Compte de Pierre d’Estres (Petrus d’Estres), châtelain, pour la châtellenie de Châtillon-sur-Chalaronne, du 13 avril 1296 au 13 avril 1297

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B7560 - 13

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Nils Mantilleri et Jean-Michel Poisson, Compte de Pierre d’Estres (Petrus d’Estres), châtelain, pour la châtellenie de Châtillon-sur-Chalaronne, du 13 avril 1296 au 13 avril 1297, Lyon - Chambéry, 2012 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Computus Petri d’Estres (1) On écrit d’Estres., receptoris reddituum castellanie Castellionis de Chararona(2)Lire Chalarona., a tertia decima die mensis aprilis anno nonagesimo sexto usque ad eandem(3) On écrit ici eandem pour eamdem, et parfois tantundem pour tantumdem. diem anno nonagesimo septimo videlicet de uno anno integro, receptus apud Chamberiacum in presentia domini comitis per Huguetum de Conteis

frumentum

idem reddit computum

    [1]
  • de II asinatis et dimidia frumenti receptis de exitu coponagii a tertia decima die mensis aprilis anno nonagesimo sexto usque ad diem sabbati ante festum beati Petri ad vincula, videlicet per quindecim septimanas, et tunc fuit datus ad firmam Guigoni de Poneis per unum annum finiendum in festo beati Petri ad vincula anno nonagesimo septimo pro undecim asinatis frumenti solvendis medietatem in festo purificationis beate Marie virginis et aliam medietatem in fine anni
  • [2]
  • de V asinatis et dimidia receptis de medietate firme coponagii finiende in festo beati Petri ad vincula anno nonagesimo septimo et tunc debentur tantundem
  • [3]
  • de decima de Bunens computabit in computo siliginis et avene
  • [4]
  • summa : VIII asinatas frumenti

arreragium

idem reddit computum

    [5]
  • de XIX asinatis et III bichetis frumenti receptis de remanentia computi sui precedentis
  • [6]
  • summa eadem : XIX asinatas et III bichetos

    [7]
  • summa cum arreragio : XXVII asinatas et III bichetos frumenti
  • [8]
  • venduntur ut infra

siligo

idem reddit computum

    [9]
  • de XI asinatis et II bichetis siliginis receptis in castellania Castellionis pro messe hoc anno, et levantur a quolibet homine excolente ad boves duos(4) On a cherchĂ© Ă  indiquer par des signes suscrits qu’il fallait lire duos boves. vel plures decem bicheti et ab excolente ad unum bovem quinque bicheti, et sciendum quod Marieta del Gauchons et Guicherdetus(5) On attendrait Guichardetus. de Verneto qui habuerunt anno preterito duos boves quilibet et(6) Cette conjonction paraĂ®t avoir Ă©tĂ© biffĂ©e et effacĂ©e. anno isto non habuit quilibet nisi unum et Andreas de Verneto qui habuit anno preterito unum bovem et anno isto nullum habuit, ut dicit, quarenote diplomatiquequare : ajoutĂ© en interligne. respondet minus solito
  • [10]
  • de X asinatis et I meyterio siliginis receptis de exitu coponagii per predictas quindecim septimanas ut supra in frumento, et tunc datus fuitnote diplomatiquefuit : ajoutĂ© en interligne. ad firmam Guigoni de Polein per unum annum incipientemnote diplomatiqueincipientem : ajoutĂ© en interligne. in festo Petri ad vincula anno nonagesimo sexto et finiendum eodem termino anno nonagesimo septimo
  • [11]
  • de XXIIII asinatis receptis de firma medietatis coponagii soluta in purificationis beate Marie virginis, et in fine anni debet tantumdem
  • [12]
  • de IIII asinatis receptis de exitu decime de Benens hoc anno, deducta una asinata sibi remisa(7) Lire remissa. propter ovaliam persequtionem
  • [13]
  • summa : XLIX asinatas et dimidiam
  • [14]
  • de quibus libravit in stipendiis duorum quadrigariorum ducentium duas quadrigas domini pro lapidibus quarronibus et arena pro castro domini apportandis ab octava die aprilis anno nonagesimo sexto usque ad primam diem maii, videlicet in quinquaginta quinque septimanis, et datur cuilibet qualibet septimana unus bichetus siliginis : XIII asinatas et V bichetos, deducto uno bicheto pro uno quadrigario qui cessavit per unam septimanam circa natale Domini
  • [15]
  • libravit dictis quadrigariis pro messe sua : II asinatas siliginis
  • [16]
  • item duobus hominibus scilicet in stipendiis ipsorum congregantium lapides, charreantium calcem et lignum, per quadraginta quinque septimanas, capientium in ebdomada unum bichetum : V asinatas et V bichetos
  • [17]
  • summa : XXI asinatas et II bichetos
  • [18]
  • et sic debet : XXVIII asinatas et II bichetos — venduntur ut infra

