Compte de Barthélémy Sylvestre, châtelain, pour la châtellenie de Châtillon-sur-Chalaronne, du mardi 30 octobre 1285 au dimanche 9 février 1287 (nouveau style)

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B7560 - 3

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Nils Mantilleri et Jean-Michel Poisson, Compte de Barthélémy Sylvestre, châtelain, pour la châtellenie de Châtillon-sur-Chalaronne, du mardi 30 octobre 1285 au dimanche 9 février 1287 (nouveau style), Lyon - Chambéry, 2011 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

(1)Ce compte est numéroté VII en tête, dans l’ordre décroissant de la numérotation médiévale des comptes du rouleau. Conputus[sic] (2) On écrit ici conputus pour computus, mais on rencontrera toujours ensuite computum, computavit ou computare lorsque la première syllabe sera écrite en toutes lettres. Bartholomei Silvestris castellani Castellionis a die martis ante festum omnium sanctorum anno Domini Mo CCo LXXXmo quinto usque ad eamdem diem anno revoluto et extento usque ad octabas purificationis beate Marie sequentes de uno anno integro quatuordecim edomadis[sic] et quatuor diebus et est sciendum quod denote diplomatiquede : biffé. a die martis supradictanote diplomatiquesupradicta : ajouté en interligne. qua ipse qua ipse[sic] cepit esse castellanus usque ad octabas purificationis beate Marie subsequentis recepit redditus castellanie Petrus d’Estres (3) On écrit destres. et inde computavit et a dictis octabis purificationis beate Marie usque ad eamdem diem anno sequenti recepit integre castellanus predictus et de hiis conputat ut infra

frumentum

idem reddit computum

    [1]
  • de VI asinatis et dimidia frumenti receptis de exitu coponagii Castellionis per eumdem annum
  • [2]
  • summa : VI asinate IIII bicheti frumenti
  • [3]
  • de quibus in venditione ut infra : II asinate et I bichetus
  • [4]
  • et remanent : IIII asinate III bicheti(4)de quibus … III bicheti] ajoutĂ© par une autre main.

siligo

idem reddit computum

    [5]
  • de XXV asinatis II bichetis siliginis receptis de exitu coponagii predicti hoc anno
  • [6]
  • de V meyteriis siliginis receptis a Guillermo de Rispis pro messe anninote diplomatiqueanni : biffĂ©. hoc anno
  • [7]
  • de V meyteriis receptis a Ruffo de Bosco pro eodem
  • [8]
  • de V meyteriis receptis a Bernardo de Bosco pro eodem
  • [9]
  • de V meyteriis receptis a Guillaudo Syaudi pro eodem
  • [10]
  • de V meyteriis receptis a Hugone del Chaley pro eodem
  • [11]
  • de V meyteriis receptis a Laurentio de Verneto pro eodem
  • [12]
  • de V meyteriis receptis de Tenneto de Rossillione pro eodem
  • [13]
  • de V meyteriis receptis de Petro Terreczart pro eodem
  • [14]
  • summa : XXXV asinate siliginis II bicheti
  • [15]
  • de quibus in venditione ut infra : XII asinate II bichez note diplomatiqueII bichez : ajoutĂ© en interligne.
  • [16]
  • et restant : XXIII asinate II biche (5)de quibus … XXIII asinate II biche] ajoutĂ© par une autre main.

fabe

idem reddit computum

    [17]
  • de III bichetis II scupis fabarum receptis de exitu predicti coponagii hoc anno — et remanent
  • [18]
  • summa eademnote diplomatiquesumma eadem : biffĂ©.

millium

idem reddit computum

    [19]
  • de VI bichetis millii receptis de exitu dicti coponagii hoc anno
  • [20]
  • summa : VI bicheti millii — remanentnote diplomatique— remanent : ajoutĂ©.

nuces

idem reddit computum

    [21]
  • de I raso nucium cenote diplomatiquece : biffĂ©. recepto de exitu dicti coponagii hoc anno
  • [22]
  • summa : I rasus nucium — remanent(6) On attendrait remanet. note diplomatique— remanent(6) On attendrait remanet. : ajoutĂ©.

