Compte de Guigonet de Saint-Germain (Guigonetus de Sancto Jermano), châtelain, pour la châtellenie de Pont-de-Vaux, du dimanche 15 mai 1289 au lundi 15 mai 1290

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B9155 - 4

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Nils Mantilleri, Jean-Michel Poisson et Marianne Ronot, Compte de Guigonet de Saint-Germain (Guigonetus de Sancto Jermano), châtelain, pour la châtellenie de Pont-de-Vaux, du dimanche 15 mai 1289 au lundi 15 mai 1290, Lyon - Chambéry, 2011 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

(1) Ce compte est numéroté IIII en tête. Cumputus[sic] Guigoneti de Sancto Jermano[sic] castellani Pontis Vallium a die dominica que est decima quinta dies intrantis maii anno Domini Mo CCo octogesimo nono usque ad eandem[sic] diem anno nonagesimo videlicet de uno anno integro factus apud Pontem Vallium die iovis ante festum apostolorum Philipi et Iacobi anno nonagesimo

frumentum

idem reddit cumputum

    [1]
  • de exitu molendini de Marceseys nichil hoc anno in frumento et capit in eo dominus sextam partem
  • [2]
  • de exitu coponagii Pontis Vallium nichil hoc anno quia traditur ad firmam finiendam in ascensione Domini proximo ventura Ogereto cum criagio et cum essegagio doliorum et minuto pedagio pro undecim libris viennensium
  • [3]
  • de XV meiteriis frumenti receptis de firma molendinorum emptorum a Guidone d’Espinoux finienda in ascensione Domini proxima ventura tradita Perroneto munerio d’Osan
  • [4]
  • de II meiteriis dimidio receptis ad mensuram Baugiaci ab illis del Tremblay pro manso Chalvet sito apud Boysey de redditu per annum
  • [5]
  • de II meiteriis dimidio receptis ad mensuram Baugiaci de Hugoneto de Fromentauz de redditu per annum
  • [6]
  • de II cupis receptis ad mensuram Pontis Vallium de exitu coponagii apud Sanctum Benignum die nundinarum que ibi sunt in festo beati Christofori
  • [7]
  • summa recepte : XIX meiteria IIII cupe frumenti — de quibus respondebit in cumputo de Chivroux

siligo

idem reddit cumputum

    [8]
  • de I meiterio I cupa siliginis receptis de exitu molendini de Marceseys hoc anno in quo dominus capit sextam partem et respondet minus solito propter inundationem aquarum que non permiserunt molere
  • [9]
  • de exitu coponagii nichil quia ascensatur[sic] ad denarios ut supra in frumento
  • [10]
  • de II cupis siliginis receptis de exitu coponagii nundinarum Sancti Benigni
  • [11]
  • de X meiteriis receptis de hominibus de vico Albigniaci de redditu per annum
  • [12]
  • de XX meiteriis receptis de eisdem hominibus pro servitio hoc anno eis triplicato pro subsidio conquerementi terre Reversi Montis
  • [13]
  • de IIII meiteriis receptis in villa Sancti Benigni de prepositura per annum
  • [14]
  • de XVIII meiteriis receptis apud Boscum pro eodem
  • [15]
  • de IX meiteriis receptis ibidem de chacipoleria per annum
  • [16]
  • de IIII meiteriis receptis de Guillermo Belevro pro manso al Chapotaz de redditu per annum
  • [17]
  • de II meiteriis I cupa receptis apud Boysey de illis del Trembley pro duobus meiteriis et dimidio que debent de redditu ad mensuram Baugiaci
  • [18]
  • de XX meiteriis receptis de firma molendinorum emptorum a Guidone d’Espinoux
  • [19]
  • summa recepte : IIIIXX VIII meiteria IIII cupe siliginis — de quibus respondet in cumputo de Chivroux

