Compte de Pierre d’Estres (Petrus d’Estres), châtelain, pour la châtellenie de Châtillon-sur-Chalaronne, du mercredi 13 avril 1295 au 13 avril 1296

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B7560 - 12

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Nils Mantilleri et Jean-Michel Poisson, Compte de Pierre d’Estrés (Petrus d’Estres), châtelain, pour la châtellenie de Châtillon-sur-Chalaronne, du mercredi 13 avril 1295 au 13 avril 1296, Lyon - Chambéry, 2012 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Computus Petri d'Estres (1)On écrit ici destres, despay, despinez, pour d’Estres, d’Espay, d’Espinez. castellani Castellionis de Challarona a tertia decima die mensis aprilis anno Domini Mo CC nonagesimo quinto usque ad eandem[sic] (2)On écrit ici eandem, quendam pour eamdem, quemdam, ainsi que Lonbardi, tonberellis pour Lombardi, tomberellis, et Canpis, tenpus, chanperie pour Campis, tempus, champerie. On écrit cependant régulièrement computus, -i ou emptus, -a, -um. diem anno nonagesimo sexto videlicet de uno anno integro receptus apud Camberiacum

frumentum

idem reddit computum

    [1]
  • de IX asinatis I meyterio frumenti receptis de exitu coponagii a tertia decima die mensis aprilis anno nonagesimo quinto usque ad diem veneris sextam diem mensis aprilis post octabam paschatis anno nonagesimo sexto videlicet de quinquaginta una septimanis
  • [2]
  • de decima de Buenens nichil hoc anno in frumento

arreragium

    [3]
  • de X asinatis I bicheto receptis de remanentia computi sui precedentis

    [4]
  • summa : XIX asinate III bicheti frumenti
  • [5]
  • et remanent

siligo

idem reddit computum

    [6]
  • de XII asinatis IIII bichetis siliginis receptis in castellania Castellionis pro messe hoc anno et levantur a quolibet homine excolente ad duos boves vel plures decem bicheti siliginis ab excolente ad unum bovem tantum quinque bicheti et respondet minus quam anno preterito de quinque bichetis quia Andreas de Verneto solet tenere unum bovem et modo non tenet
  • [7]
  • de XLVII asinatis I meyterio siliginis receptis de exitu coponagii per dictum tempus ut supra in frumento
  • [8]
  • de II asinatis et dimidia receptis de exitu decime de Buenens hoc anno et respondet minus solito propter sterilitatem

arreragium

    [9]
  • de LXXII asinatis et dimidia receptis de remanentia computi sui precedentis

    [10]
  • summa : VIXX XIIII asinate VI bicheti siliginis
  • [11]
  • venduntur ut infra

avena

idem reddit computum

    [12]
  • de XXVII asinatis avene et II rasis receptis de exitu coponagii per dictum tempus ut supra in frumento
  • [13]
  • de II asinatis et dimidia receptis de exitu decime de Buenens hoc anno
  • [14]
  • de I meyterio recepto de Petronilla de La Fayola de redditu per annum
  • [15]
  • de XI meyteriis receptis de gardis per annum ut in particulis in extenta deducto uno meyterio quem debebat Paynetus de La Fayola qui mortuus est

arreragium

    [16]
  • de XXX asinatis et V rasis receptis de remanentia computi sui precedentis

    [17]
  • summa : LXII asinate XI rasi avene
  • [18]
  • de quibus libravit ad expensas hospitii domini factas per manum donni[sic] Iacobi capellani per litteras domini et dicti donni Iacobi datas die martis in vigilia beati Bartholomei anno nonagesimo quinto quas reddit : XIIII rasos avene
  • [19]
  • item libravit ad expensas trium equarum emptarum ad opus operum domini apud Castillionem a die mercurii ante vetus carniprivium usque ad quindenam paschatis anno nonagesimo sexto et adduxerunt lapides in castro Castellionis per dictum tempus : IIII asinatas XI rasos
  • [20]
  • et restant LVII asinate et II rasi avene
  • [21]
  • et remanent

fabe

idem reddit computum

    [22]
  • de I asinata pisorum et fabarum receptis de exitu coponagii per dictum tempus
  • [23]
  • venditur ut infra