avena

idem reddit computum

    [23]
  • de XII asinatis I raso avene receptis de exitu dicti coponagii hoc anno
  • [24]
  • de I meyterio recepto de Iohanne de Verneto de commanda per annum
  • [25]
  • de IX meyteriis receptis ab hominibus Iohannis de Laya pro eodem
  • [26]
  • de I meyterio recepto de Ogerio Lo Nalays pro eodem
  • [27]
  • de II meyteriis receptis a domina de Fontana pro eodem
  • [28]
  • de I meyterio recepto de Payneto de La Fayola pro eodem
  • [29]
  • de I meyterio recepto de Laurentia(7) On lit ici Laurencia, Poncio, Laurencii, que l’on transcrit – selon la convention d’édition prescrivant l’usage gĂ©nĂ©ral de la graphie classique – Laurentia, Pontio, Laurentii. de Donno Petro pro eodem
  • [30]
  • de I meyterio recepto de Leproso de La Fayola pro eodem
  • [31]
  • summa : XVI asinate I rasus avene
  • [32]
  • de quibusnote diplomatiquede quibus : biffĂ©. de quibus(8) Une rĂ©daction antĂ©rieure, que le de quibus biffĂ© introduisait peut-ĂŞtre, paraĂ®t avoir Ă©tĂ© grattĂ©e. in venditione ut infra : VI asinate III rasi
  • [33]
  • et remanent : IX asinate XIIII rasi(9)de quibus … XIIII rasi] ajoutĂ© par une autre main.

galline

idem reddit computum

    [34]
  • de XIII gallinis receptis de redditu apud Castellionem per annum — venduntur ut infra

cera

idem reddit computum

    [35]
  • de XXXVIIII libris(10) L’annĂ©e prĂ©cĂ©dente, la recette avait Ă©tĂ© de trente-huit livres de cire, mais, comme le prĂ©cise le châtelain, « les malheurs du temps » avaient affectĂ© cette recette. Le grattage, qui a transformĂ© XXXVIII en XXXIIII indique toutefois que l’on avait d’abord omis d’en tenir compte. cere receptis de gardis et recognitionibus per annum apud Castellionem ut in particulis in extenta deductis quibusdam quorum quidam mortui sunt et alii recesserunt propter guerram
  • [36]
  • summa : XXXVIIII libre cere

denarii censusnote diplomatiquecensus : biffé. (11) L’écriture change à partir de cette ligne.

