Compte de Guigonet de Saint-Germain (Guigonetus de Sancto Germano), châtelain, pour la châtellenie de Pont-de-Vaux, du jeudi 1er mars 1291 (nouveau style) au jeudi 1er mai 1292

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9155 - 6

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Nils Mantilleri, Jean-Michel Poisson et Marianne Ronot, Compte de Guigonet de Saint-Germain (Guigonetus de Sancto Germano), châtelain, pour la châtellenie de Pont-de-Vaux, du jeudi 1er mars 1291 (nouveau style) au jeudi 1er mai 1292, Lyon - Chambéry, 2011 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

(1) Ce compte est numéroté II en tête. Cumputus[sic] Guigoneti de Sancto Germano castellani(2) On avait d’abord écrit castellano, mais cette fois la terminaison a été corrigée. Pontis Vallium a prima die martii anno Domini Mo CCo nonagesimo usque ad eandem[sic] diem anno nonagesimo primo et ab inde usque ad primam diem maii anno Domini Mo CCo nonagesimo secundo videlicet de uno anno integro et duobus mensibus

frumentum(3) On trouve un signe de paragraphe en tĂŞte de chacune des rubriques.

    [1]
  • de exitu molendini de Marceseys non computat in quo dominus percipit sextam partem quia exitus pro parte domini traditus est Iohanni Chanel pro factura dicti molendini donec solutus sit de dicta factura, dictus autem Iohannes de exitu debet respondere et in solutionem sibi compensare : hoc factum fuit per Petrum clericum ut dicit castellanus
  • [2]
  • de exitu coponagii Pontis Vallium nichil in frumento hoc anno quia ascensatum[sic] est ad denarios cu[sic] (4) Lire cum. minuto pedagio cridagio et leyda et similibus ut infra in cumputo denariorum et finietur(5) On avait d’abord Ă©crit finitur et la correction est flĂ©chĂ©e. dicta censa decima quinta die maii
  • [3]
  • de X meiteriis frumenti receptis de magistro Bernardo carpentario de firma molendinorum que empta fuerunt de Guidone de Espinoux finita in nativitate Domini anno nonagesimo primo
  • [4]
  • de exitu dictorum molendinorum a fine(6) On a Ă©crit afine. dicte cense usque ad diem huius cumputi nichil cumputat quia molendina destructa sunt
  • [5]
  • de manso Chalvet quod tenere solent illi del Trembley et dabant duos meiteria et dimidium frumenti ad mensuram Baugiaci non cumputat quia tenementarii dimiserunt nec aliquid in eo excrevit quia non fuit cultus ut dicit
  • [6]
  • de II meiteriis receptis de terragio mansi Hugoneti de Fromentauz redacti ad manum domini
  • [7]
  • de coponagio quod capitur apud Sanctum Benignum in nundinis beati Christofori non cumputat quia ascensatum est cum alio coponagio
  • [8]
  • summa recepte : XII meiteria frumenti — de quibus(7) On Ă©crit toujours dequibus. respondet in cumputo suo de Chivroux

siligo

    [9]
  • de exitu molendini de Marceseys in quo capit dominus sextam partem non cumputat ratione qua supra in frumento
  • [10]
  • de exitu coponagii non cumputat quia ascensatur ad denarios ut supra in frumento
  • [11]
  • de X meiteriis receptis de hominibus de vico Albigniaci de redditu per annum
  • [12]
  • de IIII meiteriis receptis in villa Sancti Benigni de prepositura per annum
  • [13]
  • de XVIII meiteriis receptis apud Boscum pro eodem
  • [14]
  • de IX meiteriis receptis ibidem de cacipoleria[sic] per annum
  • [15]
  • de IIII meiteriis receptis de Guillermo de Belevro pro manso al Chapotaz de redditu per annum
  • [16]
  • de duobus meiteriis et dimidio que debebant illi del Trembley pro manso Chalvet non cumputat ratione qua supra in frumento
  • [17]
  • de XX(8) On avait probablement Ă©crit d’abord X. meiteriis receptis de firma molendinorum emptorum de Guidone de L’Espinos data magistro Bernardo carpentario finita in nativitate Domini anno nonagesimo primo
  • [18]
  • de exitu dictorum molendinorum non cumputat a fine dicte firme usque nunc quia destructa sunt ut supra
  • [19]
  • de exitu mansi Hugonis de Fromentaux nichil in siligine
  • [20]
  • summa recepte : LXV meiteria siliginis — de quibus respondet in cumputo de Chivroux