milium

idem reddit computum

    [24]
  • de VII bichetis milii receptis de exitu coponagii per dictum tempus ut supra in frumento
  • [25]
  • venduntur ut infra

nuces

idem reddit computum

    [26]
  • de IIII rasis nucium receptis de exitu coponagii per dictum tempus ut supra in frumento
  • [27]
  • venduntur ut infra

galline

idem reddit computum

    [28]
  • de XIIII gallinis receptis in dicta castellania de redditu per annum
  • [29]
  • venduntur ut infra

vinum

de exitu decime de Buenens nichil hoc anno

cera

idem reddit computum

    [30]
  • de LIIII libris cere receptis de gardis per annum ut in particulis in extenta
  • [31]
  • de I libra recepta de Iohanne Grussini
  • [32]
  • de I libra recepta de donno Petro Fabri et eius sorore pro eodem
  • [33]
  • de I libra recepta de Petro Bergerii
  • [34]
  • de I libra recepta de Blanchiflour de Clemencia
  • [35]
  • de I libra recepta de filio Boni Amoris de Chaseles
  • [36]
  • de VIII libris receptis de quibusdam hominibus de nominibus quorum ad presens non recolit

arreragium

    [37]
  • De LIII libris et dimidia receptis de remanentia computi sui precedentis

    [38]
  • summa : VIXX libre et dimidia cere
  • [39]
  • et remanent

denarii census

idem reddit computum

    [40]
  • de XVII libris XVIII solidis I denario III podigiis(3)On attendrait podrigiis. viennensium receptis in dicta castellania de redditu per annum ut in particulis extractus extente
  • [41]
  • de XIII libris receptis de teysis domorum in villa franca Castellionis hoc anno
  • [42]
  • de XXXIX solidis VI denariis receptis de gardis et recognitionibus ut in particulis extente
  • [43]
  • summa : XXXII libre XVII solidi VII denarii III podigie viennensium

firme

idem reddit computum

    [44]
  • de LVI libris VI solidis IIII denariis viennensium receptis de exitu leyde mercati Castellionis a tertia decima die mensis aprilis anno nonagesimo quinto usque ad diem dominicam octavam diem eiusdem mensis anno nonagesimo sexto
  • [45]
  • de XX libris XVIII solidis VI denariis receptis de banchagiis domus mercati per dictum tempus et levatur medietas in festo beati Iohannis et alia medietas in festo nativitate Domini
  • [46]
  • de XXVIII libris X solidis receptis de exitu duarum nundinarum Castellionis hoc anno quarum una est in festo beati Iohannis baptiste et alia in festo beati Mathie apostoli
  • [47]
  • de LXII solidis receptis de exitu ponderis bladi per idem tempus
  • [48]
  • de XVI libris X solidis receptis de medietate firme furni Castellionis finite in festo beati Iohannis baptiste anno nonagesimo quinto et de alia medietate computavit in computo precedenti
  • [49]
  • de XVI libris XV solidis receptis de medietate eiusdem firme finiende in festo beati Iohannis baptiste anno nonagesimo sexto et de alia medietate computavit in computo precedenti
  • [50]
  • de de[sic] V solidis receptis de Hugone Chalveti et relicta Guillermi Maschardi pro firma furni sui ad usum suum tantum
  • [51]
  • de XIII libris receptis de medietate firme chacipularie Castellionis finite in festo beati Iohannis baptiste anno nonagesimo quinto et de alia medietate computavit in computo precedenti
  • [52]
  • de XIII libris receptis de medietate eiusdem firme finiende in festo beati Iohannis baptiste anno nonagesimo sexto et tunc debentur tantumdem
  • [53]
  • de XXIII solidis receptis de medietate firme chanperie finite eodem festo anno nonagesimo quinto et de alia medietate computavit in computo precedenti
  • [54]
  • de XXIII solidis receptis de medietate eiusdem firme finiende in festo beati Iohannis baptiste anno nonagesimo sexto et tunc debentur tantumdem
  • [55]
  • de XVIII solidis receptis de medietate firme linguarum boum occisorum in macello finite eodem festo anno nonagesimo quinto
  • [56]
  • de XVIII solidis receptis de medietate eiusdem firme finiende in festo eodem anno nonagesimo sexto et tunc debentur tantumdem
  • [57]
  • de LX solidis receptis de Petro de La Venoyni pro firma scripture Castellionis de uno anno finito in festo purificationis beate Marie anno nonagesimo quinto
  • [58]
  • de XII libris XII denariis receptis de exitu bancarum macelli de uno anno finito in carniprivio anno nonagesimo quinto
  • [59]
  • de C solidis receptis de firma banni vini mense augusti anno nonagesimo quinto
  • [60]
  • summa : IXXX XII libre IX solidi X denarii viennensium

