Compte de Huet Bourguignon, châtelain, pour la châtellenie de Châtillon-sur-Chalaronne, du mercredi 14 mai 1298 au mercredi 18 mars 1299 (nouveau style)

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B7561 - 2

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Nils Mantilleri et Jean-Michel Poisson, Compte de Huet Bourguignon, châtelain, pour la châtellenie de Châtillon-sur-Chalaronne, du mercredi 14 mai 1298 au mercredi 18 mars 1299 (nouveau style), Lyon - Chambéry, 2010 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Computus Hueti Burgondionis castellani Castellionis de Challarona a die mercurii decima quarta die mense maii anno Domini Mo CCo nonogesimo[sic] octavo usque ad diem mercurii ante annuntiationem(1) On a Ă©crit annuntionem. beate Marie anno eodem videlicet de quadraginta quatuor septimanis receptus apud Chamberiacum per Stephanum de Sancto Ragneberto in festo dicte annuntiationis(2) On a Ă©crit annintionis.

cera : arreragium

idem reddit computum

    [1]
  • de CXIX libris et dimidia cere receptis de remanentia computi sui castellanie Sancti Ragneberti
  • [2]
  • summa eadem : CXIX libre cere
  • [3]
  • de quibus libravit ad hospitium domine comitisse factas(3) Lire ad expensas hospitii domine comitisse factas … ou libravit ad hospitium domine comitisse pro expensis factis … per manum domini Iacobi Dantan capellani sui per ipsius litteram de recepta datam die iovis ante festum beati Iohannis baptiste anno nonogesimo octavo quam reddit : VIXX II libras et dimidiam cere
  • [4]
  • et sic debentur eidem : III libre cere

laudes et venditiones

idem reddit computum

    [5]
  • de VI libris viennensium receptis a Iohanne Pinna pro laudibus et venditionibus domus empte a Petro Jobert pretio triginta sex librarum viennensium
  • [6]
  • de VI solidis VIII denariis receptis a Petro del Gor pro domo empta a filio Gaufredi Finet pretio quadraginta solidorum
  • [7]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a Petro filio Iohannis Hudrici pro peda empta de Sachino cudurerio pretio quatuor librarum
  • [8]
  • de IIII solidis receptis de Charlet pro domo empta de clerico de Namari pretio viginti quatuor solidorum
  • [9]
  • de X solidis receptis a Guichardo Collini pro terra empta a liberis Rolandi pretio sexaginta solidorum
  • [10]
  • de L solidis receptis a Chufleto pro domo empta a Martino Collini pretio quindecim librarum
  • [11]
  • summa : X lb. IIII s. vien.

banna

idem reddit computum

    [12]
  • de XX solidis receptis a Stephano Burgat pro banno quia percussit de quadam falce quamdam mulierem
  • [13]
  • de XX solidis receptis a Petro nepote Penneti Loscheti quia percussit de quodam baculo Petrum Berout
  • [14]
  • de XX solidis a Guillermo Marchiant pro fractura saysine
  • [15]
  • de XXX solidis receptis a fratre Berardi del Sorber quia violenter arripuit per gulam in villa Castellionis bannerium
  • [16]
  • de XL solidis receptis a Bognerio quia percussit fratrem Berardi del Sorber in villa Castellionis de quodam baculo
  • [17]
  • de XL solidis receptis a Stephano filio Perer Burgo quia permutaverat quamdam ovem sine mandato illius cuius erat
  • [18]
  • de XXX solidis receptis a Durando Cornu quia percussit quemdam hominem venientem de foro Castellionis de pugno
  • [19]
  • de XL solidis receptis a filio Guichardi Bestie quia percussit de lapide hominem predictum
  • [20]
  • de XXV solidis receptis a Guillermo de Orfontana quia celaverat quamdam incudem falcis
  • [21]
  • de XII solidis receptis de Vignion quia vocavit quamdam mulierem meretricem
  • [22]
  • de XXV solidis receptis a Jobelino quia excussit pignora sua familiaribus domini
  • [23]
  • de XL solidis receptis ab uxore Gaufredi Finet pro banno periurii
  • [24]
  • summa : XVI lb. VIII s. vien. deductis triginta quatuor solidis viennensium de mandato magistri Petri presentis pro parte ipsius castellani capientis duos solidos in libra bannorum

clame

    [25]
  • idem reddit computum de IIII libris XI solidis viennensium receptis de minutis clamis sex solidorum et infra ibidem obvenientibus per idem tempus
  • [26]
  • summa eadem : IIII lb. XI s. vien.

saysine

idem reddit computum

    [27]
  • de VI solidis receptis de desaysinis factis per dictum castellanum in dicta castellania per idem tempus et saysinas percipit chacipollus ut dicit et levantur pro saysina sex denarii et pro desaysina tantumdem
  • [28]
  • summa eadem : VI s. vien.

inventa

idem reddit computum

    [29]
  • de VII solidis receptis de uno corio bovis cum pilo invento apud Castellionem in foro pro tanto vendito
  • [30]
  • summa eadem : VII s. vien.

    [31]
  • summa totius recepte : XXXI lb. XVI s. vien.

de quibus

    [32]
  • in hostio raterii aptando quadam clave et sera factis ibidem de novo : IIII solidos VI denarios
  • [33]
  • in portagio sex viginti duarum librarum et dimidie cere a Sancto Ragneberto usque ad Burgetum de quibus supra computavit et allocantur sibi de mandato magistri Petri presentis : V solidos
  • [34]
  • in expensis cuiusdam latronisse quam tenuit per decem et septem dies et tantum detinuit pro defectu iudicis ut dicit quem habere non potuit pro ea iudicanda et submersa fuit : II solidos III obolos
  • [35]
  • in stipendiis ipsius castellani capientis per annum viginti libras viennensium de salario pro se et una gaytia per idem tempus de quo computat per testimonium magistri Petri presentis ne habet litteram de dicto salario : XVI libras XVIII solidos VIII denarios viennensium
  • [36]
  • idem libravit ad expensas domini Iohannis de Ferrariis factas apud Castellionem per ipsum dominum Iohannem, morando ibidem pro negotiis domini per litteram domini Amblardi et magistri Petri de mandato quam reddit, hospitisse dicti domini Iohannis in domo relicte Iohannis Theobaudi, et promisit Petro de Monte Miliano clerico reddere litteram ipsius de recepta, quare percepit idem Petrus sibi allocari : LXII solidos

    [37]
  • summa expense salarii et librate : XX lb. XII s. III d. ob. vien.

    [38]
  • et sic debet : XI libras III solidos VIII denarios obolum viennensium quos solvit in continenti Iohannino Bergnonini de mandato magistri Petri presentis et per confessionem dicti Iohannini presentis
  • [39]
  • et sic quitus de denariis et sibi debentur ut supra III libras cere
  • [40]
  • Memorandum quod debet inspici computus Petri Destres collectoris reddituum domini apud Castellionem ita quod sciatur si ipse vel idem Petrus aliquid obmiserant computare et si quid per aliquem ex eis obmissum fuerit computari recurratur ad alterum illorum qui computare debuerit de predictis



Notes

1 - On a Ă©crit annuntionem.
2 - On a Ă©crit annintionis.
3 - Lire ad expensas hospitii domine comitisse factas … ou libravit ad hospitium domine comitisse pro expensis factis …