idem reddit computum

    [37]
  • de XIIII libris VIII solidis VI denariis viennensium receptis apud Castellionem de redditu per annum ut in particulis in extenta
  • [38]
  • de VI solidis VI denariisnote diplomatiqueVI denariis : biffĂ©. viennensium receptis de Peronino d’Estres de redditu per annum pro rebus quas emit a domino Petro de Rigneu et a Guillermo de La Foillia et a Guichardeto Colin quos assignat domino percipiendos de cetero super tribus pedis prati siti subtus nemus de La Foillia et super medietate curtilis quod tenet Peronetus Guioti subtus poipiam de La Foillia note diplomatiqueet a Guichardeto Colin quos assignat domino percipiendos de cetero super tribus pedis prati siti subtus nemus de La Foillia et super medietate curtilis quod tenet Peronetus Guioti subtus poipiam de La Foillia : biffĂ©.
  • [39]
  • de II denariis receptis ab Andrea Jelati(12) Lire Gelati. pro prato suo versus Clemencia de redditu per annum
  • [40]
  • de XI libris XIII solidis receptis de teisis domorum in villa nova Casteillionis[sic] (13) Le second rĂ©dacteur Ă©crit alternativement Castellio et Casteillio. hoc anno ubi levantur pro qualibet peda domus continente quinque teisas de latitudine et novem teysas de longitudine duo solidi sex denarii viennensium et si plus vel minus contineatur levatur pro rata
  • [41]
  • de XXV solidis VI denariis receptis de guardis et recognitionibus hoc anno ut in particulis in extenta, deductis decem solidis de quibus quosnote diplomatiquequos : ajoutĂ©. debebant Hugo Rossez, Guillermus Pastours, Peronetus Milleti et Iohannes Mercerii, a quibus non possunt recuperari
  • [42]
  • de XXXIII libris IIII solidis III denariis receptis de exitu leyde mercati Casteillionis hoc anno
  • [43]
  • de XIIII libris VIII solidis VI denariis receptis de exitu nundinarum dicti loci in festo beati Iohannis baptiste hoc anno : respondet minus quam anno preterito ex eo quod nundine de Vilariis fuerunt in vigilia dicti festi propter quod non fuerunt tot mercatores
  • [44]
  • de IIII libris XV denariis receptis de exitu nundinarum eiusdem loci in festo beati Mathei[sic] (14) Le sanctoral lyonnais Ă©crit Ă©galement Mathei pour Matthei. hoc anno
  • [45]
  • de XII libris V solidis receptis de exitu bancagii domus mercati hoc anno
  • [46]
  • de XIIII libris receptis de medietate firme furni Castellionis finite in festo beati Iohannis baptiste anno octogesimo sexto et de alia medietate computavit Peroninus d’Estres
  • [47]
  • de XV libris X solidis receptis a Iohannino furnerio et La Buateri pro medietate firme dicti furni finiende in festo beati Iohannis baptiste quod erit anno octogesimo septimo et tunc debebunt tantumdem
  • [48]
  • de X libris receptis de medietate firme chacipolerie et banni vini mense augusti finite in festo beati Iohannis baptiste anno octogesimo sexto et de alia medietate computavit Peroninus d’Estres
  • [49]
  • de VII libris receptis de medietate firme chacipolerie finiende in festo beati Iohannis quod erit anno octogesimo septimo et tunc debebitur tantumdem
  • [50]
  • de VI libris receptis de banno vini mense augusti anno octogesimo sexto
  • [51]
  • de XV solidis receptis de medietate firme chanperie[sic] finite in festo beati Iohannis baptiste anno octogesimo sexto et de alia medietate computavit dictus Peroninus d’Estres
  • [52]
  • de XX solidis receptis de medietate firme dicte champerie finiende in festo beati Iohannis anno octogesimo septimo et tunc debentur tantumdem
  • [53]
  • de XXVIII solidis receptis de firma lingarum boum occisorum in macello hoc anno
  • [54]
  • de VIII libris receptis de locagio banchiarum macelli Castellionis hoc anno accensatarum
  • [55]
  • de VI solidis receptis ab Hugone Chalveti pro firma furni sui ad usum suum per annum
  • [56]
  • de II solidis receptis de Maschardo pro firma furni sui ad usum suum
  • [57]
  • de LX solidis receptis a Peroneto de La Venouy pro censa scripture Castellionis hoc anno
  • [58]
  • summa : VIIXX XVIII lb. XIII s. II d. vien.