iudei

idem reddit computum

    [61]
  • de XX solidis receptis de Naczant iudeo morante apud Sanctum Triverium pro censa in festo beati Iohannis baptiste per annum
  • [62]
  • de IIII libris receptis de Moxe iudeo morante apud Castellionem pro censa sua eodem termino per annum
  • [63]
  • summa : C solidi viennensium

laudes et vende

idem reddit computum

    [64]
  • de IIII solidis viennensium receptis de Peroneto Baysinens pro laudibus et venditionibus operatorii empti de relicta Pineti pretio viginti quatuor solidorum
  • [65]
  • de IIII libris XIII solidis IIII denariis receptis de Petro d'Estres et Iohanne Martino(4)On attendrait Iohanne Martini. pro domo empta a liberis de La Chassagni pretio viginti octo librarum
  • [66]
  • de XX denariis receptis de Stephano de Sandrens pro domo empta a Iohanne de Chassagni pretio decem solidorum
  • [67]
  • de X solidis receptis a Guigone Lonbardi pro domo empta a fabro del Gor pretio sexaginta solidorum
  • [68]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a monaco de Sancto Stephano pro domo empta a Guillermo Gauter pretio quatuor librarum
  • [69]
  • de II solidis VI denariis receptis de Berteler pro terra empta a Guillermeto Panaterii pretio quindecim solidorum
  • [70]
  • de XXXIII solidis IIII denariis receptis de Martino de Bisia pro domo empta a Guigone d'Eespay pretio decem librarum
  • [71]
  • de III solidis II denariis receptis de quodam homine de Suiriaco pro domo empta a Perrino de La Rua pretio decem et novem solidorum
  • [72]
  • de L solidis receptis de Petro d'Estres pro domo empta ad reemptionem de Guillermo de Vileta pretio triginta sex librarum
  • [73]
  • de X solidis receptis a dicto Bochon pro domo empta a Stephano de Les Granges pretio sexaginta solidorum
  • [74]
  • de VII solidis VI denariis receptis d'Espinez de Guirens pro domo empta de La Czolar pretio quadraginta quinque solidorum
  • [75]
  • de V solidis receptis de Chalamondat pro domo empta a Martino de Laya pretio triginta solidorum
  • [76]
  • de VI solidis receptis de Guigone Bardel pro domo empta de Borser pretio triginta sex solidorum
  • [77]
  • de III solidis IIII denariis receptis de Boscheto de Ylia pro peda empta a Iohannone Panaterii pretio viginti solidorum
  • [78]
  • de XVI solidis VIII denariis receptis de Guillermo Picout pro domo empta a Petro d'Estres pretio centum solidorum
  • [79]
  • de XXV solidis receptis a Iohanne Pigna pro domo empta a Rufo de Bosco pretio septem librarum decem solidorum
  • [80]
  • summa : XIIII libre IIII solidi X denarii viennensium