avena

idem reddit cumputum

    [21]
  • de XXVII meiteriis avene receptis de gardis in castellania Pontis Vallium hoc anno ut in particulis extente
  • [22]
  • de manso Chalvet sito apud Boysey quod tenere solent illi del Trembley non cumputat ratione qua supra in siligine
  • [23]
  • de II meiteriis et dimidio receptis de terragio(9) Le mot est clairement Ă©crit dans le compte suivant. mansi Hugonis de Fromentauz quod est ad manum domini ut supra in frumento
  • [24]
  • de coponagio nichil cumputat quia ascensatum est ad denarios ut supra in frumento et siligine
  • [25]
  • summa recepte : XXIX meiteria et dimidium avene — de quibus respondet in cumputo suo de Chivroux

panes

    [26]
  • idem reddit cumputum de IIII panibus receptis de hominibus de Albigniaco de redditu per annum — venduntur ut infra

cera

idem reddit cumputum

    [27]
  • de XXVII libris cere receptis de gardis per annum ut in cumputo precedenti detracta una libra cere pro Iohanne Palmer quia burgensis ville Pontis Vallium effectus est
  • [28]
  • summa recepte : XXVII libre cere — de quibus respondet in cumputo suo de Chivroux

galline

    [29]
  • idem reddit cumputum de CIII gallinis receptis in castellania de hominibus domini apud vicum Albigniaci ubi levatur una gallina in quolibet foco et apud Boscum et apud Sanctum Benignum ubi levantur due galline in quolibet foco
  • [30]
  • summa recepte : CIII galline — de quibus respondet in cumputo suo de Chivroux

carelli

idem reddit cumputum

    [31]
  • de C carellis ferri ad balistam receptis de heredibus Guillermi Fabri de redditu per annum pro porteria porte deversus Cusiriacum
  • [32]
  • de centum carellis quos debet porterius porte deversus Baugiacum non cumputat quia non possunt recuperari ab eo propter paupertatem eius
  • [33]
  • de VC carrellis[sic] receptis de remanentia cumputi sui precedentis
  • [34]
  • summa recepte cum arreragio : VIC carelli — et remanent

fenum

idem reddit cumputum

    [35]
  • de I carrata feni recepta de exitu prati de Planeteuz pro iure quod habet in eo dominus pro empto de heredibus Hugonis de Viriset et de uxore dicti Thochart et de uxore Iohannis Poysat
  • [36]
  • de I carrata recepta de exitu pratorum mansi illorum del Trembley dicti Chalvet ut supra in frumento
  • [37]
  • summa recepte : II carrate feni — de quibus respondet in cumputo de Chivroux

