Compte de Pierre d’Estres (Petrus d’Estres), châtelain, pour la châtellenie de Châtillon-sur-Chalaronne, du mardi 24 juin 1292 au vendredi 10 avril 1293

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B7560 - 9

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Nils Mantilleri et Jean-Michel Poisson, Compte de Pierre d’Estrés (Petrus d’Estres), châtelain, pour la châtellenie de Châtillon-sur-Chalaronne, du mardi 24 juin 1292 au vendredi 10 avril 1293, Lyon - Chambéry, 2011 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Conputus Petri de Estres castellani de Castellione de Chalarona a festo beati Iohannis baptiste anno Domini Mo CCo nonagesimo secundo usque ad diem veneris decimam aprilis intrantis receptus apud Cambayriacum in presentia domini comitis et consilii sui

frumentum

idem reddit conputum

    [1]
  • de VII asinatis I meyterio frumenti receptis de exitu copunagii per dictum tempus
  • [2]
  • de decima de Buegnens nichil in frumento hoc anno
  • [3]
  • summa : VII asinate I meyterius frumenti — venduntur ut infra

siligo

idem reddit conputum

    [4]
  • de XXX asinatis III bichetis siliginis receptis de exitu copunagii per idem tempus
  • [5]
  • de III asinatis receptis de firma decime de Buegnens hoc anno
  • [6]
  • de L meyteriis receptis de messe hoc anno in dicta castellania et levantur ab illis qui debent messem si laborant cum duobus bobus quinque meyterii
  • [7]
  • de V bichetis receptis de Andrea de Verneto pro eodem quia non laborat nisi cum uno bove

arreragium

    [8]
  • de XXIIII asinatis II bichetis receptis de remanentia sui conputi precedentis

    [9]
  • summa : LXX asinate III meyterii siliginis — venduntur ut infra

ordeum

idem reddit conputum

    [10]
  • de I asinata ordei recepta de firma decime de Buegnens hoc anno — venditur ut infra

avena

idem reddit conputum

    [11]
  • de XX asinatis IX rasis receptis ad mensuram Sancti Triverii de exitu copunagii hoc anno
  • [12]
  • de I asinata avene recepta de firma decime de Buegnens hoc anno
  • [13]
  • de I meyterio recepto de Petronilla de La Fayola de redditu per annum
  • [14]
  • de X meyteriis receptis de gardis et comandis per annum ut in conputo precedenti
  • [15]
  • summa : XXIIII asinate V rasi avene
  • [16]
  • de quibus libravit ad expensas hospitii domini per manum Hugonis de Voyrone, ut per litas(1) Lire litteras. domini datas in vigilia apostolorum Symonis et Iude anno nonagesimo secundo : XX asinatas IX rasos
  • [17]
  • item per alias literas(2) Lire litteras. per manum donni Iohannis capellani Lardonerii datas die sabbati post festum beati Mikaelis eodem anno : IIII asinatas XV rasos
  • [18]
  • item libravit ad expensas equorum domini per manum donni Iohannis capellani ut per litteras domini datas die veneris post festum beati Martini anno eodem : III asinatas V rasos
  • [19]
  • summa : XXVII asinate III meyterii I rasus deducta una asinata quam recepit de illis qui posuerant se in garda Martini de Laya
  • [20]
  • et sic debentur ei : III asinate II rasi avene

fabe

idem reddit conputum

    [21]
  • de III bichetis fabarum receptis de exitu copunagii per idem tempus — venduntur ut infra

millium

idem reddit conputum

    [22]
  • de VI bichetis milii receptis de exitu cupunagii(3) Lire coponagii. per idem tempus — venduntur ut infra

nuces

idem reddit conputum

    [23]
  • de VI rasis receptis de exitu copunagii per idem tempus — venduntur ut infra

pisa

idem reddit conputum

    [24]
  • de I meyterio pisorum receptis de exitu dicti copunagii per idem tempus — venditur ut infra

galline

idem reddit conputum

    [25]
  • de XIIII gallinis receptis in dicta castellania de redditu per annum — venduntur ut infra

vinum

    [26]
  • de vino decime de Buegnens (4) Le u a Ă©tĂ© indĂ»ment raturĂ© en ai : Baiegnens. nichil hoc anno quia adcensatur ad bladum

cera

idem reddit conputum

    [27]
  • de XL libris cere receptis de gardis per annum ut in conputo precedenti

arreragium

    [28]
  • de CXV libris cere receptis de remanentia sui computi precedentis

    [29]
  • summa : VIIXX XV libre cere
  • [30]
  • de quibus libravit ad expensas hospitii domini per duo paria literarum domini : XXV libras
  • [31]
  • et restant : VIXX X libre cere — venduntur ut infra

denarii census

idem reddit conputum

    [32]
  • de XVI libris XXII denariis viennensium receptis de redditu per annum in dicta castellania ut in conputo precedenti
  • [33]
  • de XII libris XII solidis III denariis receptis de teysis domorum ut in dicto conputo precedenti
  • [34]
  • de XXXVIII solidis VIII denariis receptis de feodo Morete reducto ad manum domini
  • [35]
  • de XLI solidis receptis de gardis et recognitionibus per annum
  • [36]
  • summa : XXXII lb. XIII s. IX d. vien.

