Compte de Guigonet de Saint-Germain (Guigonetus de Sancto Germano), châtelain, pour la châtellenie de Pont-de-Vaux, du jeudi 1er mai 1292 au vendredi 1er mai 1293 / lundi 13 avril 1293 pour les casuels

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9155 - 7

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Nils Mantilleri, Jean-Michel Poisson et Marianne Ronot, Compte de Guigonet de Saint-Germain (Guigonetus de Sancto Germano), châtelain, pour la châtellenie de Pont-de-Vaux, du jeudi 1er mai 1292 au vendredi 1er mai 1293 / lundi 13 avril 1293 pour les casuels, Lyon - Chambéry, 2011 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

(1) Ce compte est numéroté I en tête. Computus Guigoneti de Sancto Germano castellani Pontis Vallium a prima die maii anno Domini Mo CCo nonogesimo[sic] secundo usque ad eandem[sic] diem anno revoluto nonogesimo tertio videlicet de uno anno integro preterquam de bannis et escheytis de quibus non computat nisi usque ad diem lune XIII diem aprilis intrantis receptus per Stephanum de Sancto Ragneberto apud Chambariacum presente domino comite

frumentum(2) On trouve un signe de paragraphe en tĂŞte de chacune des rubriques.

idem reddit computum

    [1]
  • de exitu molendini de Marceseys in quo dominus percipit sextam partem non computat ratione qua in computo precedenti
  • [2]
  • de exitu coponagii Pontis Vallium nichil in frumento hoc anno quia adcensatum est ad denarios cum minuto pedagio cridagio et leyda et similibus ut infra in computo denariorum et finietur dicta censa XVa die maii anno nonogesimo tertio
  • [3]
  • de II meyteriis frumenti receptis de Martino mugnerio de exitu molendini empti olim de Guidone d’Espinoux(3) On a Ă©crit despinoux. a prima die maii anno nonogesimo secundo usque ad receptionem huius computi et ita parum respondet quia fuit dilaniatum cum alio molendino quod est ibi destructum
  • [4]
  • de manso Chalvet non computat quia illi de Trembley qui illum tenere solent et dabant inde duo meyteria et dimidium frumenti ad mensuram Baugiaci reccesserunt[sic] nec fuit excultus sed datur excolendus quibusdam hominibus de Baugiaco per Petrum clericum ita quod inde debet dictus castellanus in suo primo computo respondere
  • [5]
  • de II meyteriis receptis de terragio mansi Hugoneti de Fromentauz redacti ad manum domini hoc anno
  • [6]
  • de coponagio quem capitur apud Sanctum Benignum in nundinis beati Christofori non computat quia adcensatum est cum alio coponagio
  • [7]
  • summa : IIII meyteria frumenti — de quibus respondet in computo suo de Chevrous

siligo

    [8]
  • de exitu molendini de Marceseys in quo capit dominus sextam partem non computat ratione qua supra in frumento
  • [9]
  • de exitu coponagii non computat quia adcensatur ad denarios ut supra in frumento
  • [10]
  • de X meyteriis receptis de hominibus de vico Albigniaci de redditu per annum
  • [11]
  • de IIII meyteriis receptis in villa Sancti Benigni de prepositura per annum
  • [12]
  • de XVIII meyteriis receptis apud Boscum pro eodem
  • [13]
  • de IX meyteriis receptis ibidem de chacipoleria per annum
  • [14]
  • de IIII meyteriis receptis de Guillermo de Belevro pro manso al Chapotaz de redditu per annum
  • [15]
  • de duobus meyteriis et dimidio que debebant illi de Trembley pro manso Chalvet non computat ratione qua supra in frumento sed admodo[sic] (4) Lire admodum. ut supra de dicto manso respondebit
  • [16]
  • de II meyteriis receptis de Martino mugnerio de exitu unius molendinorum emptorum olim de Guidone d’Espinous a prima die maii anno nonogesimo secundo usque ad receptionem presentis computi et ita parum respondet ratione qua supra in frumento
  • [17]
  • de exitu mansi Hugonis de Fromentauz nichil in siligine
  • [18]
  • summa : XLVII meyteria siliginis — de quibus respondet in computo de Chevrous

avena

idem reddit computum

    [19]
  • de XXVII meyteriis avene receptis de gardis in castellania Pontis Vallium hoc anno ut in particulis extente
  • [20]
  • de manso Chalvet sito apud Boyssey quod tenere solent illi de Trembley non computat ratione qua supra in siligine et frumento
  • [21]
  • de II meyteriis et dimidio receptis de terrragio mansi Hugonis de Fromentauz quod est ad manum domini ut supra in frumento
  • [22]
  • de coponagio nichil computat quia adcensatum est ad denarios ut supra in siligine et frumento
  • [23]
  • summa : XXIX meyteria et dimidium avene — de quibus respondet in computo de Chevrous

