Compte de Pierre d’Estres (Petrus d’Estres), châtelain, pour la châtellenie de Châtillon-sur-Chalaronne, du 13 avril 1297 au 18 juin 1298

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B7560 - 14

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Nils Mantilleri et Jean-Michel Poisson, Compte de Pierre d’Estrés (Petrus d’Estres), châtelain, pour la châtellenie de Châtillon-sur-Chalaronne, du 13 avril 1297 au 18 juin 1298, Lyon - Chambéry, 2012 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Computus Petri d’Estres (1) On écrit ici destres. receptoris reddituum castellanie Castellionis de Chalarona a tertia die(2) Lire a tertia / decima die : l’exercice précédent s’achevait en effet ce samedi 13 avril 1297. mensis aprilis anno Domini Mo CCo nonagesimo septimo usque ad diem mercurii ante festum beati Iohannis baptiste anno nonagesimo octavo receptus apud Chamberiacum per Rossetum presente magistro Petro

frumentum

idem reddit computum

    [1]
  • de V asinatis et dimidia frumenti receptis de medietate firme coponagii finite in festo beati Petri ad vincula anno nonagesimo septimo, et de alia medietate computavit in computo precedenti
  • [2]
  • de V asinatis et dimidia frumenti receptis de medietate eiusdem firme finiende in festo beati Petri ad vincula anno nonagesimo octavo, et tunc debetur tantumdem
  • [3]
  • de decima de Bueneys nichil in frumento
  • [4]
  • summa : XI asinate frumenti — et remanent

siligo

idem reddit computum

    [5]
  • de XI asinatis II bichetis siliginis receptis in castellania Castellionis pro messe hoc anno, et levantur a quolibet homine excolente ad duos boves vel plures decem bicheti et ab excolente ad unum bovem quinque bicheti
  • [6]
  • de XXIIII asinatis receptis de medietate firme coponagii finite in festo beati Petri ad vincula anno nonagesimo septimo
  • [7]
  • de XXIIII asinatis siliginis receptis de medietate eiusdem firme finiende in festo beati Petri ad vincula anno nonagesimo octavo, et tunc debentur tantumdem
  • [8]
  • de IIII asinatis siliginis receptis de firma decime de Bueneyns
  • [9]
  • summa : LXIII asinate II bicheti
  • [10]
  • de quibus idem libravit in stipendiis duorum quadrigariorum ducentium duas quadrigas domini pro lapidibus quarronibus et arena domini apportandis ad castrum a prima die maii anno nonagesimo septimo usque ad diem iovis ante festum beati Iohannis baptiste anno XCo VIIIo, videlicet per quinquaginta novem septimanas, et datur cuilibet qualibet septimana unus bichetus, deductis quinque bichetis pro uno dictorum quadrigariorum qui fuit infirmus per quinque septimanas : XIIII asinatas I bichetum
  • [11]
  • item libravit cuidam alii quadrigario ducenti unam quadrigam per unum annum finiendum in festo beati Iohannis baptiste anno nonagesimo octavo : VI asinatas
  • [12]
  • item Hugoneto quadrigario pro messe sua : X bichetos
  • [13]
  • summa librate : XXI asinatas III bichetos
  • [14]
  • et restant : XLI asinate VII bicheti — et remanent

avena

idem reddit computum

    [15]
  • de XIIII asinatis avene receptis de medietate firme coponagii finite in festo beati Petri ad vincula anno nonagesimo septimo
  • [16]
  • de XIIII asinatis avene receptis de medietate eiusdem firme finiende in festo beati Petri ad vincula anno nonagesimo octavo, et tunc debentur tantumdem
  • [17]
  • de II asinatis et dimidia avene receptis de decima de Bueneys hoc anno
  • [18]
  • de I meyterio avene recepto de Peronella de Feola de redditu per annum
  • [19]
  • de XI meyteriis receptis de gardis per annum

arreragium

    [20]
  • de X asinatis receptis de remanentia sui computi precedentis
  • [21]
  • summa : XLIII asinate et dimidia
  • [22]
  • de quibus idem libravit ad expensas duarum equarum domini ad supradictas duas quadrigas per predictas quinquaginta novem septimanas, et dantur eis septem rasi qualibet septimana : XXV asinate(3)On attendrait asinatas. XIII ras
  • [23]
  • item libravit ad expensas unius roncini ducentis unam quadrigam a prima die augusti usque ad festum beati Iohannis baptiste proximum : X asinatas III ras et dimidium
  • [24]
  • summa librate : XXXVI asinate dimidius ras avene
  • [25]
  • et restant : VII asinate VII ras et dimidius — et remanent