firme

idem reddit conputum

    [37]
  • de XXX libris XVI solidis V denariis receptis de exitu leyde mercati per dictum tempus
  • [38]
  • de CII solidis receptis de exitu nundinarum Castellionis in festo beati Mathei hoc anno
  • [39]
  • de exitu nundinarum in festo beati Iohannis baptiste preterito conputavit in conputo precedenti
  • [40]
  • de XVII libris X solidis receptis de medietate firme furni finiende in festo beati Iohannis anno nonagesimo tertio et tunc debentur tantumdem
  • [41]
  • de IX libris X solidis receptis de medietate firme chacipollarie finiende eodem termino et tunc debentur tantumdem
  • [42]
  • de XX solidis receptis de medietate firme champerie finiende in eodem festo beati Iohannis et tunc debentur tantumdem
  • [43]
  • de C solidis receptis de firma banni vini mense augusto anno nonagesimo secundo
  • [44]
  • de XXX solidis receptis de linguis bovum ocisorum(5) Lire occisorum. in macello per dictum tempus(6) On a effacĂ© un mot au dĂ©but de la ligne.
  • [45]
  • de V solidis receptis de Hugone Chalveti et relicta Guillermi Maschardi pro firma furni ad usum suum
  • [46]
  • de XLV solidis III denariis receptis de exitu ponderis bladi per dictum tempus
  • [47]
  • de XV denariis receptis de exitu ponderis mercandiarum per idem tempus
  • [48]
  • de LX solidis receptis de Petro de La Venoyri pro firma scripture Castellionis de anno finito in festo purificationis anno nonagesimo secundo
  • [49]
  • de X solidis receptis de locagio archarum existentium in domo mercati hoc anno
  • [50]
  • de IX libris XI solidis IX denariis receptis de locagio bancharum domus mercati videlicet de medietate firme finiende in festo beati Iohannis et tunc debentur tantumdem
  • [51]
  • de XI libris X solidis receptis de firma bancharum macelli pro anno finito in carniprivio anno nonagesimo secundo
  • [52]
  • summa : IIIIXX XVII lb. XI s. VIII d. vien.

iudei

idem reddit conputum

    [53]
  • de IIII libris receptis de Nacent iudeo pro tallia prise sue, pro quinta solutione
  • [54]
  • de censa caorsinorum non computat quia respondent apud Burgum
  • [55]
  • summa : IIII lb.

inventa

idem reddit conputum

    [56]
  • de XII solidis receptis de sex bichetis siliginis inventis hoc anno
  • [57]
  • summa eadem : XII s.

laudes et vende

idem reddit conputum

    [58]
  • de LVII solidis X denariis receptis de laudibus et vendis per idem tempus ut in particulis in dorso
  • [59]
  • summa eadem : LVII s. X d.

perquisita

    [60]
  • de perquisitis nichil per dictum tempus

banna

idem reddit conputum

    [61]
  • de LXX solidis receptis de filio Guichardi de Anandrin quia fregerat archam patris sui
  • [62]
  • de L solidis receptis de liberis Juliane de Corleyson quia non fecerunt domum apud Castellionem ut debebant
  • [63]
  • de X solidis receptis de filio Hugonis de Blanens quia cepit nemus alienum
  • [64]
  • de XX solidis receptis de bulbulco(7) Lire bubulco. Jaqueti de Illiaco quia cepit Espay per gulam
  • [65]
  • de XX solidis receptis de Sachin quia percussit Pamot
  • [66]
  • de XV solidis receptis de Penneto macellario quia percussit Bylon
  • [67]
  • de IIII libris X solidis receptis de charbonerio pro banno furti
  • [68]
  • de X solidis receptis de Anthonino raonnerio quia percussit Rufum picaterium
  • [69]
  • de VI solidis receptis de Berteto lonbardo pro una clama
  • [70]
  • de VI solidis receptis de Porcherio pro eodem
  • [71]
  • de III solidis receptis de Teyndron pro eodem
  • [72]
  • de III solidis receptis de Anthonio de Curvilo pro eodem
  • [73]
  • de V solidis receptis de bergerio Martino(8) Lire Martini. de Laya pro eodem
  • [74]
  • summa : XIII lb. XVIII s., deductis triginta solidis pro parte castellani capientis duos solidos in libra