laudes vende

idem reddit computum

    [59]
  • de L solidis viennensium receptis a Iohanne Borsserii[sic] pro laudibus domus empte ab uxore Faidiz
  • [60]
  • de II solidis VI denariis receptis de Stephano Basinens pro laudibus quarte partis domus empte a Iohanne de Rion
  • [61]
  • de XV denariis receptis a dicto Stephano eadem de causa
  • [62]
  • de II solidis VI denariis receptis a Guillermo Bon Jour pro laudibus unius pecie terre empte a Stephano del Pin
  • [63]
  • de III solidis VIII denariis receptis a Stephano Basinens pro laudibus unius domus empte de Iohanne Crosier
  • [64]
  • de XX solidis receptis de Stephano de La Fargi pro laudibus domus empte a ffratre[sic] (15) On a Ă©crit affratre. Guichardi Muner
  • [65]
  • de II solidis receptis a Martino Rollandi pro laudibus unius plastri empti a Stephaneto Pariseti
  • [66]
  • de V solidis receptis de Peneto macellario pro laudibus unius orti empti de Terraczart
  • [67]
  • de XXIIII solidis IIII denariis receptis a Iohanne Tebaudi pro laudibus domus empte a Petro Belami
  • [68]
  • de IIII solidis IIII denariis receptis de donno Iohanne curato de Buennens pro laudibus domus empte a Clementia et filio suo
  • [69]
  • de V solidis X denariis receptis de clerico Maschardi pro laudibus unius vercherie empte a filio Iohannis Nicolas
  • [70]
  • de IIII solidis receptis a Guichardo Colyn pro laudibus unius pecie terre empte de Stephano Basinens
  • [71]
  • de III solidis VIII denariis receptis a donno G[uillermo] capellano Sancti Christofori et nepotibus suis pro laudibus unius domus empte a Guichardo Colin
  • [72]
  • de V solidis receptis de Stephano Basinens pro laudibus unius pecie nemoris empte ab Hudrico Baynier
  • [73]
  • de XXX solidis receptis de Stephano de Bioleys et Perraudo de Sancto Bartholomeo et nepotibus suis pro laudibus unius domus empte ab Hudrico Baynier
  • [74]
  • de III solidis IIII denariis receptis de Iohanne de B[ir]eperro pro laudibus domus empte a Iohanne Pascal
  • [75]
  • de IIII solidis IIII denariis receptis a Martino Chapelan pro laudibus vinee empte a Guillaudo Syont
  • [76]
  • de VII solidis receptis de Peroneto Guichardi de Vyviers pro laudibus dimidie domus empte de Nugan et marito eius
  • [77]
  • de XXX solidis receptis de Stephano de Moncey et fratre suo pro laudibus domus empte ab Hugone Barberii
  • [78]
  • de XVIII solidis IIII denariis receptis de Chiflet pro laudibus unius domus empte de Stephano de Nerveynia pretio centum solidorum
  • [79]
  • de CX solidis receptis de Guioneto de Vileta pro laudibus domus empte de Poleyn pretium[sic] (16) On avait Ă©crit pretio, mais le mot a Ă©tĂ© raturĂ©. triginta tres librarum
  • [80]
  • summa : XVI lb. XVII s. I d.

banna

idem reddit computum

    [81]
  • de X solidis viennensium receptis a Peroneto Reguin in octo bichetis avene pro banno quia celaverat unum bovem perczonerio suo
  • [82]
  • de LX solidis re[ceptis] note diplomatiquere[ceptis] : biffĂ©. receptis de Bonamico pro eo quod furatus fuerat ordeum
  • [83]
  • de XX solidis receptis de Merlino barbitonsore pro banno de quibusdam offensis sic concordatis
  • [84]
  • de XX solidis receptis de Petro Lo Vieil pro eo quod accusabat Nayssent de furto unius supertunicalis et non probavit
  • [85]
  • de XX solidis receptis de Guillermo de Rispis pro eo quod filius eius ceperat oves in ovili Martini de Laya auctoritate sua
  • [86]
  • de X solidis receptis de Martino de Chaley pro eo quod fecerat fossatum in strata publica
  • [87]
  • de XV solidis receptis ab Anthoineto Guayte pro eo quod scisserat auctoritate sua duos planczones in terra Petri Paneter
  • [88]
  • de XL solidis receptis a quodam homine et quadam muliere de Chalamont pro eo quod ceperant furtive panem in mercato
  • [89]
  • de X solidis receptis de munerio parvi molendini pro eo quod ceperat de nocte sepem cuiusdam vicini sui
  • [90]
  • de XXX [solidis] (17) On a, semble-t-il, Ă©crit l, mais il est exclu de lire libris, puisque le total de la recette est de 14 livres. receptis de Iaquino de Sancto Triverio pro eo quod austulit[sic] cuidam homini unam equam in mercato
  • [91]
  • de XV solidis receptis de Iohanne de Clerzeins pro eo quod ceperat capucium Pontii Vayro ultra voluntatem suam
  • [92]
  • de decem solidis receptis[sic] (18) La phrase n’a pas Ă©tĂ© achevĂ©e.
  • [93]
  • de XX solidis receptis de clamis per dictum tempusnote diplomatique de XX solidis receptis de clamis per dictum tempus : ajoutĂ© en marge de gauche.
  • [94]
  • summa : XIIII lb. vien. — in quibus castellanus percipit tertiam partem per conventionem sibi factam, cum salario infrascripto
  • [95]
  • et remanent domino : IX libre VI solidi VIII denarii(19) Il y a ensuite une demi-douzaine de mots qui ont Ă©tĂ© effacĂ©s par grattage du parchemin. Peut-ĂŞtre avait-on Ă©crit une première fois ici idem reddit computum de L libris viennensium …