denarii

idem reddit cumputum

    [38]
  • de XXVII solidis III denariis parisiensium receptis in dicta castellania de redditu per annum
  • [39]
  • de quinque solidis quos debebat Hugo de Fromentauz et de sexdecim solidis quos debebant illi del Trembley pro manso Chalvet non cumputat quia dimiserunt dictum mansum ut supra in frumento
  • [40]
  • de IIII solidis VI denariis receptis de tribus banchis mascelli[sic] de redditu per annum et dantur pro qualibet bancha decem octo denarios
  • [41]
  • de porcis occisis in mascello de quorum quolibet capitur obolus non cumputat quia ascensatum est cum leyda ut infra
  • [42]
  • de VI libris XIIII solidis receptis de teysis in villa Pontis Vallium que levantur in octabis paschatis singulis annis pro anno nonagesimo primo
  • [43]
  • de VI libris XIIII solidis receptis de teisis ibidem pro anno finito in octabis paschatis anno nonagesimo secundo
  • [44]
  • de VIII solidis VIII denariis receptis de firma forestagii et dominii riparie de Marceseys finita in paschate anno nonagesimo secundo et levatur forestagium in nativitate Domini anno quolibet
  • [45]
  • de LXVI solidis VIII denariis receptis de medietate firme furni(10) On avait Ă©crit de medietate firme Pontis Vallium furni, mais on a corrigĂ© l’ordre des mots en usant d’appels de note. Pontis Vallium finite decima die(11) Il faut probablement lire decima quinta die. Cf. compte prĂ©cĂ©dent : finiende quindecima die mensis intrantis maii. mensis intrantis maii anno nonagesimo primo
  • [46]
  • de CV solidis IIII denariis receptis de exitu furni Pontis Vallium usque ad diem huius cumputi quia non potuit ascensari ut dicit castellanus
  • [47]
  • de XX solidis receptis de medietate firme fornagii hominum existentium extra portam Pontis Vallium qua itur versus Pontem Valliumnote diplomatiquePontem Vallium : biffĂ©. Cusiriacum finita in festo beati Luce evvangeliste anno nonagesimo primo
  • [48]
  • de XX solidis receptis de medietate firme fornagii dictorum hominum existentium extra portam qua itur versus Cusiriacum finiende in festo beati Luce evvangeliste anno nonagesimo secundo et tunc debentur tantumdem
  • [49]
  • de XVI solidis VIII denariis receptis de firma fornagii hominum existentium extra portam a parte Baugiaci finita prima die martii anno nonagesimo primo
  • [50]
  • de VI libris XIII solidis IIII denariis receptis de medietate firme minuti et grossi pedagii, leyde, copunagii et nundinarum Baugiaci sancti Andree, cridagii, essegagii, porcorum occisorum in mascello et nundinarum Sancti Benigni finita decima quinta die mensis maii anno nonagesimo primo
  • [51]
  • de XIII libris VI solidis VIII denariis receptis de eadem firma finienda decima quinta die mensis maii anno nonagesimo secundo
  • [52]
  • de exitu nundinarum et de pedagio Iudeorum et de magno pedagio non cumputat quia continentur in firma supra proximo nominata ut dicit castellanus quere inferius in dorso presentis computi note diplomatiquequere inferius in dorso presentis computi : ajoutĂ© en marge de gauche.
  • [53]
  • de pontanagio quod levatur in incremento aquarum ad portam deversus Baugiacum non cumputat quia ut dicit castellanus poni debet in itinere elevando et aptando a dicta porta usque ad pontem
  • [54]
  • de IIII libris receptis de talliis apud Boscumnote diplomatiqueBoscum : biffĂ©. Sanctum Benignumnote diplomatiqueSanctum Benignum : ajoutĂ© en fin de ligne. in festis beati Bertholomei[sic] et sancti Andree
  • [55]
  • de XVIII libris receptis de talliis apud Boscum in supradictis festis beati Bertholomei et beati Andree
  • [56]
  • de censa Iudeorum non cumputat quia solverunt per compositionem factam cum eis per dominum
  • [57]
  • de minuto bosco scisso in nemore de poypia non cumputat quia nichil capitur in eo nisi ad tempus quo mundatur vel interscinditur
  • [58]
  • de censa corsinorum non cumputat quia solverunt domino in ultima solutione facta domino duci per manum donni[sic] Iohannis Floridi
  • [59]
  • summa recepte : LXVIII lb. XVII s. I d. par.