avena

idem reddit cumputum

    [20]
  • de XXVII meiteriis avene receptis de garda in dicta castellania ut in extenta
  • [21]
  • de X meiteriis receptis de decem hominibus in garda domini existentibus quibus garda duplicata est hoc anno pro subsidio conquerementi Reversi Montis et aliis garderiis non potuit duplicari
  • [22]
  • de II meiteriis receptis apud Boysey de illis del Trembley de redditu per annum
  • [23]
  • de II meiteriis dimidio receptis de Hugoneto de Fromentauz pro eodem
  • [24]
  • de exitu coponagii Pontis Vallium nichil hoc anno quia ascensatur[sic] ad denarios ut supra in frumento
  • [25]
  • summa recepte : XLI meiteria et dimidio avene — de quibus respondet in cumputo de Chivroux

[milium panicium fabe pisi nuces]

    [26]
  • de coponagio milii panicii fabarum pisorum nucium nichil hoc anno quia ascentur[sic] ad denarios ut supra in frumento

panes

    [27]
  • idem reddit cumputum de IIII panibus receptis de hominibus de Albigniaco de redditu et debet valere quilibet unam cupam frumenti — respondet in cumputo de Chivroux

cera

idem reddit cumputum

    [28]
  • de XX libris cere receptis de garda in dicta castellania hoc anno ut in extenta
  • [29]
  • de VI libris receptis de nova garda ut in cumputo precedenti
  • [30]
  • de XVI libris receptisnote diplomatiquereceptis : biffĂ©. et dimidia cere receptis de hominibus in garda exitentibus quibus garda duplicata est pro conqueremento Reversi Montis : aliis garderiis non potuit duplicari
  • [31]
  • summa recepte : XLII libre et dimidia cere — de quibus respondet in cumputo de Chivroux

galline

    [32]
  • idem reddit cumputum de CIII gallinis receptis in castellania de hominibus domini apud vicum de Albigniaco apud Boscum apud Sanctum Benignum et levantur de quolibet foco due galline excepto vico de Albigniaco ubi levatur pro quolibet foco una gallina tantum
  • [33]
  • summa recepte : CIII galline — de quibus respondet in cumputo de Chivroux

carelli

idem reddit cumputum

    [34]
  • de C carellis ferri ad ballistam receptis de heredibus Guillermi Fabri de redditu per annum pro porteria porte versus Cusiriacum
  • [35]
  • de C carellis ferreis receptis a porterio porte de versus Baugiacum pro redditu porterie dicte porte

arreragium

    [36]
  • de CC carrellis[sic] receptis de remanentia computi precedentis

    [37]
  • summa recepte cum arragio[sic] : CCCC carelli — et remanent

fenum

idem reddit cumputum

    [38]
  • de II charratis feni receptis de exitu prati de Planetex pro iure quod dominus habet ibidem ab empto de heredibus Hugonis de Viriset et uxore Tochart de L’Abergement et uxore Iohannis Poysat

arreragium

    [39]
  • de IX charratis feni receptis de remanentia cumputi precedentis

    [40]
  • summa recepte cum arreragio : XI charrate — de quibus respondet in cumputo de Chivroux

denarii

idem reddit cumputum

    [41]
  • de XXVII solidis III denariis parisiensium receptis in dicta castellania de redditu per annum
  • [42]
  • de V solidis receptis de Hugone de Fromentauz pro eodem
  • [43]
  • de XVI solidis receptis de Guigoneto et liberis Ponceti del Trembley pro eodem
  • [44]
  • de IIII solidis VI denariis receptis de tribus banchis macelli per annum in octabis paschatis videlicet de qualibet decem octo denarios
  • [45]
  • de XXII denariis receptis de quadraginta quatuor porcis occisis in macello et capitur pro quolibet obolus
  • [46]
  • de VI libris XIIII solidis receptis de tesiis in villa Pontis Vallium et levantur in octabis paschatis deductis duodecim solidis qui recuperari non possunt de plaustris[sic] vacantibus et de domo domini ut in particulis in dorso huius rotuli(2) Voir vue 13 :