iterumnote diplomatiqueiterum : ajouté. banna

    [96]
  • idem reddit computum de L libris viennensium receptis a Dino et Albiz de Florencia cavorcinis[sic] (20) Lire caorsini. Chasteillonis de concordia facta cum domino comite de eo quod castellanus eum[sic] (21) On attendait eos. accusabat retinuisse copunagia[sic] (22) Lire coponagia. de magnis quantitatibus bladi apud Chasteillonem venditis per ipsos

[iudei]

    [97]
  • idem reddit computum de IIII libris viennensium receptis a Naissent iudeo pro intragio garde et mansionis sue a domino sibi concesse apud Castellonem ad sexaginta solidos viennensium de censa annuatim de qua censa nichil computat quia iudeus eam non debet usque ad nativitatem Domini que erit anno octogesimo septimo
  • [98]
  • summa : IIII lb.

eyscheite

    [99]
  • idem reddit computum de XX solidis viennensium receptis de quinque bichetis siliginis inventis in domo sororis Baret apud Novila que acusabatur de furto et fugit
  • [100]
  • summa : XX s.

venditiones

idem reddit computum

    [101]
  • de IIII libris V solidis viennensium receptis de duabus asinatis uno bicheto frumenti venditis ut supra, qualibet asinata XLta solidos
  • [102]
  • de XIX libris IIII solidis receptis de duodecim asinatis et duobus bichetis avenenote diplomatiqueavene : biffĂ©. siliginis venditis ut supra, qualibet asinata triginta duos solidos, dictis duobus bichetis deductis quia dati sunt pro gietis
  • [103]
  • de VII libris VIII solidis VI denariis receptis de sex asinatis tribus rasis avene venditis ut supra, qualibet asinata viginti quatuor solidos
  • [104]
  • de IIII solidis IIII denariis receptis de tresdecim gallinis venditis ut supra
  • [105]
  • summa : XXXI lb. XXII d.

idem reddit computum

    [106]
  • de XXX solidis viennensium receptis de feudo quondam Morete quod tenet dominus Hugo Meschins et valet dictum feudum per annum tresdecim solidos — inquiraturnote diplomatiqueet valet dictum feudum per annum tresdecim solidos — inquiratur : ajoutĂ© en interligne. nec fecit usagium pro tribus annis, deductis novem solidis traditis pro sepultura dicte Morete
  • [107]
  • de V solidis receptis de feudo Iohannis de Meunay quod valet per annum quatuordecim solidos redditus et reductum est ad manum domini ex eo quod non fecit feudum domino comiti, et residuum non recuperavit quia dictus Iohannes habuerat de feudo Alaisie de Sura de quo non est factum usagium domino comiti et quod castellanus reduxit ad manum domini : ea de causa nichil computat quia nichil habuit hoc anno, sed debet inde computare anno futuro nisi interim concordaverit cum domino comite
  • [108]
  • sexta pars decime de Buennens reducta est ad manum domini quia de ipsa non est factum homagium domino et de exitu decime debet computare anno futuro nisi interim concordatum fuerit(23) On avait d’abord Ă©crit concordavit, et le mot est raturĂ©. cum domino comite

    [109]
  • summa tottalis[sic] recepte : CCLXXII lb. XIII s. IX d. vien.