[complainte]

    [60]
  • de complaintis non cumputat quia non fuerunt facte hoc anno

[inventa]

    [61]
  • de inventis nichil hoc anno

garde

    [62]
  • idem reddit cumputum de V solidis VIII denariis parisiensium receptis de gardis per annum ut in particulis extente
  • [63]
  • summa recepte : V s. VIII d. par.

[introgia]

    [64]
  • de introgiis nichil hoc anno

laudes et vende

idem reddit cumputum

    [65]
  • de VI denariis parisiensium receptis de uxore Mathei de Monte pro domo empta de Peroneto Mariton quinque solidis
  • [66]
  • de II solidis receptis de Hugone Ribout pro terra empta a Guillermo Cusel triginta sex solidis
  • [67]
  • de V solidis receptis de Bernardo Lavat pro medietate domus empta de sorore sua sex libris tresdecim solidis IIIIor denariis
  • [68]
  • de XVII denariis receptis de Bernardo del Chano pro pecia terre empta de liberis Castin decem septem solidis
  • [69]
  • de X denariis receptis de Bernardo filio Ponceti Tallifer pro terra empta de Hugone del Verney decem solidis
  • [70]
  • de V denariis receptis de Petito Iulian pro terra empta de filio Castin quinque solidis
  • [71]
  • de II solidis receptis de Balbo d’Avistes pro plaustro empto a dicto Garnier viginti solidis
  • [72]
  • de XVI denariis receptis de Moyrondo de Avistes pro plaustro empto ab Humberto Chanel decem octo solidis
  • [73]
  • de XII solidis receptis de clerico de Cessor pro domo empta ab Hugone fratre suo quatuor libris
  • [74]
  • de XX solidis receptis de dicto Ramus pro domo empta de quadam muliere de Chavannes quinquaginta solidis
  • [75]
  • de II solidis receptis de Regelino pro domo empta de dicto L’Escuer sexdecim solidis octo denariis
  • [76]
  • de XV denariis receptis de Aymone de Curia pro terra empta de Laurentia sorore sua quindecim solidis
  • [77]
  • summa recepte : LI s. IX d. par.

banna

idem reddit cumputum

    [78]
  • de LXVI solidis VIII denariis parisiensium receptis de Martino Picardi de Bosco quia inventus fuit piscari de nocte in riparia de Oisa
  • [79]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Perrino de Beys quia cepit boscum alienum contra voluntatem suam
  • [80]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Po[nceto] Pele[terii] pro eodem
  • [81]
  • de XIII(12) Le nombre a Ă©tĂ© très raturĂ©. solidis IIII denariis receptis de Jaqueto Blanchardi quia percussit quandam mulierem
  • [82]
  • de XVI solidis receptis de Iohanne Palmer quia noluit obedire cuidam compromisso facto per castellanum
  • [83]
  • de XX solidis receptis de Iohanne Berthoudi quia percussit quendam hominem in foro
  • [84]
  • de XL solidis receptis de Benedicto de Faola pro eo quod cepit bladum in molendino minus iuste
  • [85]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis de Stephano filio Rater pro banno sanguinis
  • [86]
  • de III solidis IIII denariis receptis de vicario Pontis Vallium pro eo quod percussit dictum Stephanum
  • [87]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Girardino nepote [Incu]rati quia percussit predictum Stephanum
  • [88]
  • de LXXIII solidis VI denariis receptis de quadraginta clamis per dictum [tempus]
  • [89]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Bernardo del Chano pro eo quod cepit bovem in domo parçonerii sui violenter
  • [90]
  • summa recepte deductis quindecim solidis pro parte castellani capientis duodecim denariis in libra : XIIII lb. XI s. II d. par.

venditiones(13) On observe un changement de plume Ă  partir de cette rubrique.

    [91]
  • idem reddit cumputum de III solidis IIII denariis parisiensium receptis de quatuor panibus venditis ut supra pro tanto
  • [92]
  • summa recepte : III s. IIII d. par.