avena

idem reddit computum

    [19]
  • de V asinatis avene receptis de exitu coponagii per predictum tempus ut in frumento
  • [20]
  • de XIIII asinatis receptis de medietate firme coponagii per manum Guigonis de Poleins finiende in festo beati Petri ad vincula et tunc debetur tantumdem
  • [21]
  • de II asinatis receptis de firma decime de Boneins hoc anno
  • [22]
  • de I meyterio recepto de Petronilla de Fayola de redditu per annum
  • [23]
  • de XI meyteriis receptis de garda per annum ut in particulis in computo precedenti

arreragium

    [24]
  • de LVII asinatis et II rasis receptis de remanentia computi sui precedentis
  • [25]
  • summa : IIIIXX I asinatas II rasos avene
de quibus
    [26]
  • libravit ad expensas hospitii domini per manum donni Iacobi cappellani factas, per litteras domini et dicti cappellani datas die veneris ante ramos palmarum anno nonagesimo sexto : IIIIXX X rasos avene
  • [27]
  • item libravit ad expensas dicti hospitii domini per manum Hugonis de Voyrone, receptos a domino Guigone de Sura castellano Castellionis, per litteras domini et dicti Hugonis datas die sabbati post festum beati Martini quas reddit : XLV rasos
  • [28]
  • item libravit ad expensas duarum equarum domini ab octava die aprilis usque ad primam diem maii anno nonagesimo septimo, videlicet per quinquaginta quinque septimanas, qualibet septimana septem rasos : XXIII asinatas et I rasum, deducta una asinata quam non habuerunt diebus non operatoriis
  • [29]
  • item libravit ad expensas unius sui runcini quem acomodavit domino comiti ad charreandum atractum castri per viginti quinque septimanas, qualibet ebdomada tres rasos et dimidium : V asinatas et dimidiam
  • [30]
  • summa : XXXVII asinatas avene
  • [31]
  • et sic debet : XLIIII asinatas et II rasos avene
  • [32]
  • venduntur ut infra triginta quatuor asinate duo rasinote diplomatiqueduo rasi : ajoutĂ© en interligne.
  • [33]
  • et restant X asinate

fabe, milium, nuces

idem reddit computum

    [34]
  • de III bichetis fabarum receptis de exitu coponagii a tertia decima die mensis aprilis usque ad vincula sancti Petri, videlicet per quindecim ebdomadas tam pro nucibus, milio quam fabis et pisis, et tunc fuit ascensatum coponagium Guigoni de Poleins ut in computo frumenti, sigilinis(8) Lire siliginis. et avene ut supra — venduntur ut infra

galline

idem reddit computum

    [35]
  • de XIIII gallinis receptis in dicta castellania de redditu per annum — venduntur ut infra

vinum

    [36]
  • de vino nichil hoc anno

cera

idem reddit computum

    [37]
  • de LXVII libris cere receptis de garda per annum ut in particulis in computo precedenti