banna

idem reddit computum

    [81]
  • de XX solidis viennensium receptis de Blancheto de Maygret pro fractura saysine
  • [82]
  • de XL solidis receptis de Aquelino iudeo quia cepit avenam coram quodam roncino de nocte
  • [83]
  • de XXX solidis receptis de Boconeto de Chasno pro fractura saysine
  • [84]
  • de X solidis receptis a famulo Iaqueti Chays pro blado quod cepit ultra voluntatem illius cuius erat
  • [85]
  • de X solidis receptis de Vincentio de Les Ripes quia percuxit(5)On Ă©crit ici percuxit, percuxerunt, pour percussit, percusserunt. boverium suum
  • [86]
  • de XXX solidis receptis a Iohanne Bergerii quia signavit ad signum suum unum agnum alienum
  • [87]
  • de XX solidis receptis de Stephano de Cortablins quia percuxit quendam hominem in mercato
  • [88]
  • de IIII libris receptis ab hominibus de Chavayrie quia fecerunt fossatum in via publica
  • [89]
  • de XV solidis receptis de Stephano Codurerii quia furatus fuit unum cutellum
  • [90]
  • de XIIII solidis receptis de liberis Arnolin quia percuxerunt se ad invicem
  • [91]
  • de XX solidis receptis de Stephano de Rossillione quia percuxit quemdam hominem
  • [92]
  • de XX solidis receptis ab uxore Sarmoya quia cepit fenum alienum
  • [93]
  • de X solidis receptis a Maynerio quia percuxit Guigonem de La Baczola
  • [94]
  • de XX solidis receptis de Guigone de La Baczola quia percuxit Maynerium
  • [95]
  • de VIII solidis receptis a Bernardo de Brullia quia extraxit bladum extra terram domini comitis sine licentia
  • [96]
  • de XXX solidis receptis de Bulerio de Canpis quia scidit unam salicem alienam
  • [97]
  • de XV solidis receptis a quodam homine de Climicia quia pignoravit unum hominem de quodam vomere in campis
  • [98]
  • de X solidis receptis de Charleto de Buenens quia percuxit dictum Paviot
  • [99]
  • de X solidis receptis de Iohanne de Serva quia extraxit ensem suum contra Guillermetum de Vileta
  • [100]
  • de IIII libris receptis a dicto Perruchon quia non revelavit bladum quod fuit furatum eo sciente
  • [101]
  • de CX solidis receptis ab uxore Hugonis de Benens quia consentiebat furto quod maritus suus faciebat
  • [102]
  • de X solidis receptis de Petito de Molendino quia percuxit Mocetam Vilon
  • [103]
  • de LX solidis receptis a Guioneto de Vileta quia percuxit Iohannem Uldrici
  • [104]
  • de IIII libris receptis a quodam homine bergerio de Chano quia celabat agnum alienum qui erat cum ovibus suis
  • [105]
  • de C solidis receptis de filio Tibaude, Beroudo, filio Billoudi, Lorino, Jocerando Mugnerii quia abstulerunt cuidam unum barletum plenum vino violenter
  • [106]
  • de XXX solidis receptis a mugnerio de Bayo pro fractura saysine
  • [107]
  • de XV solidis receptis del Goyour quia percuxit La Goy
  • [108]
  • de XX solidis receptis a Guigone Bardel quia non emit domum infra tenpus statutum
  • [109]
  • de X solidis receptis de bonis cuiusdam latronis capti deductis novem solidis pro expensis factis ipsum persequendo
  • [110]
  • de XL VIII solidis receptis de minutis clamis per dictum tempus
  • [111]
  • summa : XLIII libre XIX solidi viennensium deductis quatuor libris sexdecim / solidis pro parte castellani capientis duos solidos in libra

introgia

    [112]
  • de introgiis escheytis et inventis nichil per dictum tempus

venditiones

idem reddit computum

    [113]
  • de XVIII solidis viennensium receptis de una asinata pisorum et fabarum sic vendita
  • [114]
  • de XIIII solidis receptis de septem bichetis milii venditis ut supra pro pro[sic] tanto
  • [115]
  • de VI solidis receptis de quatuor rasis nucium sic venditis
  • [116]
  • de IIII solidis VIII denariis receptis de quatuordecim gallinis sic venditis ut supra qualibet vendita quatuor denariis
  • [117]
  • d[sic]
  • [118]
  • summa : XLII solidi VIII denarii viennensium