    [93]
  • summa totius recepte : IIIIXX VI lb. III s. IIII d. par., valent : VIXX IX lb. V s. vien.

cafallum

    [94]
  • de quibus in pisione cafalli de muro facta et stipendiis lathomorum et calce ad idem : LXV solidos viennensium
  • [95]
  • in fusta empta columpnis et trabibus pro postibus faciendis latis charreagio fuste et palorum ut in particulis : XII libras XVIII denarios viennensium
  • [96]
  • in factura dicti caphalli et palicii circumquaque cafallum in taschiam : XX libras viennensium
  • [97]
  • in clavino et una corda empta pro fusta levanda : XXXI solidos
  • [98]
  • in sex milibus tegule(14) On attendrait tegularum, mais il s’agit apparemment ici d’un singulier collectif. et portagio de Masticone[sic] apud Pontem Vallium : VI libras viennensium
  • [99]
  • in cooperiendo dicto caphallo(15) On attendrait in cooperiendo dictum caphallum ou in dicto caphallo cooperiendo. in taschiam : XVIII solidos viennensium
  • [100]
  • in torcheando et paliciando dicto caphallo : LXII solidos VI denarios viennensium
  • [101]
  • summa caphalli : XLVI lb. XVIII s. vien.

polleni

    [102]
  • in expensis quinque pullitiorum de equabus domini qui venerunt apud Pontem Vallium prima die aprilis anno nonagesimo et fuerunt ibidem [usque] ad epiphaniam Domini videlicet quadraginta septimanas et tunc quatuor de ipsis missi fuerunt apud Burgetum, in sexaginta decem meiteriis avene : XIIII libris viennensium
  • [103]
  • in expensis quinti pulli qui remanxit[sic] ab epiphania Domini anno nonagesimo primo citra usque ad diem huius cumputi et in expensis cuiusdam alterius pulli qui venit ad Pontem Vallium in nativitate Domini anno nonagesimo primo et fuit unus sexdecim septimanas […]note diplomatique[…] : support endommagĂ©. die(16) Du 6 janvier au 1er mai, on dĂ©nombre seize semaines et deux jours, si l’on n’inclut pas les deux extrĂŞmes, ce qui paraĂ®t ĂŞtre le cas puisque l’on ne compte que seize semaines pour l’autre poulain : on pourrait admettre un complĂ©ment de durĂ©e Ă  l’ablatif, bien que ce ne soit pas le cas le plus courant dans l’usage classique, mais le singulier reste difficile Ă  justifier. et alius decem et octo septimanas, in quindecim meiteriis avene : LX solidos viennensium
  • [104]
  • in feno videlicet tresdecim quarratis emptis [de Iohan]neto note diplomatique[de Iohan]neto : support endommagĂ©. Berthoudi qualibet quarrata viginti solidis viennensium et sex quarratis emptis de Petro clerico qualibet quindecim solidis item septem quarratis emptis apud Chavannes qualibet viginti solidis duabus quarratis emptis apud Chevroux triginta octo solidis pro sex pullis predictis per dictum tempus : XXVI libras VI solidos viennensium
  • [105]
  • in vadiis duorum garcionum dictos pullos custodientium per quadraginta septimanas ut supra videlicet usque ad epiphaniam et expensis unius garcionis custodientis duos pullos de predictis ab epiphania citranote diplomatiqueet expensis unius garcionis custodientis duos pullos de predictis ab epiphania citra : biffĂ©. (17) Cette dĂ©pense a Ă©tĂ© reportĂ©e Ă  la fin du paragraphe. quorum unius capiebat octo denarios per diem et alter sex denarios : XVI libras VI solidos VIII denarios viennensium
  • [106]
  • in ferratura et in quatuor frenis et expensis quatuor pullonum[sic] et garcionum ducentium de Ponte Vallium apud Burgetum : LIX solidos viennensium
  • [107]
  • in expensis unius garcionis custodientis duos pullos remanentes ab epiphania Domini usque ad finem cumputi videlicet per sexdecim septimanas : LVI solidos viennensium
  • [108]
  • summa expense pullonum : LXV lb. VII s. VIII d. vien.