arreragium

    [38]
  • de VIXX libris et dimidia cere receptis de remanentia computi sui precedentis
  • [39]
  • summa : IXXX VII libras et dimidiam cere
  • [40]
  • de quibus libravit ad expensas hospitii domini per manum donni Iacobi cappellani, per litteras ipsorum datas die lune post pascha anno nonagesimo septimo quas reddit : LXXII libras cere et sic debet : C XV libras et dimidiam cere — venduntur ut infra

denarii census

idem reddit computum

    [41]
  • de XVII libris XVIII solidis I denario III podrigiis viennensium receptis in dicta castellania de redditu per annum ut in particulis extractus extente
  • [42]
  • de XIII libris receptis de teysis domorum in villa francha Castellionis hoc anno
  • [43]
  • de XXXIX solidis VI denariis receptis de gardis et recognitionibus ut in particulis extente
  • [44]
  • summa : XXXII libre XVII solidi VII denarii III podrigie viennensium

firme

idem reddit computum

    [45]
  • de IX libris X solidis II denariis receptis de exitu leyde mercati Castellionis a tertia decima die mensis aprilis anno nonagesimo sexto usque ad festum beatinote diplomatiquebeati : ajoutĂ© en interligne. Petri ad vincula anno eodem, et tunc fuit ascensata Guidoni de Poleins dicta leyda una cum banchis domus mercati et exitu duarum nundinarum et pondere bladi pro centum novem libris finienda in dicto festo beati Petri ad vincula anno nonagesimo septimo
  • [46]
  • de X libris IX solidis III denariis receptis de medietatenote diplomatiquemedietate : ajoutĂ© en interligne. firme bancarum mercati finita in nativitate beati Iohannis baptiste anno nonagesimo sexto, et de alia medietate computavit in computo precedenti
  • [47]
  • de XVIII libris VI solidis receptis de exitu nundinarum beati Iohannis baptiste anno nonagesimo sexto
  • [48]
  • de X solidis receptis de exitu ponderis(9) En marge, on a signalĂ© pondus. bladi a tertia decima die mensis aprilis usque ad festum beati Petri ad vincula
  • [49]
  • de LIIII libris X solidis receptis de medietate firme leyde mercati bancarum domus mercati et exitu duarum nundinarum et ponderis bladi de anno finiendo in festo beati Petri ad vincula anno nonagesimo septimo, et tunc debentur tantundem
  • [50]
  • de XXXIII libris X solidis receptis de firma furni Castellionis de anno nonagesimo sexto finito in natale domini preterita
  • [51]
  • de V solidis receptis de Hugone Chalveti et relicta Guillermi Macellinote diplomatiqueMacelli : biffĂ©. Machardi pro firma furni sui ad usum suum tantum
  • [52]
  • de XXVI libris receptis de firma chacipulerie(10) Lire chacipolerie. Chastellionis finita in festo natalis domini anno nonagesimo sexto
  • [53]
  • de XLVI solidis receptis de firma champerie finita in natale domini pre[sic] predicta
  • [54]
  • de XXXVI solidis receptis de firma linguarum boum occisorum in macello finita in dicta natale domini
  • [55]
  • de LX solidis receptis de Perreto de Venoyria pro firma scipture de La Venoyre de anno finito in festo purificationis beate Marie anno nonagesimo sexto
  • [56]
  • de XIII libris XIIII solidis receptis de exitu macellinote diplomatiquemacelli : ajoutĂ© en interligne. bancarum domini de uno anno finito in carniprivio anno nonagesimo sexto
  • [57]
  • de C solidis receptis de firma banni vini mense augusti anno nonagesimo sexto
  • [58]
  • summa : VIIIXX XVIII libre XVI solidi V denarii viennensium

iudei

idem reddit computum

    [59]
  • de C solidis receptis de Naczant et de Moxe iudeis, scilicet a Naczant viginti solidos et de Moxe quatuor libras pro censa sua per annum
  • [60]
  • summa eadem : C solidi viennensium