    / hic sunt domus et plaustra apud Pontem Vallium de quibus non levantur tesie / domus domini quam emit de Guioneto d’Espinoux contra V tesias et dimidiam / item furnus prope cum plaustro, V tessias[sic] et dimidiam / item plaustrum paradisi, III tesias / item plaustrum Perronini de Correvout, X tesias / item aliud plaustrum iuxta domum a La Berthouda, XI tesias / item plastrum ecclesie ante et retro, XI tesias / item aliud plaustrum iuxta domus Iohannis Polleti, III tesias et III partes tesie.
    : preceptum est castellano ut tenementtaries[sic] plaustrorum quod solvant requirat et si non solvant ad manum domini reducat et prout petit ad valorem ponat

firma

    [47]
  • de VIII solidis VIII denariis receptis de firma forestagii et dominii riparie de Marzeseys finita in paschate et levatur forestagium in nativitate Domini quolibet anno
  • [48]
  • de CVI solidis VIII denariis receptis de firma furni Pontis Vallium finita ultima die presentis computi videlicet XVa die intrantis maii
  • [49]
  • de III solidis X denariis receptis de exitu fornagii hominum existentium extra portas Pontis Vallium a festo beati Iohannis baptiste anno octogesimo nono usque ad festum beati Luce evvangeliste anno eodem et tunc datur ad firmam
  • [50]
  • de XL solidis parisiensium receptis de firma fornagii hominum existentium extra portam a parte Cusiriaci finiendam[sic] in festo beati Luce evvangeliste anno nonagesimo
  • [51]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis de firma fornagii hominum existentium extra porta[sic] a parte Baugiaci finienda eodem termino
  • [52]
  • de VII libris VI solidis VIII denariis receptis de firma minuti pedagii leyde coponagii cridagii er essigagii et nundinarum Baugiaci de festo sancti Andreenote diplomatiqueet nundinarum Baugiaci de festo sancti Andree : ajoutĂ© en interligne. finienda XVa die intrantis maii anno nonagesimo
  • [53]
  • de exitu pedagii nundinarum Baugiaci non cumputat quia sunt prima die maii et nundum fuerunt
  • [54]
  • de XXI solidis IIII denariis receptis de exitu magni pedagii per idem tempus, videlicet de trossellis pannorum et capiuntur pro trossello si non vadat per Baugiacum sex denarii viennensium et si vadat per Baugiacum nichil capitur quia illuc levatur pedagium
  • [55]
  • de pedagio equorum non cumputat quia non transierunt et capiuntur sex denarii viennensium de quolibet si non vadat per Baugiacum et si vadat per Baugiacum nichil capitur quia levatur illuc pedagium
  • [56]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis de firma pedagii Iudeorum finienda in festo beati Iohannis baptiste anno octogesimo decimo et capiuntur de quolibet quatuor denarii parisiensium
  • [57]
  • de XXII solidis receptis de firma nundinarum Sancti Benigni que sunt in festo beati Christofori hoc anno
  • [58]
  • de XX solidis receptis de fideiussoribus Guillermeti Chapellanet qui debebat quadraginta solidos parisiensium de chacipoleria sibi concessa a domino pro tanto dum bene ageret per annum et non recuperatum est amplius quia amotus fuit de dicta chacipoleria
  • [59]
  • de pontanagio quod in incremento aquarum levatur ad portam deversus Baugiacum non computat quia poni debet ut dicitur in aptando et elevando itinere a dicta porta usque ad pontem
  • [60]
  • de IIII libris receptis de talliis apud Sanctum Benignum in festis beati Bartholomei et beati Andree
  • [61]
  • de XVIII libris receptis de talliis apud Boscum in dictis duobus terminis
  • [62]
  • de censa Iudeorum nichil cumputat quia nichil solvunt per compositionem cum eis per dominum factam
  • [63]
  • de IIII solidis receptis de exitu nemoris circa poypiam
  • [64]
  • de censa corsini non cumputat quia nichil habuit et dicitur(3) On a Ă©crit dicuntur, mais le mot a Ă©tĂ© corrigĂ© par exponctuation du n et de la seconde moitiĂ© du u. solvisse domino
  • [65]
  • summa recepte : LII lb. XV s. I d. par.