venditiones

idem reddit conputum

    [75]
  • de VII libris V solidis receptis de septem asinatis et uno meyterio frumenti venditis ut supra, qualibet asinata vendita viginti solidis
  • [76]
  • de LIIII libris VI solidis VIII denariis receptis de septuaginta asinatis tribus meyteriis siliginis venditis ut supra, qualibet asinata vendita sexdecim solidis, deductis viginti duobus bichetis et duabus cupis pro gietis
  • [77]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de una asinata ordei sic vendita
  • [78]
  • de IX solidis receptis de tribus bichetis fabarum venditis ut supra, quolibet bicheto vendito tribus solidis
  • [79]
  • de X solidis receptis de sex bichetis milii venditis ut supra, bicheto vendito viginti denariis
  • [80]
  • de VI solidis receptis de sex bichetis nucum venditis ut supra pro tanto
  • [81]
  • de VI solidis receptis de I meyterio pisorum vendito ut supra pro tanto
  • [82]
  • de IIII solidis VIII denariis receptis de quatuordecim gallinis venditis ut supra pro tanto
  • [83]
  • de XVI libris V solidis receptis de sex viginti decem libris cere venditis ut supra, qualibet libra vendita duobus solidis sex denariis
  • [84]
  • summa : IIIIXX lb. V s. VIII d. vien.
  • [85]
  • summa totius recepte : XIXX XI lb. XVIII s. XI d. vien.

expense

de quibus

    [86]
  • in banchis macelli aptandis, computatis sex denariis pro domo mercati : V solidos II denarios
  • [87]
  • in sedimine furni et celo(9) Lire in sedimine et celo furni. aptandis ante nativitatem Domini : X solidos
  • [88]
  • in stipendiis recolligentis exitus ponderis bladi et leyde cupunagii per dictum tempus : XXX solidos
  • [89]
  • in tribus bichetis frumenti libratis ad expensas hospitii per manum Hugonis de Voyrone presentis et confitentis : VII solidos VI denarios
  • [90]
  • in loerio unius granerii ad reponendum bladum domini : X solidos
  • [91]
  • in stipendiis nuntiorum missorum pro negotiis domini per dictum tempus : XXVII solidos
  • [92]
  • in calce empta pro clausuris hoc anno : XLV libras II solidos
  • [93]
  • in stipendiis ipsius castellani per unum annum finiendum septima die mensis madii : XX libras
  • [94]
  • item deducuntur de duabus gardis quia garderii mortui sunt : III solidi VI denarii
  • [95]
  • summa expense et salarii : LXIX lb. XV s. II d.

librata

    [96]
  • idem libravit ad expensas hospitii domini per manum donni Iohannis capellani de Coquina ut per litteras domini datas die sabbati post festum beati Mikaelis anno nonagesimo secundo : IIII libras VIII solidos I denarium viennensium
  • [97]
  • item libravit ad easdem expensas hospitii per manum Hugonis de Voyrone ut per litteras domini datas in vigilia apostolorum Symonis et Iude eodem anno : IIII libras VII solidos
  • [98]
  • item libravit ad easdem expensas per manum donni Iohannis capellani de Coquina ut per litteras domini datas die veneris post festum beati Martini anno eodem : XVI solidos
  • [99]
  • item libravit in stipendiis trium hominum cum armis venientium ad mandamentum ballivi versus Sanctum Andream ut per litteras dicti ballivi quas reddit datas die dominica ante letare Ierusalem(10) Le dimanche 1er mars 1293 (nouveau style). : XIII solidos III denarios
  • [100]
  • item libravit in reparando fossata castri per litteras ballivi de testimonio et mandato quas reddit : XXIIII libras XVI solidos
  • [101]
  • item libravit Aymoni preposito de Fuyssiaco pro porcis emendis ad opus hospitii domini ut per eius literas de recepta quas reddit : VIII libras XIX solidos II denarios
  • [102]
  • item libravit Perino Ysnardi de debito quatercentum librarum viennensium quas sibi solvere debet pro domino : C libras
  • [103]
  • in stipendiis decem et septem hominum cum armis quos duxit obviam domino versus Lugdunum ad mandamentum domini ut per eius literas : XXX solidos
  • [104]
  • item allocantur sibi que eidem debebantur de remanentia sui conputi precedentis : IXXX XVIII libre XV solidi VI denarii
  • [105]
  • summa librate : IIIC XLIIII lb. V s. vien.

    [106]
  • summa expense salarii et librate : IIIIC XIIII lb. II d. vien.

    [107]
  • et sic debentur eidem IXXX II libre XV denarii viennensium



Notes

1 - Lire litteras.
2 - Lire litteras.
3 - Lire coponagii.
4 - Le u a été indûment raturé en ai : Baiegnens.
5 - Lire occisorum.
6 - On a effacé un mot au début de la ligne.
7 - Lire bubulco.
8 - Lire Martini.
9 - Lire in sedimine et celo furni.
10 - Le dimanche 1er mars 1293 (nouveau style).