laudes et vende

idem reddit computum

    [61]
  • de IIII libris viennensium receptis de Petro de Venoyria pro domo empta a Stephaneta Panateria pretio viginti quatuor librarum
  • [62]
  • de VII libris XIII solidis IIII denariis receptis de Petro d’Estres pro domo empta ad reemptionem pretio quater viginti duodecim librarum
  • [63]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de eodem Petro pro terra empta a filia Petri de Pay pretio quadraginta solidorum
  • [64]
  • de V solidis receptis de Humberto corssino(11) Lire corsino. pro terra empta de Andrea de Molendino pretio triginta solidorum
  • [65]
  • de XXX solidis receptis de Martino et Laurentio de Condamina pro domo empta a Iohanne Pigna pretio novem librarum
  • [66]
  • de V solidis receptis de cappellano de Sancto Cirico pro peda empta de cappellano de Buenens pretio triginta solidorum
  • [67]
  • de IIII solidis IIII denariis receptis de Thoma Chavaler pro domo empta de Martino de Bellijoco pretio viginti sex solidorum
  • [68]
  • de XXV solidis receptis de Stephano Minoris pro domo empta de Bertheto Machardi pretio quindecim librarum
  • [69]
  • de II solidis XI denariis receptis de Guichardo Colini pro terra empta de Mauritio Rolandi pretio decem et septem solidorum sex denariorum
  • [70]
  • de IIII solidis receptis de clerico de Namari pro domo empta a Stephano Corderii pretio viginti quatuor solidorum
  • [71]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Stephano Lo Buey pro domo empta a Iohanne Corneti et Iohanneto Micheleti pretio quadraginta solidorum
  • [72]
  • de X solidis receptis de Thoma Chavaler pro domo empta de Peroneto Chanterelli pretio sexaginta solidorum
  • [73]
  • de IIII solidis II denariis receptis de Guichardo Colini pro terra empta de Bartholomeo Rollandi pretio viginti quinque solidorum
  • [74]
  • de XX denariis receptis de Stephano Paviot pro terra empta de Iohannino Fornerii pretio decem solidorum
  • [75]
  • de VIII solidis IIII denariis receptis de Bartholomeo de Chagneto et de Escoferio del Gor pro domo empta de Guigoneto Lombardi pretio quinquaginta solidorum
  • [76]
  • de XVI solidis VIII denariis receptis de Humberto Baynier pro domo empta de Stephano del Byoley et Perraudo de Sancto Bartholomeo pretio centum solidorum
  • [77]
  • de XX solidis receptis de Iohanne Coterii pro domo empta a Guichardo Costerii pretio sex librarum
  • [78]
  • summa : XIX lb. III s. IX d. vien.

banna

idem reddit computum

    [79]
  • de XX solidis receptis de quodam homine de Lordes quia deportavit leydam domini
  • [80]
  • de XX solidis receptis de Aymoneto de Novavilla quia cepit bladum alienum
  • [81]
  • de XXV solidis receptis del Molu de Chastellione quia cepit cutellum alienum ultra voluntatem illius cuius erat
  • [82]
  • de XV solidis receptis de Petro de Vavra quia cepit pro pignore rem alienam
  • [83]
  • summa : LXXII solidi viennensium, deductis octo solidis pro parte castellani capientis in libra duos solidos

banna per castellanum recuperata

idem reddit computum

    [84]
  • de LX solidis viennensium receptis de clerico de Verneto quia percussit unam mulierem in via fori
  • [85]
  • de LX solidis receptis de Iohanne Uldrici quia cepit oves in domo Bernarde de Laya
  • [86]
  • de XX solidis receptis de Humberto mugnerio quia celavit latrocinium
  • [87]
  • de XX solidis receptis de Bernardo de Sel[v]o[n]a pro fractura saysine

clame

    [88]
  • de XIII solidis receptis de minutis clamis
  • [89]
  • summa : VII libre XVI solidi viennensium, deductis decem et septem solidis pro parte castellani capientis in libra duos solidos