complainta

idem reddit cumputum

    [66]
  • de XXXI libris XVIII solidis parisiensium receptis de hominibus del Bos de compleinta[sic] eis facta pro conqueremento Reversi Montis deductis viginti uno solidis quos non potuit recuperare propter inopiam quorumdam et tantumdem debent in festo beati Martini anno nonagesimo
  • [67]
  • de LXVII(4) Ce nombre a Ă©tĂ© ajoutĂ© d’une autre encre, peut-ĂŞtre après effacement d’une première rĂ©daction. solidis parisiensium receptis de dictis hominibus del Bos quos plus recuperavit castellanus quam deberet et quam sibi impositum fuisset et hoc per errorem scripti dicte compleinte[sic] sibi traditi et tantum deduci debet de solutione quam facturi sunt in festo beati Martini anno nonagesimo
  • [68]
  • de VI libris X solidis X denariis receptis de hominibus de Sancto Benigno de compleinta pro dicto conqueremento deductis viginti duobus solidis tribus denariis quos non potuit recuperare propter inopiam quorumdam hominum et tantumdem debent in festo beati Martini anno nonagesimo
  • [69]
  • de V solidis VI denariis receptis a dictis hominibus quos plus recupravit castellanus quam deberet et quam sibi impositum fuisset et hoc per errorem scripti de dicta compleinta sibi traditi et tantum deduci debet de solutione quam facere debvent in festo beati Martini anno nonagesimo
  • [70]
  • de IIII libris XXI denariis receptis de servitio nomine compleinte triplicato ut in extenta pro conqueremento predicto et quia triplicaverunt hoc anno dictum servitium nichil solvere debent anno nonagesimo
  • [71]
  • de XLVII solidis receptis de Hugonino de Fromentauz et Guigoneto et liberis Ponceti del Trembley de servitio eis triplicato pro dicto conqueremento et quia triplicatum est eis servitium hoc anno nichil debent anno nonagesimo ratione compleinte
  • [72]
  • de LXVI libris XIII solidis IIII denariis receptis de burgensibus Pontis Vallium pro subsidio domino facto pro conqueremento Reversi Montis et adhuc debent centum quinquaginta libras viennensium que finate sunt Iacobo Malaballi corsino Burgi
  • [73]
  • summa recepte : CXV lb. III s V d. par.

garde

idem reddit cumputum

    [74]
  • de V solidis VIII denariis parisiensium receptis de gardis ut in particulis cumputi precedentis
  • [75]
  • de XII denariis receptis de Mercerio de Trenorchio cui castellanus duplicavit gardam pro dicto conqueremento
  • [76]
  • summa : VI s. VIII d. par.

inventa

    [77]
  • idem reddit cumputum de III solidis parisiensium receptis de una ove et uno anno[sic] repertis hoc anno venditis pro tanto et reperti fuerunt apud Fayola
  • [78]
  • summa : III s.

introgia

    [79]
  • idem reddit cumputum de XIII solidis IIII denariis receptis de Guillermeto de Chayson de intragio gagerie Pontis Vallium sibi concesse
  • [80]
  • summa eadem : XIII s. IIII d.

laudes et vende

    [81]
  • idem reddit cumputum de XVII solidis III denariis parisiensium receptis de laudibus et vendis apud Bos pro parte domini ut in particulis in dorso presentis(5) SupplĂ©er rotuli.
  • [82]
  • de VI solidis I denario receptis de laudibus et vendis apud Pontem Vallium ut in particulis in dorso rotuli presentis(6) Voir vue 14 : / laudes et vende

