre parisiensium * quere ultra fenum note diplomatique* quere ultra fenum : ajoutĂ© en fin de ligne.

fenum

    [132]
  • idem reddit computum de XXV charratis feni receptis de exitu pratorum domini hoc anno
  • [133]
  • de quibus idem libravit ad expensas domini factas per manum Hugonis de Voyrone per litteram dictorum domini comitis et Hugonis redditam superius in avena sexaginta tribus equis
  • [134]
  • idem libravit ad expensas dicti domini comitis factas per manum dicti Hugonis ut per litteram dictorum domini comitis et Hugonis redditam superius in avena quater viginti septem equis
  • [135]
  • item in expensis domini Iohannis de Greliaco sine littera de mandato Petri clerici ut dicit pro duobus diebus viginti quinque equis

    [136]
  • * item deduccuntur[sic] quas habuit de burgensibus Pontis Vallium in subsidium bastimenti : XIII libre VI solidi VIII denarii parisiensium
  • [137]
  • summa deducti : LXXVII lb. VI s. VIII d.
  • [138]
  • et sic debentur ei : C III solidi VI denarii obolus parisiensium
  • [139]
  • quibus adduntur pro pretio duodecim balistarum et uno miliari flechonum sive carrellis et uno baudrey que sibi habere fecit Bertholomeus castellanus Baugiaci quorum pretium dicto Bertholomeo reddidit : LX solidi parisiensium
  • [140]
  • et sic debentur ei finaliter : VIII libre III solidi VI denarii obolus parisiensium



Notes

1 - Ces deux derniers articles paraissent avoir été ajoutés dans l’espace laissé libre sur la ligne suivante par la recette de foin, qui n’en occupe qu’un tiers.
2 - Lire – pour nongentis quarrellis – novem centis quarellorum, sous l’influence de quinque milibus quarrellorum.
3 - On attendrait ligni ou lignee.
4 - On avait d’abord écrit VIII.
5 - On avait d’abord écrit finita.
6 - On avait, semble-t-il, d’abord commencé à écrire barth.
7 - Le dimanche 19 avril 1299.
8 - On avait d’abord écrit finiende.
9 - Le début du mot est raturé.
10 - On a Ă©crit degagio.
11 - On a Ă©crit dellaya.
12 - Lire exaravit.
13 - On a Ă©crit allabreta.
14 - Lire quater.
15 - Lire iugis. De mĂŞme, plus loin, de trescentis quadraginta uno animali.
16 - On avait, semble-t-il, d’abord écrit XII solidis.
17 - On avait écrit terreralliatori, mais le deuxième syllabe a été exponctuée.
18 - On avait, semble-t-il, écrit sequssisia, mais le quatrième s a été exponctué.
19 - Peut-ĂŞtre confondu avec obstruendo.
20 - Un première abréviation a été exponctuée.