Compte de Huet Bourguignon, châtelain, pour la châtellenie de Châtillon-sur-Chalaronne, du mercredi 18 mars 1299 (nouveau style) au dimanche 1er mai 1300

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B7561 - 3

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Nils Mantilleri et Jean-Michel Poisson, Compte de Huet Bourguignon, châtelain, pour la châtellenie de Châtillon-sur-Chalaronne, du mercredi 18 mars 1299 (nouveau style) au dimanche 1er mai 1300, Lyon - Chambéry, 2010 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Computus Hueti Burgondionis castellani Castellionis(1) La forme abrégée se lit Castellanis. de Challarona a die mercurii ante annuntiationem(2) On a écrit amunciationem. beate Marie anno Domini Mo CCo nonogesimo[sic] octavo usque ad diem dominicam primam diem maii anno Mo CCCo videlicet de uno anno integro et sex septimanis receptus apud Voyronem per Stephanum de Sancto Ragneberto presente domino comite

cera : arreragium

    [1]
  • idem reddit computum de III libris cere receptis de empto per idem tempus
  • [2]
  • libravit sibi ipsi quia sibi debebantur ut in computo precedenti
  • [3]
  • et sic eque de cera

laudes et venditiones

idem reddit computum

    [4]
  • de III solidis viennensium receptis de Martino Jaqueti pro domo empta a Stephana Enrardi pretio decem et octo solidorum
  • [5]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Petro Uldrici pro peda empta de Sachins pretio quatuor librarum
  • [6]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a burgense de Chalens pro domo empta a Vioneta de Verneto pretio quatuor librarum
  • [7]
  • de VII solidis VI denariis receptis de Escoferio del Gor pro domo empta a Stephano mugnerio de Gletanni pretio quadraginta quinque solidorum
  • [8]
  • de III solidis IIII denariis receptis a Stephano de Mont Ronzar pro peda empta de Bartholemeo[sic] de Monz pretio viginti solidorum
  • [9]
  • de III solidis IIII denariis receptis a Petro de Verneto pro peda empta a donno Stephano de Verneto pretio viginti solidorum
  • [10]
  • de XII solidis VI denariis receptis de Berardo Chafanio pro domo empta de Hugone de Lognia pretio septuaginta quinque solidorum
  • [11]
  • de IIII solidis II denariis receptis ab Hugone filio Odoneti Magnini pro curtili empto de Picateria pretio viginti quinque solidorum
  • [12]
  • de XXIIII solidis V denariis obolo receptis a Stephano preposito Sancti Andree et Iohanne de Layia pro domo et curtili emptis a relicta Guillermi de Narna[n]niaco pretio septem librarum sex solidorum octo denariorum
  • [13]
  • de XX solidis receptis a Stephano B Darmondi pro domo empta a Petro de La Venoyri pretio sex librarum
  • [14]
  • de XV solidis receptis a Iohanne Martini pro terris emptis dictus[sic] Vinonz pretio quatuor librarum decem solidorum
  • [15]
  • de III solidis IIII denariis receptis a Merlino pro nemore empto a Petro de La Venoyri pretio viginti solidorum
  • [16]
  • summa : VI lb. III s. III d. ob. vien.

banna

idem reddit computum

    [17]
  • de XL solidis receptis a Bertholomeo[sic] Chambecei pro banno quia non obedivit pene sibi imposite per castellanum
  • [18]
  • de Cnote diplomatiqueC : ajoutĂ© en interligne. solidis receptis a Petro de Vilgurto[sic] de Burgo quia fecit sanguinem in via publica cuidam alteri
  • [19]
  • de XL solidis receptis a Sarnaiat quia fuit inventus et deprehensus in adulterio
  • [20]
  • de XL solidis receptis de filio Berteti de Don Pioro pro adulterio
  • [21]
  • de XL solidis receptis de uxore Perreti Chevaller quia fecit sibi sanguinem de nocte
  • [22]
  • de XX solidis receptis a Iohanne de Illiaco quia tradidit cuidam alii unam ovem intendens commississe[sic] seu tradidisse a cuidam alteri et non illam quam vendiderat
  • [23]
  • de XX solidis receptis a Petro de Layia quia verberavit filium Odonis Magnini
  • [24]
  • de X solidis receptis ab eodem Magnino quia percussit Petrum de Laya de gonibus[sic] prout reperictur[sic] ut dicit
  • [25]
  • de XX solidis receptis a Jobelino quia recessit de villa Castellionis contra inhibitionem castellani sibi factam ne exiret villam donec cuidam alii recredisset pignus suum
  • [26]
  • de XX solidis receptis a Pitioudo quia verberavit familiarem curie et vestes suas sibi delaceravit
  • [27]
  • de XX solidis receptis a Burgaton quia spoliavit vestibus suis quamdam mulierem et filiam fornerii verberavit
  • [28]
  • de XX solidis receptis de Anthonio de Porta quia percussit dictum Les Quais
  • [29]
  • de XX solidis receptis ab uxore Baysenens quia admovit a capuce cuiusdam meretricis capitegium suum dicens quod erat suum
  • [30]
  • de LX solidis receptis a Iohanne de Orgeleto quia evaginavit cutellum suum contra Jaquetum de Mont Demengo clame(3) Cette sous-rubrique est appelĂ©e dans le texte par un signe .
  • [31]
  • de IIII libris XV solidis receptis de minutis clamis sex solidorum viennensium et infra ibidem obvenientium per idem tempus ut in particulis saysine
  • [32]
  • de VII solidis receptis de saysinis et dessaysinis obvenientibus per idem tempus ut in particulis
  • [33]
  • summa bannorum clamarum et saysine : XXVI lb. VI s.(4) Les chiffres ont Ă©tĂ© corrigĂ©s. deductis quadraginta sex solidis de mandato magistri Petri presentis pro parte ipsius castellani capientis duos solidos in qualibet libra bannorum