equus domini

    [109]
  • in expensis magni equi domini morelli bauzani quem custodiebat dictus Vitupers pro duodecim septimanis et tribus diebus finitis in ascensione Domini anno nonagesimo primo et tunc ductus fuit ad dominum comitem apud Lugdunum
  • [110]
  • in quindecim meiteriis avene : LX solidos viennensium
  • [111]
  • in una quarrata feni : XIIII solidos
  • [112]
  • in fabrica et una coopertura et una estrillia et capistris(18) Le mot est raturĂ©, comme si l’on avait d’abord Ă©crit capistis. pro dicto equo : VIII solidos
  • [113]
  • in vadiis dicti Vituper et calciatura sibi data per dictum tempus : LXIII solidos viennensium

somerii

    [114]
  • in expensis duorum someriorum domini a die lune ante ramos palmarum anno nonagesimo et remanxerant infirmi et marescalciati cum dominus ivit in Franciam usque ad festum beati Iohannis baptiste videlicet per decem septimanas et sex dies in decem et novem meiteriis avene : LXXVI solidos
  • [115]
  • in feno pro dictis someriis per idem tempus : XVI solidos
  • [116]
  • in vadiis garcionis custodientis dictos somerios per dictum tempus capientis septem denarios per diem de mandato Iohannis marescalci ut dicit : XLIIII solidos IIII denarios

nuntii

    [117]
  • in nuntiis missis pro negotiis domini : IX solidos

paries

    [118]
  • in reficiendo pariete(19) On attendrait in reficiendo parietem ou in pariete reficiendo. domus quondam Guidonis d’Espinoux qui ceciderat : XX solidos viennensium
  • [119]
  • summa : XV lb. X s. IIII d. vien.

    [120]
  • idem libravit domino Iohanni Floridi pro mandamento quod fecit dominus apud Burgum die sabbati ante festum beati Luce per litteram domini datam in vigilia nativitatis Domini anno nonagesimo primo quam reddit : LXV libras viennensium
  • [121]
  • idem libravit eidem Iohanni per confessionem ipsius : LX solidos viennensium
  • [122]
  • idem libravit Petro clerico per litteram ipsius datam die lune post quindenam beati Iohannis baptiste anno nonagesimo primo quam reddit : XXV libras viennensium
  • [123]
  • idem libravit Bertheto Raynaldi de vadiis suis per litteram Petri clerici de mandato datam die veneris ante penthecosten anno nonagesimo primo : IIII libras viennensium
  • [124]
  • idem libravit ad expensas hospitii domine comitisse solutas Guioneto de Pellia per litteram eiusdem domine comitisse datam die sabbati post quindenam paschatis anno nonagesimo primo quam reddit : LXIIII solidos viennensium
  • [125]
  • idem libravit ad expensas eiusdem domine comitisse factas per manum domini Iacobi de Autan per litteram domine comitisse datam die mercurii post tres septimanas paschatis anno nonagesimo primo : XII libras II solidos VII denarios viennensium
  • [126]
  • idem libravit Stephano Borellati de expensis domine comitisse factis per manum domini Iacobi d’Autan (20) On a Ă©crit dautan. per litteram eiusdem domine datam die mercurii ante ramos palmarum anno nonagesimo quam reddit : X libras viennensium
  • [127]
  • idem libravit sibi ipsi pro stipendiis suis et Guillermi de Laya quos misit dominus de Corberia apud Sanctum Regnebertum et in terram Baugiaci pro aliquibus tractatibus et fuerunt in cavalcata de […] de decem octo diebus per litteram domini de mandato datam die mercuri[sic] ante festum omnium sanctorum anno nonagesimo primo : IX libras viennensium
  • [128]
  • idem libravit in expensis domini Rodulphi de Mussiaco et aliquorum scutiferorum domini pro die martis et die mercuri post quindenam paschatis et fuerunt apud Sanctum Laurentium de Masticonis quos misit illuc domina comitissa per litteram domine de mandato et per litteram dicti domini Rodulphi de recepta datas die mercuri predicta anno novegesimo[sic] primo quas reddit : XLI solidos II denarios viennensium
  • [129]
  • idem libravit in expensis quinque hominum cum armis quos duxit ad mandamentum factum apud Burgum in vigilia assumptionis beate Marie et fuerunt apud Ambrogniacum(21) Le scribe a du composer avec une dĂ©chirure du parchemin. pro quinque diebus per litteram domini Iohannis Floridi de testimonio datam in festo purificationis beate Marie anno nonagesimo primo quam reddit : CIIII solidos viennensium
  • [130]
  • idem libravit in expensis domini factis per manum Iohannis de Mayrino per litteram domini datam die veneris XVo kalendas iunii anno nonagesimo primo quam reddit : XXIIII libras XIIII denarios viennensium
  • [131]
  • idem libravit tribus balistariis quos misit apud Sanctum Andream pro quindecim diebus et dabantur cuilibet decem octo denarii per litteram ballivi datam dominica in paschate anno nonagesimo primo quam reddit : LXVII solidos VI denarios viennensium
  • [132]
  • idem libravit in expensis donni Iohannis Floridi et Andree de Voyrone recipientium cumputum pro duobus diebus : XVI solidos IX denarios viennensium
  • [133]
  • summa librate : VIIIXX VI lb. XVII s. II d. vien.