    / Johannes del Chano : II s. vien. / Hugo Ribouz : XII d.note diplomatiqueXII d. : biffé. XVIII d. vien. / Iohanna de Monruersi : IIII s. VI d. vien. / Aymo de Lacu : VI s. vien. / dominus Hugo Corvis : III s. vien. / Bernardus de Quercu : XII d. vien. / Poncetus Tallifers : II s. IIII d. ob. vien. / Aymo de Curia : XVIII d. vien. / dominus Hugo Pelleters : II s. vien. / Humbertus Li Columbari : XII d. vien. / Hugo de Censors : IX d. vien / Bernardu de Quercu : III s. IIII d. ob. vien. / Raynaudus Iuliani : XXII d. ob. vien.

  • [83]
  • summa recepte : XXIII s. IIII d. par.

banna

idem reddit cumputum

    [84]
  • de VIII libris parisiensium receptis de Iohanne Puter quia movit cridam contra gentes domini
  • [85]
  • de XXX solidis receptis de Iohanne Chagnel quia occupaverat partem itineris publici
  • [86]
  • de XX solidis receptis de garcione prioris de Pontoux quia sanguinem fecerat cuidam mulieri apud Pontem Vallium
  • [87]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Martino Vanel quia sanguinem cuidam fecerat
  • [88]
  • de X solidis receptis de Iohanne dicto Manchet quia quandam saysinam fregerat
  • [89]
  • de XX solidis receptis de Iohanne Girardini quia dicebatur reduxisse in domum suam quosdam latrones
  • [90]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de dicto Vi avant de Cabannes quia quemdam morserat in brachio
  • [91]
  • de XL solidis receptis de Guioneto de Fromenttaux quia secum duxerat filiam Petri Revollion et robam dicti Petri secum portavit
  • [92]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de filio Rater quia bladum alterius messuerat
  • [93]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Bernerdo Moyront quia saysinam effregerat apud Chavannes
  • [94]
  • de LX solidis receptis de Garino Bruet quia cognoverat consanguineam uxoris sue
  • [95]
  • dominus quedam banna dimisit prout in dorso rotuli continetur(7) Voir vue 14 : Hic sunt banna per dominum dimissa : domino Henrico de Cabannis pro marito Rosedothes : VI lb. par. / domino Iohanni de Nanton pro Pignont / pro Gichardo[sic] de Pont : VI lb. par. / Guigueto de Nuntiaco pro banerio suo : LX s. par. / domino Gilio de Felins pro Cosella burgesia sua : LX s. par. vertenote diplomatiqueverte : ajoutĂ© en fin de ligne.

clame

idem reddit cumputum

    [96]
  • de C solidis parisiensium receptis de centum clamis decriminatis venditis Ogereto Gras pro tanto summa banorum[sic] et clamarum(8) On a Ă©crit une première fois fforiss. en marge, puis on a biffĂ© cette rubrique pour ajouter la summa banorum et clamarum. : XXIIII lb. XIII s. IIII d. par. de quibus deducuntur pro parte castellani capientis duodecim denarios in libra XXIIII solidi VI denariis et restant pro parte domini : XXIII lb. VIII s. X d. par.note diplomatique de quibus deducuntur pro parte castellani capientis duodecim denarios in libra XXIIII solidi VI denariis et restant pro parte domini : XXIII lb. VIII s. X d. par. : ajoutĂ© en fin de ligne.

forisseca

idem reddit cumputum

    [97]
  • de LXVI solidis VIII denariis parisiensium receptis de nave Cusiriaci vendita(9) On a Ă©crit cendita. pro tanto
  • [98]
  • summa eadem : LXVI s. VIII d. par.