introgia

    [90]
  • de introgiis nichil

venditiones

idem reddit computum

    [91]
  • de XXXV libris XVIII denariis receptis de viginti septem assinatis(12) Lire asinatis. et tribus bichetis frumenti venditis ut supra pro tanto, deductis viginti sex solidis datis pro gietis, quarum decem novem quelibet vendita fuit viginti et sex solidis et alie quelibet viginti octo solidis
  • [92]
  • de XXV libris II solidis VI denariis receptis de viginti quinque asinatis et uno bicheto siliginis venditis ut supra, qualibet vendita viginti solidis, deductis tribus asinatis pro expensis unius hominis qui per viginti quinque septimanas portavit atracta in castrum
  • [93]
  • de XXX libris XIIII solidis III denariis receptis de triginta quatuor asinatis duobus rasis avene venditis ut supra pro tanto, qualibet asinata vendita decem et octo solidis
  • [94]
  • de X solidis VI denariis receptis de tribus bichetis fabarum venditis ut supra pro tanto
  • [95]
  • de IIII solidis VIII denariis receptis de quatuordecim gallinis sic venditis, qualibet vendita quatuor denariis
  • [96]
  • de XIIII libris VIII solidis IX denariis receptis de centum et quindecim libris et dimidia cere venditis ut supra, qualibet libra duobus solidis sex denariis
  • [97]
  • de C solidis receptis de una equa domini pro tanto vendita
  • [98]
  • de XL solidis receptis de quadam quantitate nemoris domini sic vendita
  • [99]
  • summa : CXIII libre II solidi II denarii viennensium

    [100]
  • summa totius recepte : IIIC LX libre VII solidi XI denarii obolus podrigia viennensium