    [134]
  • summa expense et librate : CC IIIIXX XIIII lb. XIII s. II d. vien.

    [135]
  • et sic debentur ei VIIIXX V libre VIII solidi I denarius viennensium qui allocantur ei in cumputo de Chivroux : et eque — verte in dorso



Notes

1 - Ce compte est numéroté II en tête.
2 - On avait d’abord écrit castellano, mais cette fois la terminaison a été corrigée.
3 - On trouve un signe de paragraphe en tĂŞte de chacune des rubriques.
4 - Lire cum.
5 - On avait d’abord écrit finitur et la correction est fléchée.
6 - On a Ă©crit afine.
7 - On Ă©crit toujours dequibus.
8 - On avait probablement écrit d’abord X.
9 - Le mot est clairement Ă©crit dans le compte suivant.
10 - On avait écrit de medietate firme Pontis Vallium furni, mais on a corrigé l’ordre des mots en usant d’appels de note.
11 - Il faut probablement lire decima quinta die. Cf. compte précédent : finiende quindecima die mensis intrantis maii.
12 - Le nombre a été très raturé.
13 - On observe un changement de plume Ă  partir de cette rubrique.
14 - On attendrait tegularum, mais il s’agit apparemment ici d’un singulier collectif.
15 - On attendrait in cooperiendo dictum caphallum ou in dicto caphallo cooperiendo.
16 - Du 6 janvier au 1er mai, on dénombre seize semaines et deux jours, si l’on n’inclut pas les deux extrêmes, ce qui paraît être le cas puisque l’on ne compte que seize semaines pour l’autre poulain : on pourrait admettre un complément de durée à l’ablatif, bien que ce ne soit pas le cas le plus courant dans l’usage classique, mais le singulier reste difficile à justifier.
17 - Cette dépense a été reportée à la fin du paragraphe.
18 - Le mot est raturé, comme si l’on avait d’abord écrit capistis.
19 - On attendrait in reficiendo parietem ou in pariete reficiendo.
20 - On a Ă©crit dautan.
21 - Le scribe a du composer avec une déchirure du parchemin.