fabe

    [26]
  • de fabis, de milio, de nucibus : nichil quia includuntur in firma coponagii

galline

    [27]
  • de gallinis non computat quia castellanus inde debet computare

vinum

    [28]
  • de vino nichil quia includitur in firma decime de Bueneyns

cera

idem reddit computum

    [29]
  • de LXIII libris cere receptis de gardis per annum ut in computo precedenti, deductis quatuor libris pro Bacheler de Bueneyns et Alibrando chapellerio de Villa Francha et Stephano de Contaminis, qui decesserunt, et pro Ferrando, qui recessit a patria propter inopiam
  • [30]
  • de I libra cere recepte de pueris de Ripaont de garda per annum de novo
  • [31]
  • summa : LXIIII libre cere — et remanent

denarii census

idem reddit computum

    [32]
  • de XVII libris XVIII solidis I denario III podrigiis viennensium receptis in dicta castellania de redditu per annum ut in computo precedenti
  • [33]
  • de XIII libris receptis in villa nova Castellionis francha de teysis domorum hoc anno, et levantur sex denarii pro qualibet teysa
  • [34]
  • de III denariis receptis de Petro de La Vennoyri pro quadam estra facta super quoddam vicum
  • [35]
  • de III obolis receptis de Morella pro quodam rennon sibi albergato
  • [36]
  • de XXXIX solidis VI denariis receptis de gardis et recognitionibus per annum ut in computo precedenti
  • [37]
  • summa : XXXII librenote diplomatiquelibre : ajoutĂ© en interligne. XVIII solidi I picta viennensium

firme

idem reddit computum

    [38]
  • de LIIII libris X solidis receptis de medietate firme leyde mercati, bancharum domus mercati, exitus duarum nundinarum, ponderis bladi finite in festo beati Petri ad vincula anno nonagesimo septimo
  • [39]
  • de LIIII libris X solidis receptis de medietate eiusdem firme finiende in festo beati Petri ad vincula anno nonagesimo octavo, et tunc debentur tantumdem
  • [40]
  • de XXXIII libris XV solidis receptis de firma furni Castellionis finita in natale Domini anno nonagesimo septimo
  • [41]
  • de V solidis receptis de Hugone Chalveti et relicta Villermi Machardi pro firma furni sui ad usum suum tantum
  • [42]
  • de XXVII libris receptis de firma chacipollarie Castellionis finita in nativitate Domini anno nonagesimo septimo
  • [43]
  • de XLIII solidis receptis de firma champerie finita in nativitate Domini predicta

lingue

    [44]
  • de firma lingarum boum occisorum in macello debet computare dominus Guigo de Sancto Germano castellanus
  • [45]
  • de LX solidis receptis de Petro de La Venoyri pro firma scripture sue finita in festo purificationis anno XCo septimo
  • [46]
  • de XIII libris X solidis receptis de exitu bancharum macelli hoc anno finito in carniprivio anno XCo septimo
  • [47]
  • de C solidis receptis de firma banni vini mense augusti anno nonagesimo septimo

iudei(4) Cette recette n’avait pas été distinguée de la précédente avant l’ajout de la rubrique.

    [48]
  • de C solidis receptis de censa Nascent et Monxe iudeorum finita in festo beati Iohannis baptiste anno XCo septimo
  • [49]
  • summa : IXXX XVIII libre XIII solidi viennensium

auxilium

idem reddit computum

    [50]
  • de LX libris receptis de hominibus Castellionis pro auxilio facto domino pro dote filie sue uxoris marchionis Montis Ferrati
  • [51]
  • summa eadem : LX libre viennensium