    [119]
  • summa totius recepte : IIC IIIIXX X libre XIIII solidi viennensium

    [120]
  • de quibus in domo furni Castellionis que minabatur ruinam aptanda et recooperienda hoc anno ut in particulis : XXXVI solidos I denarium
  • [121]
  • in duabus banchis factis in domo mercati de novo et in una logia ibidem : XXIII solidos
  • [122]
  • in una eschifa de novo facta in clausura castri a parte tegularie et duabus aliis eschifis veteribus aptandis ibidem et postibus emptis ad idem : XLIIII solidos
  • [123]
  • in stipendiis nuntiorum missorum ad plures nobiles quod venirent ad mandatum ballivi et pro ipsis contramandandis : IIII solidos
  • [124]
  • summa : CVII solidi viennensium et I denarium

tegularia

    [125]
  • in factura domus furni tegularie ad coquendum quarrones pro castro Castellionis faciendo et in factura unius grangie ibidem et in factura unius pontis retro castrum in taschia de fusta veteris tegularie et chafaudi veteris in taschia : C solidos
  • [126]
  • in duodecim chivronibus et in uno miliaro latarum emptis pro predictis domibus : XXXIII solidos II denarios
  • [127]
  • in tegula domus et grangie veteris descendenda et ponenda ad terram in taschia : VIII solidos
  • [128]
  • in pane dato boveriis adducentibus predictam fustam et tegulam a tegularia veteri ad novam tegulariam : XXII solidos IIII denarios
  • [129]
  • in quinque milibus clavini ad latandum emptis : XII solidos VI denarios
  • [130]
  • in predicta domo furni nova et grangia predicta cooperienda de dictis tegulis in taschia : XXIIII solidos
  • [131]
  • in uno novo furno facto in taschianote diplomatiquein taschia : ajoutĂ© en interligne. in dicta tegularia : LVII solidos VI denarios
  • [132]
  • in platea iuxta dictum furnum aplananda : III solidos
  • [133]
  • in tribus centum cloiis emptis ad cooperiendos carones : XXI denarios
  • [134]
  • in factura unius muelli pro dictis quaronibus et pro ipso ferrando : III solidos III denarios
  • [135]
  • in una banca ad faciendum quarones : II solidos
  • [136]
  • in uno ligone et uno picone ponderantibus octo libras et dimidiam emptis ad trahendum terram : III solidos VI denarios
  • [137]
  • in introitu pontis aplanando : IIII solidos
  • [138]
  • in bosco empto pro lignis ad opus dicte tegularie : CXIIII solidos VI denarios
  • [139]
  • in stipendium sex hominum scindentium in dicto bosco : III solidos
  • [140]
  • in duabus equis et una mula emptis ad charreandum lapides quarones et ligna : XX libras
  • [141]
  • in quatuor tonberellis emptis : XLIIII solidos
  • [142]
  • in tribus colariis : XIII solidos
  • [143]
  • in tribus sureselles tribus bastetis et duabus croperiis et scingulis[sic] (6)Lire cingulis. capistris et cordis : XIII solidos VIII denarios
  • [144]
  • in exilibus pro cadrigis et ipsis exilibus ferrandis et sepo pro ipsis ungendis : VI solidos X denarios
  • [145]
  • in equabus predictis(7)On paraĂ®t avoir Ă©crit predictus. ferrandis : VII solidos
  • [146]
  • in feno empto pro dictis equabus : XXX solidos
  • [147]
  • in uno camino facto a riparia usque ad dictam tegulariam in taschia : XXV solidos
  • [148]
  • summa : XLVI libre XII solidi viennensium