panes

    [24]
  • idem reddit computum de IIII panibus receptis de hominibus de Albigniaco de redditu per annum — venduntur ut infra

cera

    [25]
  • idem reddit computum de XXVII libris cere receptis de gardis per annum ut in computis precedentibus et extenta — de quibus respondet in computo de Chevrous

galline

    [26]
  • idem reddit computum de CIII gallinis receptis in castellania de hominibus domini apud vicum Albigniaci ubi levatur una gallina in quolibet foco et apud Boscum et apud Sanctum Benignum ubi levantur due galline in quolibet foco
  • [27]
  • summa : CIII galline — de quibus respondet in computo suo de Chevrous

carelli

idem reddit computum

    [28]
  • de C carellis ferri ad balistas receptis de heredibus Guillermi Fabri de redditu per annum pro porteria porte deversus Cusiriacum
  • [29]
  • de C carrellis[sic] receptis ab Hugoneto Corbeti pro porteria porte deversus Baugiacum hoc anno
  • [30]
  • de VIC carellis receptis de remanentia computi sui precedentis
  • [31]
  • summa recepte cum arreragio : VIIIC carelli — et remanent

fenum

idem reddit computum

    [32]
  • de I carrata feni recepta de exitu prati de Planeteuz pro iure quod habet in eo dominus pro empto de heredibus Hugonis de Viriset et de uxore dicti Tochart et de uxore Iohannis Poysat
  • [33]
  • de I carrata recepta de exitu pratorum mansi illorum del Trembley dicti Chalvet et nunc datus est excolendus dictus mansus ut supra in frumento
  • [34]
  • summa : II carrate feni — de quibus respondet in computo de Chevrous

denarii

idem reddit computum

    [35]
  • de XXVII solidis III denariis parisiensiumnote diplomatiqueparisiensium : ajoutĂ© en interligne. receptis in dicta castellania de redditu per annum
  • [36]
  • de quinque solidis quos debebat Hugo de Fromentauz et de sexdecim solidis quos debebant illi del Trembley pro manso Chalvet non computat quia dimiserunt dictum mansum ut supra in frumento sed modo datus est excolendus ut supra
  • [37]
  • de IIII solidis VI denariis receptis de tribus banchis macelli de redditu per annum et dantur pro qualibet bancha decem octo denarios
  • [38]
  • de porcis ocisis[sic] in macello de quorum quolibet capitur obolus non computat quia adcensatum est cum leyda ut infra
  • [39]
  • de VI libris XIIII solidis receptis de teysis in villa Pontis Vallium que levantur in octabis paschatis singulis annis pro anno nonogesimo tertio
  • [40]
  • de VIII solidis VIII denariis receptis de firma forestagii et dominii ripparie de Marceseys finita in paschate anno nonogesimo tertio et levatur forestagium in nativitate Domini anno quolibet
  • [41]
  • de VI libris XIII solidis IIII denariis receptis de firma furni Pontis Vallium finienda prima die maii anno nonogesimo tertio
  • [42]
  • de XX solidis receptis de medietate firme fornagii hominum existentium extra portam finienda prima die maii anno nonogesimo tertio
  • [43]
  • de XX solidis receptis de medietate firme fornagii hominum existentium extra portam Pontis Vallium qua itur versus Cusiriacum finita in festo beati Luce evvangeliste anno nonogesimo secundo et de alia medietate computavit in computo precedenti
  • [44]
  • de XX solidis receptis de medietate eiusdem firme finiende in festo beati Luce predicto anno nonogesimo tertio et tunc debentur tantumdem
  • [45]
  • de XVI solidis VIII denariis receptis de firma fornagii hominum existentium extra portam a parte Baugiaci finita prima die martii anno nonogesimo secundo
  • [46]
  • de XIII libris VI solidis VIII denariis receptis de firma minuti et grossinote diplomatiquegrossi : biffĂ©. pedagii leyde coponagii et nundinarum Baugiaci sancti Andree cridagii essegagii porcorum occisorum in macello et nundinarum Sancti Benigni finienda decima quinta die mensis maii anno nonogesimo tertio
  • [47]
  • de exitu nundinarum et de pedagio Iudeorum et de magno pedagio non computat quia continentur in firma supra proximo nominata ut dicit castellanus
  • [48]
  • de pontanagio quod levatur in incremento aquarum ad portam de versus Baugiacum non computat quia poni debet ut dicit in itinere elevando et aptando a dicta porta usque ad pontem
  • [49]
  • de IIII libris receptis de talliis apud Sanctum Benignum in festis beati Bartholomei et sancti Andree hoc anno
  • [50]
  • de XVIII libris receptis de talliis apud Boscum in supradictis festis beati Bartholomei et sancti Andree hoc anno
  • [51]
  • de censa Iudeorum non computat quia solvunt per compositionem factam cum domino
  • [52]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de exitu minuti bosci scisi in nemore de poypia hoc anno
  • [53]
  • de censa corsinorum non computat quia solverunt domino ut dicit
  • [54]
  • summa : LIIII lb. IIII s. V d. par.