    [99]
  • summa totalis recepte : IXXX XVII lb. IIII d. par. — valent ad viennenses scampsi IIC IIIIXX XV libras X solidos VI denarios viennensium

    [100]
  • de quibus idem libravit Lamberto lathomo de taschia sibi data per dominum comitem de factura murorum Sancti Triverii per litteram Stephani de Sancto Regneberto de testimonio datam die martis ante penthecosten[sic] anno octogesimo nono quam reddit : LX solidos viennensium
  • [101]
  • idem libravit Iohanni de Sancto Eugendo de taschia sibi data a domino in operibus Burgeti per eandem litteram : C solidos viennensium
  • [102]
  • idem libravit Stephano de Sancto Regneberto ad expensas hospitii domini per litteram eius datam die martis post quindenam penthecostes anno nono : XI libras XVIII solidos viennensium
  • [103]
  • idem libravit eidem Stephano ad expensas hospitii per aliam litteram datam in vigilia beati Iohannis baptiste anno octogesimo nono : CXIII solidos VI denarios viennensium
  • [104]
  • idem libravit eidem Stephano per litteram eius datam dominica post festum beati Michaelis anno octogesimo nono : XX solidos viennensium
  • [105]
  • idem libravit eidem Stephano ad expensas hospitii per litteram domini datam die iovis ante penthecosten anno octogesimo nono : IIIIXX libras viennensium
  • [106]
  • idem libravit eidem Stephano ad expensas hospitii per litteram eius datam die martis ante penthecosten anno octogesimo nono : XX solidos viennensium
  • [107]
  • idem libravit Iohanni de Mayrins ad expensas hospitii domini per litteram eius datam die iovis ante bordas anno octogesimo nono : XXIX solidos IX denarios viennensium
  • [108]
  • idem libravit eidem Iohanni in tracta mutonum ductorum apud Bregno per litteram eius datam die veneris ante festum beate Marie Magdalene anno nono : VI libras X solidos viennensium
  • [109]
  • idem libravit ad expensas hospitii domini per litteram eius datam dominica ante festum beati Mathei apostoli anno octogesimo nono : VI libras X solidos IX denarios viennensium notanote diplomatiquenota : ajoutĂ© en marge de gauche. (10) Cette indication concerne la ligne prĂ©cĂ©dente et la ligne suivante, comme l’indiquent une sorte d’accolade et des points en forme de triangle sur les idem de ces deux articles.
  • [110]
  • idem libravit domino Stephano de Portabo ad expensas hospitii per litteram eius datam sabbato post quindena apostolorum Petri et Pauli anno nono : XXIX solidos viennensium
  • [111]
  • idem libravit Sco[t]o Atthanatensi pro expensis suis qui remanserat infirmus et per litteram eius datam dominica in festo beati Dyonisii : V solidos VI denarios viennensium
  • [112]
  • idem libravit in expensis gentium cum armis conducentium denarios versus Cabilonem uno sero in eundo alio in veniendo : XLVIII solidos I denarium viennensium
  • [113]
  • idem libravit magistro Bertrando de debito domini per litteram eius datam die veneris post octabas beati Michaelis anno nono quam reddit : VII libras X solidos viennensium
  • [114]
  • idem libravit Domengeto terreliatori pro taschia sibi data de elevanda calciata stagni de Albigniaco tribus pedibus ad plumbum et ea gasonanda per litteram domini de mandato datam dominica post festum apostolorum Petri et Pauli anno octogesimo nono : XVIII libras viennensium
  • [115]
  • idem libravit in factura sepium dicti stagni et in gafactura : X solidos viennensium
  • [116]
  • idem libravit in prima solutione facta duci per manum Petri clerici per confessionem et litteram dicti Petri : VIIXX libras viennensium
  • [117]
  • idem libravit Iacobo Malaballi de debito domini per eandem litteram et confessionem dicti Petri : XX libras viennensium
  • [118]
  • idem libravit ad expensas hospitii domine comitisse per manum domini Iacobi de Autan per litteram domine datam die lune post festum beati Michaelis : CXI solidos viennensium