    [149]
  • idem libravit ad expensas hospitii domini factas per manum donni Iacobi capellani per litteras domini et dicti capellani datas die martis in vigilia beati Bartholomei anno Domini Mo CCo nonagesimo quinto quas reddit : LXXVII solidos II denarios viennensium
  • [150]
  • idem libravit domino Petro de Balma ballivo terre Baugiaci de quodam debito quater centum librarum quas ipse finaverat pro domino in manu Iohannis Belli per litteras domini de mandato et litteras dicti ballivi de recepta quas reddit : C libras viennensium
  • [151]
  • idem libravit Jofredo Guioti castellano Sancti Symphoriani pro robis emendis per litteras domini de mandato etnote diplomatiqueet : ajoutĂ© en interligne. per litteras dicti Joffredi de recepta quas reddit : LX libras viennensium
  • [152]
  • idem libravit Rossino Celeyri berruerio in quibus dominus sibi tenebatur pro emenda unius sui equi quem amisit in servitio domini in cavalcata ante Burgondium per litteras domini de mandato et per litteras dicti Rossini de recepta quas reddit : XXV libras viennensium
  • [153]
  • idem libravit in trescentis et viginti bennis calcis emptis pro clausuris ville Castellionis per litteras domini de mandato quas hostendit[sic] (8)Lire ostendit. : XIIII libras III solidos
  • [154]
  • idem libravit domino Iohanni Floridi capellano domini pro stagno supra Albigniacum faciendo per litteras domini de mandato quas reddit et per confessionem dicti domini Iohannis presentis : XXX libras viennensium
  • [155]
  • idem libravit Stephano de Agninens clerico quas percipit singulis annis in festo beati Iohannis baptiste supra exitus furni Castellionis ad vitam suam de dono domini per litteras domini de mandato et litteras ipsius de recepta quas reddit : XXV libras viennensium
  • [156]
  • idem libravit Guillermo de Chastenay de quodam banno sexaginta solidorum levato ab ipso ut in computo precedenti et dominus precepit restitui ei medietatem per litteras domini de mandato quas reddit : XXX solidos viennensium
  • [157]
  • idem libravit sibi ipsi pro salario suo unius anni finiendi octava die mensis maii anno nonagesimo sexto pro se uno cliente et una guaytia : X libras viennensium
  • [158]
  • idem libravit sibi ipsi qui sibi debentur de remanentia computi sui precedentis : IIC XXIX libras VIII denarios viennensium
  • [159]
  • summa librate : IIIIC IIIIXX XVIII libre X solidi X denarii viennensium

    [160]
  • summa expense salarii et librate : VC L lb. IX s. XI d. vien.
  • [161]
  • et sic debentur ei : IIC LIX libre XV solidi XI denarii viennensium
  • [162]
  • de quibus deducuntur : IIIIXX XIX libre XII solidi viennensium recepti de septies viginti decem asinatis et dimidia siliginis venditis ut supra qualibet asinata vendita sexdecim solidis inclusis sex asinatis pro getis et deductis quatuor asinatis et uno meyterio pro expensis quatuor hominum ut in dorso computi (9) Voir vue 39 :
    • debent sibi allocari IIII asinate I meyteria siliginis quas libravit ad expensas trium hominum ducentium equas / emptas pro operibus tegularie nove per octo septimanas finitas octava die aprilis et dantur cuilibet in / septimana unus bichetus et ad expensas unius alterius hominis recolligentis lapides quos adducunt dicte eque / per decem septimanas finitas eodem termino
    • /
    • petit sibi allocari XXXVIII libras pro quatuor roncinis quos tradidit ballivo terre Baugiaci pro fideiussione / in qua dominus tenebatur erga dominum de Castro Vilani pro Iacobo domino de Quarto
    .

    [163]
  • et sic debentur ei : VIIIXX libre III solidi XI denarii viennensium respice in dorsonote diplomatiquerespice in dorso : ajoutĂ©.



Notes

1 - On écrit ici destres, despay, despinez, pour d’Estres, d’Espay, d’Espinez.
2 - On écrit ici eandem, quendam pour eamdem, quemdam, ainsi que Lonbardi, tonberellis pour Lombardi, tomberellis, et Canpis, tenpus, chanperie pour Campis, tempus, champerie. On écrit cependant régulièrement computus, -i ou emptus, -a, -um.
3 - On attendrait podrigiis.
4 - On attendrait Iohanne Martini.
5 - On Ă©crit ici percuxit, percuxerunt, pour percussit, percusserunt.
6 - Lire cingulis.
7 - On paraît avoir écrit predictus.
8 - Lire ostendit.
9 - Voir vue 39 :
  • debent sibi allocari IIII asinate I meyteria siliginis quas libravit ad expensas trium hominum ducentium equas / emptas pro operibus tegularie nove per octo septimanas finitas octava die aprilis et dantur cuilibet in / septimana unus bichetus et ad expensas unius alterius hominis recolligentis lapides quos adducunt dicte eque / per decem septimanas finitas eodem termino
  • /
  • petit sibi allocari XXXVIII libras pro quatuor roncinis quos tradidit ballivo terre Baugiaci pro fideiussione / in qua dominus tenebatur erga dominum de Castro Vilani pro Iacobo domino de Quarto
.