    [110]
  • de quibus in caminata castri seu donjonis in quo moratur castellanus, que destructa erat quasi tota, reficienda et tecto ipsius donjonis recohoperiendo et una porta facta in introitu dicti donjonis : XXV solidos VI denarios viennensium
  • [111]
  • item pro domo mercati recohoperienda a parte porte de Vilars et terraill[iis] dicte domus recurandis et fossato quod vadit per medium dicte domus platelando : XLIX solidos VII denarios
  • [112]
  • item in duobus chafallis que sunt in plano castro[sic] ubi est capella recohoperiendis videlicet pro tegula et carronibus et calce emptis et expensisnote diplomatiqueexpensis : biffĂ©. stipendiis recohoperientium et duobus hostiis factis in uno dictorum chafallorum : XXVIII solidos VI denarios
  • [113]
  • item pro marremio empto ad sexdecim eschifas factas in clausuris ville et castri Chasteillionis de mandato domini comitis ut per litteram eius de mandato quam ostendit : XIIII libras IIII solidos VI denarios
  • [114]
  • item pro clavis emptis ad ipsas : IX solidos II denarios
  • [115]
  • item pane dato hominibus aducentibus[sic] dictum marremium ad currus : XVI solidos XI denarios
  • [116]
  • item pro cletis positis in dictis eschifis : XII solidos
  • [117]
  • item pro factura ipsarum eschifarum dato in taschiam : CIIII solidos
  • [118]
  • item pro postibus minote diplomatiquemi : biffĂ©. positis circa chafallum quo custodiebantur Vituper et alii malefactores domini et una sera et clave positis in hostio dicti chafalli : XVIII solidos
  • [119]
  • item in stipendiis diversorum nuntiorum missorum per tempus supradictum et exploratorum pro negotiis domini : XLIX solidos XI denarios
  • [120]
  • item in expensis undecim hominum cum armis chiminantium inimicos domini versus Monluel et versus Perroges per duos dies et expensis factis adnote diplomatiquead : biffĂ©. in chiminandis roteriis et malefactoribus domini pluribus vicibus ut in particulis : VIII libras XIX solidos
  • [121]
  • item in expensis domini Guigonis dou Says, Perraudi Chabaia (24) Le nom paraĂ®t raturĂ©. , Pontii Breyssent et cuiusdam alterius morantium una die in garnisone apud Chasteillionem dum castellanus erat in obsidione de Cusie : XII solidos
  • [122]
  • item in expensis factis pro hominibus cum armis et clientibus quos denote diplomatiquede : biffĂ©. duxit secum quando cavorcini Sancti Laurentii fuerunt verberati : XXIIII solidos IX denarios
  • [123]
  • item in expensis Franceys de Broces custodientis unum latronem in una ecclesia per tres dies et fuit captus quando exibat et amputata fuit ei auricula : V solidos
  • [124]
  • item in expensis et custodia del Berruyer qui offendebat dominum per tresdecim dies et fuit suspensus ad furcas : XIX solidos VI denarios
  • [125]
  • item Andree del Mulin pro labore suo de colligendo leydam quia non potuit accensari : XXX solidos
  • [126]
  • item in stipendiis dicti castellani et unius socii cum armis apud Burgum in festo beati Martini et die sequenti anno octogesimo quinto de mandato domini Evvrardi de Mornay tunc baillivi et expensis trium hominum cum armis per duos dies quos tenuit de mandato ipsius apud Burgum mense ianuarii eodem anno(25)En janvier 1286 (nouveau style). ut per litteram ipsius : L solidos
  • [127]
  • item in expensis Byart suspensi ad furcas et dicti Joculatoris et cuiusdam alterius latronis quibus amputate fuerunt auricule et cuiusdam mulieris futisgate[sic] (26) On avait commencĂ© Ă  Ă©crire fuga et le mot a Ă©tĂ© maladroitement raturĂ©. per villam et expensis clientum ipsos capientium et mingaillia dicti Byart apud Chalamont : XXII solidos VI denarios
  • [128]
  • item in expensis dicti Bermont factis capiendo unum furem suspensum apud Burgum : V solidos(27) Cette dernière dĂ©pense a Ă©tĂ© ajoutĂ©e après coup.
  • [129]
  • summa : XLVII lb. V s. X d. vien.