[complaincte]

    [55]
  • de complainctis non computat quia non fuerunt facte hoc anno

[inventa]

    [56]
  • de inventis nichil hoc anno

garde

    [57]
  • idem reddit computum de V solidis VIII denariis parisiensium receptis de gardis per annum ut in particulis extente
  • [58]
  • summa eadem : V s. VIII d. par.

introgia

    [59]
  • de introgiis nichil hoc anno

laudes et vende

idem reddit computum

    [60]
  • de II solidis parisiensium receptis de Comite del Truchal pro laudibus et vendis tertie partis domus vendite magistro Cudurer pretio tresdecim solidorum quatuor denariorum parisiensium
  • [61]
  • de XL solidis receptis de Humberto Grandis Veretri pro domo quam emit a Iohanne Berthoudi pretio quatuordecim librarum parisiensium
  • [62]
  • de VI solidis receptis a Jaqueta La Bollieta pro domo empta ab uxore Guillermi de Foresta pretio quadraginta solidorum
  • [63]
  • de X solidis parisiensium receptis a monacho de Monz pro domo empta a fratre suo pretio sexaginta sex solidorum octo denariorum
  • [64]
  • de XIIII solidis parisiensium receptis ab Hugone Corbeti pro domo empta a dicto Scutifero pretio quatuor librarum tresdecim solidorum et quatuor denariorum
  • [65]
  • de XII denariis receptis de Iohanne del Chagno pro pecia terre empta pro medietate laudum et venditionum a fratre suo vel sorore pretio duodecim solidorum
  • [66]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a Grasso Budello pro prato empto a Iohanne de Faol pretio quinquaginta trium solidorum et quatuor denariorum
  • [67]
  • de XII denariis receptis ab Evrardo de Curtile Martini pro peda empta a Iohanne Carrel pretio sex librarum octo denariorum
  • [68]
  • summa : IIII lb. IX s. IIII d. par.

banna

idem reddit computum

    [69]
  • de LXXIII solidis IIII denariis parisiensium receptis de uxore Stephani Bolen pro banno quia furata fuit quoddam linteamen
  • [70]
  • de XX solidis parisiensium receptis de uxore Collie quia vidit nec revelavit
  • [71]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de filio Iohannis Palmerii quia cepit in nemore de Marceseys ligna aliena
  • [72]
  • de XX solidis receptis de hospitalario Pontis Vallium quia percussit quendam[sic] ribaldum de Vern[io] in tybia
  • [73]
  • de X solidis receptis de dicto Gueyner quia percussit socrum suam de pugno
  • [74]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Derria de Sancto Benigno quia percusserat quandam mulierem
  • [75]
  • de LXXIII solidis IIII denariis receptis de minutis clamis trium solidorum et inferius obvenientium per dictum tempus ut in particulis
  • [76]
  • summa : X lb. VI s. VIII d. par. — deductis decem solidis pro parte castellani capientis duodecim denarios in libra

venditiones

idem reddit computum

    [77]
  • de III solidis IIII denariis parisiensium receptis de quatuor panibus venditis ut supra pro tanto
  • [78]
  • summa eadem : III s. IIII d. par.

    [79]
  • summa totius recepte : LXIX lb. IX s. V d. par.