  • [119]
  • idem libravit ad expensas hospitii eiusdem domine comitisse per dua paria litterarum : XVI solidos VI denarios viennensium
  • [120]
  • idem libravit ad expensas trium clientum missorum de mandato domini apud Sanctam Andream existentium ibidem tribus edomadis : IIII libras X solidos viennensium
  • [121]
  • idem libravit ad expensas falconeriorum domini pro quatuor diebus per litteras eorum : XIX solidos VI denarios viennensium
  • [122]
  • idem libravit in gayniis et mutis factis anno preterito et presenti pro falconibus domini mutandis : X solidos viennensium
  • [123]
  • idem libravit in mundando blado domini de Schivroux [sic] et de Ponte Vallium de mandato Petri clerici : XXI solidos VI denarios viennensium
  • [124]
  • idem libravit in duabus duodenis postium pro complendo et perficiendo granerio domini et pro eo cooperiendo et pro somerio faciendo et pro terrando dicto granerio et pro terra extrahenda hostiis et fenestris faciendis et ferramenta ad idem et pro granerio Baugiaci aptando : IIII libras VIII solidos viennensium
  • [125]
  • idem libravit in locagio unius arche pro blado domini apud Baugiacum custodiendo de tribus annis : VI solidos viennensium
  • [126]
  • idem libravit diversis nuntiis pro negotiis domini missis et cuidam ducenti Bayardum de Myolano de Ponte Vallium apud Burgetum et Stephano oyselatori deferenti falconem unum ad dominum : XX solidos viennensium
  • [127]
  • idem libravit Colino oyselario in expensis suis de quinque septimanis quibus fuerunt apud Pontem Vallium et ipse et garcio suus de mandato domini pro avibus capiendis : XL solidos viennensium
  • [128]
  • idem libravit in expensis duorum custodientium equas domini apud Pontem Vallium a festo beate Marie Magdalene usque ad ultimam diem aprilis inclusam videlicet de novem mensibus et pro robis et calciatura eorum per idem tempus : XIII libras X solidos viennensium
  • [129]
  • idem libravit in expensis cuiusdam custodientis pullos domini a festo beati Michaelis usque ad primam diem maii videlicet de septem mensibus et pro roba et calciatura : CV solidos viennensium
  • [130]
  • idem libravit in expensis Bertheti Raynaldi de viginti sex diebus finitis ultima die aprilis : XVII solidos viennensium
  • [131]
  • idem libravit eidem in expensis suis et equi quem adduxit de Burgeto ad Pontem Vallium : V solidos viennensium
  • [132]
  • idem libravit in locagio grangie pro dictis equabus : XX solidos viennensium
  • [133]
  • idem libravit in sexaginta octo charratis feni emptis pro dictis equabus et de quibus remanent pro pullis due charrate vel circa et pro capistris preter duas charretas quas habuerunt de feno domini : XXXVII libras V solidos viennensium summa : LVIII lb. II s.note diplomatiquesumma : LVIII lb. II s. : ajoutĂ© en marge de droite. (11) Cette indication, ajoutĂ© par une autre main, est reliĂ©e par une accolade aux six articles prĂ©cĂ©dents : elle rĂ©capitule les dĂ©penses spĂ©ciales occasionnĂ©es par les soins aux juments et poulains du comte.
  • [134]
  • idem libravit in duodecim navatis lapidum emptis apud Trenorchium et portagio usque ad Pontem Vallium pro murando in poypiam et constat quelibet de empto viginti septem solidos viennensium et pro portagio quatuordecim solidos et expensis eorum qui missi fuerunt pro dictis lapidibus emendis et pro portagio procurando : XXIIII libras XVII solidos viennensium
  • [135]
  • idem libravit sibi ipsi de salario suo pro Ponte Vallium et domo de Chivroux tenendis per annum : XV libras viennensium
  • [136]
  • idem libravit Petro clerico pro piscibus emendis et reponendis in stagnis domini per manum Ogereti Gras : C solidos viennensium