librata

    [130]
  • idem libravit domine comitisse in viginti duodenis caseorum emptorum et sibi missorum versus Sanctum Georgium mense decembris anno octogesimo sextonote diplomatiquemense decembris anno octogesimo sexto : ajoutĂ© en interligne. : CXII solidos viennensium
  • [131]
  • item libravit domino Guillermo de Juys baillivo Baugiaci ut per confessionem ipsius videlicet in expensis suis eundo apud Lugdunum cum decano Viennensi et expensis equi Guillermi de Chandeya et dena[riis]note diplomatiquedena[riis] : biffĂ©. triginta solidis dicto baillivo traditis : IIII libras II solidos
  • [132]
  • item libravit abbati et conventui Ambrognaci per litteras domini comitis de mandato datas die veneris post inventionem sancte crucis anno octogesimo sexto et litteras dicti abbatis de recepta videlicet pro septies viginti cartallis frumenti que dominus precepit eis liberari : IIIIXX V libras XV solidos
  • [133]
  • item libravit domino Evvrardo de Mornay quando erat baillivus Baugiaci ut per litteram suam datam in quindena purificationis beate Marie anno octogesimo quinto(28) Le samedi 16 fĂ©vrier 1286 (nouveau style). videlicet pro decem libris novem solidis uno denario parisiensium : XV libras XIII solidos VII denarios viennensium de quibus dictus baillivus computavit duodecim libras quindecim solidos viennensium tantum et residuum debet domino
  • [134]
  • item libravit domine comitisse in viginti duodenis caseorum et tribus centum ulnis tele ut per litteram suam datam die lune post carniprivium anno octogesimo quinto(29) Le lundi 5 mars 1286 (nouveau style). : XIIII libras V solidos
  • [135]
  • item eidem domine comitisse ut per litteram suam datam mense mayi[sic] anno octogesimo sexto : XXXV libras et ultra hoc continetur in dicta littera quod tradat Hugoni de Gorrevout tria meiteria siliginis
  • [136]
  • item Guillermino de Buenc per litteram domini comitis de mandato datam die veneris post inventionem sancte crucis anno octogesimo sexto et per litteram ipsius de recepta datam anno eodem : XL libras
  • [137]
  • item libravit domino comiti ad expensas hospitii sui per manum Hugonis de Voyrone clerici ut per litteram domini datam die lune ante festum sancti Petri ad vincula anno octogesimo sexto : XXXIIII libras XVI solidos X denarios
  • [138]
  • item libravit Petro de Montemeliano clerico per litteram eiusdem datam die martis post festum beati Nicolay anno octogesimo sexto ad emendum porcos et vinum pro domino comite : VIIIXX XIX libras viennensium
  • [139]
  • item in expensis equi et garcionis Achzoneti de Chayssiou a die et festo sancti Martini hyemalis anno octogesimo quinto usque ad diem veneris post adnuntiationem beate Marie anno eodem(30) Du dimanche 11 novembre 1285 au vendredi 29 mars 1286 (nouveau style). videlicet pro viginti edomadis minus duobus diebus et tunc fuerunt liberati quitti de mandato domini comitis ut per litteras suas datas die iovis post adnuntiationem beate Marie anno octogesimo quinto(31) Le jeudi 28 mars 1286 (nouveau style). : X libras VIII solidos
  • [140]
  • item libravit sibi ipsi pro salario suo per tempus supradictum videlicet pro se et uno socio equite, uno cliente, una guayta et una bayeta ad rationem quadraginta librarum de salario per annum : LI libras IIII solidos VI denarios
  • [141]
  • summa librate : CCCCLXXV lb. XVI s. XI d.

    [142]
  • summa tottalis expense et librate : VC XXIII lb. II s. IX d. vien.