    [101]
  • de quibus in duobus milliaribus quarronum emptis pro arcubus furni : VI solidos
  • [102]
  • in ipsis arcubus factis in taschiam per Micheletum lathomum : XI solidos IX denarios
  • [103]
  • in factura unius muelli : II solidos VI denarios
  • [104]
  • in clavinis grossis emptis ad latandum : V solidos VI denarios
  • [105]
  • in nemore empto pro quarronibus dequoquendis : LXX solidos
  • [106]
  • in stipendiis plurium hominum scindentium et delaniantium dictum nemus : LXXI solidos VI denarios
  • [107]
  • in pane dato bubulcis charreantibus dictum nemus de corvata usque ad tegulariam et calcem de Toysiaco apud Chastellionum, et datur cuilibet unus denarius pro prandio : CXII solidos VI denarios
  • [108]
  • in calce empta pro muris : XVIII libras X solidos
  • [109]
  • in charreagio ipsius calcis ultra corvatas : XLVIII solidos
  • [110]
  • in terra posita circa tornellam : XVIII denarios
  • [111]
  • pro calciaturis duorum quadrigariorum per tempus de quo computat : XX solidos
  • [112]
  • in quadrigis domini calciandis, ferrandis, ungendis borrellis et sellis emendandis, cordis et assis emptis ad idem, ut in particulisnote diplomatiqueparticulis : ajoutĂ© en interligne. , per dictum tempus : LXIX solidos VIII denarios
  • [113]
  • in ferratura duarum equarum domini per dictum tempus : XVI solidos
  • [114]
  • in feno empto per dictum tempus [vue 22 = peau 24] pro dictis duabus equabus : IIII libras XV solidos
  • [115]
  • in trabibus emptis ad faciendum garitam in tornella pro prima trabatura : XXVI solidos
  • [116]
  • in loquagio unius granerii pro blado domini reponendo : XX solidos
  • [117]
  • in stipendiis quinque hominum cum armis quos secum duxit per duos dies apud Ambroigniacum per litteras domini Petri de Balma baillivi de mandato quas reddit : XXX solidos
  • [118]
  • in stipendiis quinque hominum cum armis quos sibi misit dictus baillivus ad pignorandum illos de Ansa per litteras baillivi predicti de mandato de solutione ipsis facienda : LXVI solidos IX denarios
  • [119]
  • in postibus emptis pro banchis faciendis in domo mercati et in stipendiis carpentatoris : XII solidos II denarios
  • [120]
  • in uno chaffallo decooperiendo et ad terram ponendo : V solidos
  • [121]
  • in stipendiis plurimorum hominum extraentium arenam ut in particulis : XLV solidos X denarios
  • [122]
  • in quadraginta octo teysis terre curandis pro pisonibus faciendis : XXVIII solidos
  • [123]
  • in stipendiis plurimorum hominum apportantium aquam in opere castri domini et uno barralle et una gerla emptis ad idem : XXIIII solidos I denarium
  • [124]
  • idem libravit Michaeli lathomo pro sexaginta teysis muri factis in castro a parte ventus, et dantur pro qualibet sex solidi : XVIII libras
  • [125]
  • in perticis emptis pro sustinendo pontem factis ad idem : VI solidos
  • [126]
  • idem libravit dicto Meynet thegulario(13) Lire tegulario. pro quatuor fornatis quarronum dequoquendis et faciendis in taschiam et fuerunt in qualibet fornata viginti miliaria quarronum : XXIIII libras
  • [127]
  • in porcis domini ductis de Castellione apud Burgum per nuntium castellani : II solidos
  • [128]
  • libravit sibi ipsi quas mutuavit domino comiti per manus Hugonis de Voyrone, per litteras domini de recepta datas tresdecimo kalendas decembris anno nonagesimo sexto quas reddit : L libras viennensium
  • [129]
  • libravit domino Guigoni de Sura castellano Castellionis, ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone, per litteras ipsorum datas die sabbati post festum beati Martini hyemalis quas reddit : XIII libras IIII solidos VIII denarios
  • [130]
  • idem libravit sibi ipsinote diplomatiquesibi ipsi : biffĂ©. ad expensas hospitii domini factas per donnum Iacobum cappellanum, per litteras ipsorum datas die veneris ante ramos palmarum anno nonagesimo sexto quas reddit : XIII libras VI solidos IX denarios
  • [131]
  • item libravit sibi ipsi pro quatuor asinatis uno meyterio siliginis oblitis computandis de salario trium hominum ducentium equas ut in dorso computi precedentis : IIII libras V solidos
  • [132]
  • idem libravitnote diplomatiquelibravit : ajoutĂ© en interligne. pro salario suo et dicti domini Guigonis per dictum annum : X libras
  • [133]
  • idem libravit sibi que sibi debebantur de remanentia computi precedentis : VIIIXX libras III solidos XI denarios
  • [134]
  • idem libravit sibi pro quatuor equis suis libratis de vadio domino Vaucherio de Commarci, domino de Castro Vilani, venditis in foro Burgi pro fideiussione in qua dominus comes eidem domino Vaucherio tenebatur pro domino de Quarto, ut per iuramentum dicti Peroneti ad sancta Dei euvangelia prestitum et per litteras domini Petri de Balma militis de testimonio quas reddit ipse Peronetus : XXXVIII libras

    [135]
  • summa expense salarii et librate : IIIIC IX libre VI solidi I denarii obolus viennensium
  • [136]
  • et sic debetur ei : XLVIII libras XVIII solidos I denarium III podrigias viennensium



Notes

1 - On écrit d’Estres.
2 - Lire Chalarona.
3 - On Ă©crit ici eandem pour eamdem, et parfois tantundem pour tantumdem.
4 - On a cherché à indiquer par des signes suscrits qu’il fallait lire duos boves.
5 - On attendrait Guichardetus.
6 - Cette conjonction paraît avoir été biffée et effacée.
7 - Lire remissa.
8 - Lire siliginis.
9 - En marge, on a signalé pondus.
10 - Lire chacipolerie.
11 - Lire corsino.
12 - Lire asinatis.
13 - Lire tegulario.