    [137]
  • summa librate : IIIIC XXXVI lb. VI s. I d. vien.

    [138]
  • et sic debentur ei VIIXX libre XV solidi VII denarii viennensium
  • [139]
  • de quibus deducuntur quos habuit de Iordano mascellario[sic] pro eo quod imponebat alii quod furtive ceperat achiam suam : XX solidi viennensium
  • [140]
  • item quos habuit de fratre Laurentii Surdi quia sanguinem fecerat dicto Laurentio : XXV solidi viennensium
  • [141]
  • et sic debentur ei VIXX XVIII libre X solidi VII denarii viennensium — qui sibi allocantur in cumputo suo de Chivroux huius anni
  • [142]
  • petit sibi alloquari decem libras viennensium que sibi debentur ut dicit de uno roncino vendito dominonote diplomatiquepetit sibi alloquari decem libras viennensium que sibi debentur ut dicit de uno roncino vendito domino : biffĂ©. et dato brognerio domini
  • [143]
  • memorandum quod castellanus debet computare de III meiteriis frumenti et uno meiterio siliginis et une carrata feni receptis de Guiotonote diplomatiquememorandum quod castellanus debet computare de III meiteriis frumenti et uno meiterio siliginis et une carrata feni receptis de Guioto : biffĂ©.
  • [144]
  • item pro Poysat note diplomatique item pro Poysat : biffĂ©.



Notes

1 - Ce compte est numéroté IIII en tête.
2 - Voir vue 13 :

/ hic sunt domus et plaustra apud Pontem Vallium de quibus non levantur tesie / domus domini quam emit de Guioneto d’Espinoux contra V tesias et dimidiam / item furnus prope cum plaustro, V tessias[sic] et dimidiam / item plaustrum paradisi, III tesias / item plaustrum Perronini de Correvout, X tesias / item aliud plaustrum iuxta domum a La Berthouda, XI tesias / item plastrum ecclesie ante et retro, XI tesias / item aliud plaustrum iuxta domus Iohannis Polleti, III tesias et III partes tesie.
3 - On a écrit dicuntur, mais le mot a été corrigé par exponctuation du n et de la seconde moitié du u.
4 - Ce nombre a été ajouté d’une autre encre, peut-être après effacement d’une première rédaction.
5 - Suppléer rotuli.
6 - Voir vue 14 : / laudes et vende

/ Johannes del Chano : II s. vien. / Hugo Ribouz : XII d.note diplomatiqueXII d. : biffé. XVIII d. vien. / Iohanna de Monruersi : IIII s. VI d. vien. / Aymo de Lacu : VI s. vien. / dominus Hugo Corvis : III s. vien. / Bernardus de Quercu : XII d. vien. / Poncetus Tallifers : II s. IIII d. ob. vien. / Aymo de Curia : XVIII d. vien. / dominus Hugo Pelleters : II s. vien. / Humbertus Li Columbari : XII d. vien. / Hugo de Censors : IX d. vien / Bernardu de Quercu : III s. IIII d. ob. vien. / Raynaudus Iuliani : XXII d. ob. vien.


7 - Voir vue 14 : Hic sunt banna per dominum dimissa : domino Henrico de Cabannis pro marito Rosedothes : VI lb. par. / domino Iohanni de Nanton pro Pignont / pro Gichardo[sic] de Pont : VI lb. par. / Guigueto de Nuntiaco pro banerio suo : LX s. par. / domino Gilio de Felins pro Cosella burgesia sua : LX s. par.
8 - On a écrit une première fois fforiss. en marge, puis on a biffé cette rubrique pour ajouter la summa banorum et clamarum.
9 - On a Ă©crit cendita.
10 - Cette indication concerne la ligne précédente et la ligne suivante, comme l’indiquent une sorte d’accolade et des points en forme de triangle sur les idem de ces deux articles.
11 - Cette indication, ajouté par une autre main, est reliée par une accolade aux six articles précédents : elle récapitule les dépenses spéciales occasionnées par les soins aux juments et poulains du comte.