    [143]
  • et sic debetur dicto castellano CCL libras IX solidos viennensium(32) La suite du texte, jusqu’à la fin, paraĂ®t Ă©crite après coup en plusieurs fois, Ă  considĂ©rer les variations de l’écriture, ce que confirme pleinement le contenu.
  • [144]
  • quibus aduntur[sic] (33) Lire adduntur. VII libre XV solidi viennensium quos tradidit Petro de Montemeliano clerico videlicet in doliis emptis cum vino portato apud Sanctum Georgium a Poillat et Clemente de Ponte Vallium
  • [145]
  • et sic est summa quod debetur eidem : CC LVIII libre IIII solidi viennensium
  • [146]
  • de quibus recepit a se ipso de remanentia computi sui domus de Chivrous et castellanie Pontis Vallium : CCXXVIII libras VIII solidos III obolos viennensium
  • [147]
  • et sic debetur dicto castellano : XXIX libras XV solidos X denarios obolum viennensium
  • [148]
  • quibus aduntur C solidi viennensium pro parte quam castellanus percipit in quinquaginta libris supradictis receptis a Dino et Albiz de Florencia cavorcinis ratione qua supra videlicet in qualibet libra duos solidos de quibus dicto castellano nichil est superius allocatum et sic est summa quod debetur dicto castellano : XXXIIII lb. XV s. X d. ob. vien.



Notes

1 - Ce compte est numéroté VII en tête, dans l’ordre décroissant de la numérotation médiévale des comptes du rouleau.
2 - On écrit ici conputus pour computus, mais on rencontrera toujours ensuite computum, computavit ou computare lorsque la première syllabe sera écrite en toutes lettres.
3 - On Ă©crit destres.
4 - de quibus … III bicheti] ajouté par une autre main.
5 - de quibus … XXIII asinate II biche] ajouté par une autre main.
6 - On attendrait remanet.
7 - On lit ici Laurencia, Poncio, Laurencii, que l’on transcrit – selon la convention d’édition prescrivant l’usage général de la graphie classique – Laurentia, Pontio, Laurentii.
8 - Une rédaction antérieure, que le de quibus biffé introduisait peut-être, paraît avoir été grattée.
9 - de quibus … XIIII rasi] ajouté par une autre main.
10 - L’année précédente, la recette avait été de trente-huit livres de cire, mais, comme le précise le châtelain, « les malheurs du temps » avaient affecté cette recette. Le grattage, qui a transformé XXXVIII en XXXIIII indique toutefois que l’on avait d’abord omis d’en tenir compte.
11 - L’écriture change à partir de cette ligne.
12 - Lire Gelati.
13 - Le second rédacteur écrit alternativement Castellio et Casteillio.
14 - Le sanctoral lyonnais Ă©crit Ă©galement Mathei pour Matthei.
15 - On a Ă©crit affratre.
16 - On avait écrit pretio, mais le mot a été raturé.
17 - On a, semble-t-il, Ă©crit l, mais il est exclu de lire libris, puisque le total de la recette est de 14 livres.
18 - La phrase n’a pas été achevée.
19 - Il y a ensuite une demi-douzaine de mots qui ont été effacés par grattage du parchemin. Peut-être avait-on écrit une première fois ici idem reddit computum de L libris viennensium …
20 - Lire caorsini.
21 - On attendait eos.
22 - Lire coponagia.
23 - On avait d’abord écrit concordavit, et le mot est raturé.
24 - Le nom paraît raturé.
25 - En janvier 1286 (nouveau style).
26 - On avait commencé à écrire fuga et le mot a été maladroitement raturé.
27 - Cette dernière dépense a été ajoutée après coup.
28 - Le samedi 16 février 1286 (nouveau style).
29 - Le lundi 5 mars 1286 (nouveau style).
30 - Du dimanche 11 novembre 1285 au vendredi 29 mars 1286 (nouveau style).
31 - Le jeudi 28 mars 1286 (nouveau style).
32 - La suite du texte, jusqu’à la fin, paraît écrite après coup en plusieurs fois, à considérer les variations de l’écriture, ce que confirme pleinement le contenu.
33 - Lire adduntur.