    [80]
  • de quibus in piesonibus et curatis muri cortinarum poypie faciendis de duodecim navatis lapidum que erant ibi et sunt ibi facte iuxta poypiam pro medietate vel circa et in stipendiis Bochardi lathomi et duorum sociorum suorum qui fecerunt predicta in taschiam pro quadraginta solidis viennensium et in stipendiis plurium hominum ibidem operantium et apportantium manuoperam et aptantium : IIII libras viennensium
  • [81]
  • in sex viginti meyteriis calcis emptis ad idem et pro chafallo embochiendo et dealbando et dantur pro quolibet meyterio novem denarii viennensium, de qua calce remanent circa decem meyteria : IIII libras X solidos viennensium
  • [82]
  • in harena[sic] ibi apportanda : XX solidos viennensium
  • [83]
  • in chafallo poypie plastrando et dealbando et fuit ibi positum de calce predicta : XL solidos
  • [84]
  • in stipendiis magistri Iohannis carpentarii et Stephani de Molendino carpentarii facientium quandam domum iuxta dictum chafallum et fuerunt ibi per decem dies et dantur cuilibet per diem duo solidi viennensium : XL solidos viennensium
  • [85]
  • fusta empta ad idem preter trabes captas in nemore domini retro poypiam : XXXV solidos
  • [86]
  • uno miliari latarum empto ad idem : XV solidos
  • [87]
  • tribus miliariis tegularum emptis ad idem et ibi positis : LVI solidos
  • [88]
  • clavino ad idem : VI solidos
  • [89]
  • in dicta domo palatanda et torcheanda et induenda intus et extra : XXX solidos
  • [90]
  • in mutis trium girfaldorum et duorum falconum domini faciendis [vig…bus] et fusta emptis ad idem : XV solidos
  • [91]
  • in viginti ulnis tele ibi emptis et positis ibidem : XV solidos
  • [92]
  • expensis magistri Iohannis falconerii et trium gilfardorum[sic] et duorum falconum apud Pontem Vallium a festo sancti Laurentii usque ad festum beati Andree subsequens videlicet per sexdecim septimanas et roncini dicti magistri Iohannis per unum mensem et dicte expense taxate fuerunt per diem duos solidos sex denarios viennensium : XIIII libras viennensium
  • [93]
  • item expensis dicti magistri Iohannis, domini Reynaudi de Viriset, Acarie de Chavannes et Humberti fratris sui recedendo de dicto loco et apportando apud Costam dictas aves per litteram domini de mandato quam reddit : LX solidos viennensium
  • [94]
  • locagio unius roncine ad opus dicti magistri Iohannis per novem dies et dabantur sibi per diem nonote diplomatiqueno : biffĂ©. duodecim denarii : IX solidos viennensium
  • [95]
  • in stipendiis nuntiorum missorum per idem tempus pro negotiis domini : X solidos
  • [96]
  • idem libravit Petro clerico de Montemeliano pro operibus domininote diplomatiquedomini : ajoutĂ© en interligne. de Treforcio faciendis per litteram dicti Petri de testimonio et recepta datam die iovis post octabas paschatis anno nonogesimo tertio quam reddit : X libras
  • [97]
  • idem libravit in fusta pro domo Thome scisoris domini carreanda et ducenda apud Lugdunum per Sagonam per litteram domine comitisse de mandato et dicti Thome de confessione quas reddit : LX solidos viennensium
  • [98]
  • idem libravit Guillermerio de Camera familiari domini comitis in quibus idem dominus comes sibi tenebatur per litteram dicti domini comitis de mandato datam die dominica post festum decollationis beati Iohannis baptiste anno nonogesimo secundo et per confessionem dicti Guillermerii presentis : C solidos viennensium
  • [99]
  • idem libravit Berteto Reynaudi pro vadiis suis et custodia equarum domini per litteram Petri de Montemeliano de mandato datam die iovis post octabas paschatis anno nonogesimo tertio et litteram dicti Berteti de recepta quas reddit : C solidos
  • [100]
  • idem libravit in stipendiis quatuor hominum cum armis quos misit apud Burgum de mandato domini Petri de Castellione ballivi Baugiaci per duo paria litterarum ipsius ballivi quarum una data est dominica qua cantatur letare iherusalem anno nonogesimo secundo et altera eodem anno quas reddit : XLI solidos
  • [101]
  • idem libravit sibi ipsi pro salario suo de Ponte Vallium et de Chevroux ab ultima die mensis iunii anno nonogesimo secundo usque ad primam diem maii usque ad quam computat videlicet pro undecim mensibus et dantur sibi per annum quindecim libre viennensium ex conventione facta cum eo : XIII libras XV solidos
  • [102]
  • idem libravit in decem carratis feni emptis pro tanto de mandato Petri clerici ad opus equorum et equarum domini et remanent : C solidos viennensium
  • [103]
  • summa expense salarii et librate : IIIIXX III lb. XVII s. vien.

    [104]
  • et sic computatis duobus parisiensium pro tribus viennensium(5) Lire computatis duobus denariis parisiensium pro tribus denariis viennensium. On pourrait ĂŞtre tentĂ© de lire duobus parisiensibus pro tribus viennensibus. debet : XIII libras XI solidos V denarios parisiensium, de quibus respondet in recepta in computo suo de Chevroux et eque in denariis
  • [105]
  • memorandum quod castellanus dixit quod in septuaginta tribus solidis quatuor denariis computatis pro minutis [clamis ut supra] in titulo bannorum includuntur XL solidi parisiensium quos habuit de Petro Bertoudi de Ponte Vallium



Notes

1 - Ce compte est numéroté I en tête.
2 - On trouve un signe de paragraphe en tĂŞte de chacune des rubriques.
3 - On a Ă©crit despinoux.
4 - Lire admodum.
5 - Lire computatis duobus denariis parisiensium pro tribus denariis viennensium. On pourrait être tenté de lire duobus parisiensibus pro tribus viennensibus.