    [52]
  • summa totius recepte : XIIIIXX XI libre XI solidi picta viennensium

    [53]
  • de quibus allocantur sibi in quibus dominus sibi tenebatur ex mutuo ut per litteram domini de debito quam reddit : C libre viennensium
  • [54]
  • item allocantur sibi que sibi debebantur ex remanentia computi sui precedentis ut per litteram domini de testimonio quam reddit : XLVIII libre XVIII solidi I denarius III pictas(5) On attendrait picte. viennensium
  • [55]
  • item in quibus eidem dominus tenebatur ut per easdem litteras et quas solvit domino Petro de Franz militi pro feodo adquisito ab eodem : LXVIII libras XVI solidos X denarios viennensium
  • [56]
  • in duobus milibus quarronum emptis pro arcubus furni : VI solidos
  • [57]
  • in ipsis arcubus faciendis in taschiam per Micheletum lathomum : XII solidos
  • [58]
  • in factura duorum muellorum : V solidos
  • [59]
  • in nemore empto pro quarronibus dequoquendis, et fuerunt cocte septem fornate quarronum, et continet qualibet fornata viginti quatuor miliaria quarronum : XIX libras IIII solidos IIII denarios
  • [60]
  • in stipendiis plurium hominum scindentium et delaniantium dictum nemus : VIII libras XVIII solidos VI denarios
  • [61]
  • in pane dato bubulcis charreantibus dictum nemus usque ad tegulariam et calcem de Toyssiaco apud Castellionem, et datur cuilibet unus denarius pro prandio : XIIII libras VIII solidos VII denarios
  • [62]
  • in calce empta pro muris castri : XXXI libras XII solidos VI denarios
  • [63]
  • in terra posita circa tornellam : III solidos VI denarios
  • [64]
  • in duabus rotis novis ferratis emptis pro quadriga : XLV solidos
  • [65]
  • in quatuor rotis sine ferratura emptis : XXI solidos IIII denarios
  • [66]
  • in uno curru pro aqua ducenda : II solidos VI denarios
  • [67]
  • in du[obus] note diplomatiquedu[obus] : biffĂ©. tribus quadrigis calciandis, a[u]xis reficiendis, sellis aptandis, collaribus emptis, ut in particulis, et cordis, cingulis et capistris : LXX solidos III denarios
  • [68]
  • in tribus bestiis ferrandis per dictum tempus et auxis ferrandis : LI solidos VI denarios
  • [69]
  • in feno empto pro tribus bestiis : VIII libras X solidos
  • [70]
  • item tribus quadrigariis pro vestibus et calciamentis et salario : LII solidos
  • [71]
  • in turre pro duobus soleriis trabandis : XIIII solidos
  • [72]
  • in scalis et cindris faciendis : VIII solidos VI denarios
  • [73]
  • in uno ponte facto iuxta turrem : XVII solidos
  • [74]
  • in arena extrahenda : IIII libras VIII solidos VI denarios
  • [75]
  • in curatis turris et muri, et terra extrahenda de turre : LVI solidos
  • [76]
  • in aqua aportanda : XXIX solidos VI denarios
  • [77]
  • pro muro domus domini Hulrici de Varas disruendo : VII solidos VI denarios
  • [78]
  • pro una puli facienda : VI solidos VI denarios
  • [79]
  • in corseriis factis supra duas turres et una eschifa in angulo muri : XXXVIII solidos
  • [80]
  • idem libravit Micheleto lathomo pro muris faciendis, et dantur sibi pro teysa sex solidi : XXXV libras VI solidos
  • [81]
  • item Mayneto carronerio pro septem fornatis quarronum, et dantur pro miliari sex solidi in taschia, et quelibet fornata continet viginti quatuor miliaria : L libras VIII solidos
  • [82]
  • pro postibus emptis pro pontibus : L solidos
  • [83]
  • pro ala mercati cooperienda quatuor miliaribus tegularum emptis ad idem et pro fusta et pro clavino : VII libras XVIII denarios
  • [84]
  • pro furno ville et una columpna posita in rafurno : VII solidos VI denarios
  • [85]
  • pro loerio unius granerii ad reponendum bladum domini : XX solidos
  • [86]
  • in exploratoribus missis de mandato bayllivi : XXI solidos
  • [87]
  • in vadiis Rosseti recipientis presentem computum per duas dies : X solidos

    [88]
  • summa expense et librate : IIIIC XXV libre VII solidi V denarii III picte viennensium
  • [89]
  • et sic debentur ei VIXX XIII libre XVI solidi V denarii obolus viennensium


Notes

1 - On Ă©crit ici destres.
2 - Lire a tertia / decima die : l’exercice précédent s’achevait en effet ce samedi 13 avril 1297.
3 - On attendrait asinatas.
4 - Cette recette n’avait pas été distinguée de la précédente avant l’ajout de la rubrique.
5 - On attendrait picte.