inventa

    [34]
  • de inventis nichil per idem tempus ut dicit

    [35]
  • summa totius recepte : XXXII lb. IX s. III d. ob. vien.

    [36]
  • de quibus libravit sibi ipsi pro stipendiis suis, se quinti sociorum, videlicet dicti Jay de Chatanea, dicti Rossellionis, socii Hugonis Groniet de Franchelens, Martini de Ayia et dicti Chauchi Vielli, euntium et morantium apud Burgum die mercurii post pascha anno nonogesimo nono quia darphinus[sic] mandaverat ut dicitur et allocantur sibi per litteram domini Guillermi de Peyladru ballivi de mandato et testimonio datam die dominica post pascha anno nonogesimo nono quam reddit : XX solidos
  • [37]
  • idem libravit in stipendiis suis et dicti Chauchi Vielli apud Burgum cum armis die lune post festum appostolorum[sic] Phillipi[sic] et Iacobi ubi venit de mandato domini Amblardi et magistri Petri quod veniret apud Ambroniacum quia darphinus dicebatur habere mandamentum suum per litteram dicti ballivi detsnote diplomatiquedets : biffĂ©. de testimonio datam die martis in crastino dicte diei anno nonogesimo nono quam reddit : VIII solidos
  • [38]
  • idem libravit sibi ipsi pro stipendiis duorum hominum cum armis videlicet dicti Rat et Chauchi Vielli et fuerunt ibi et apud Montem Diderii per quatuor dies videlicet die lune post festum beati Martini yemalis cum tribus diebus sequentibus ad pignorandum Humbertum de Villariis et muniendum domum domini de Monte Diderio et fuerunt ibi cum quatuor equis per litteram dicti ballivi de testimonio datam die veneris ante festum beate Katerine anno nonogesimo nono quam reddit : XXXII solidos
  • [39]
  • idem libravit in stipendiis suis et dicti Jay socii sui cum armis tam apud Burgum quam Montem Diderium per duos dies videlicet die lune in quindena appostolorum Petri et Pauli et die martis sequenti pro eodem : XVI solidos
  • [40]
  • idem libravit in stipendiis suis, se septimi sociorum cum armis, videlicet domini Acarionis del Says, militis, Petri Destres, Martini de Ayia, Jayi de Chastaney, Guillermi de Basanens, Rossellionis armigeri dicti Groniet, apud Burgum die veneris et die sabbati post pascha anno nonogesimo nono quando dicebatur darphinum mandasse ad veniendum ad Pontem Indis per litteram dicti ballivi de testimonio quam reddit : LVI solidos
  • [41]
  • in stipendiis ipsius castellani capienti[sic] per annum de salario viginti libras viennensium pro se et una gaytia per annum pro tempore de quo computat : XXII(5) Cette somme a Ă©tĂ© corrigĂ©e. On avait apparemment d’abord Ă©crit XLII. libras VI solidos viennensium
  • [42]
  • idem libravit in tribus libris cere emptis pro tanto de quibus supra computavit in recepta : IX solidos

    [43]
  • summa expense librate et salarii : XXIX lb. VII s. vien.

    [44]
  • et sic debet : LXII solidos III denarios obolum viennensium
  • [45]
  • quos solvit in continenti Guigoni Guersi burgensi Chambayriaci per manum Guillermi Boni et per testimonium(6) On a Ă©crit testimonum. ipsius Guillermi presentis
  • [46]
  • et eque



Notes

1 - La forme abrégée se lit Castellanis.
2 - On a Ă©crit amunciationem.
3 - Cette sous-rubrique est appelée dans le texte par un signe .
4 - Les chiffres ont été corrigés.
5 - Cette somme a été corrigée. On avait apparemment d’abord écrit XLII.
6 - On a Ă©crit testimonum.