Compte de Pierre de La Balme (Petrus de Balma), bailli de la Terre de Bâgé et de Coligny, châtelain de Bourg-en-Bresse, pour la châtellenie de Bourg-en-Bresse, pour le bailliage de la Terre de Bâgé et de Coligny et la châtellenie de Bourg-en-Bresse, du jeudi 21 mai 1293 au jeudi 20 mai 1294 (samedi 8 mai 1294 pour les bans et casuels)

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B7082 - 5

Pour citer ce document:

Christian Guilleré, Frédéric Chartrain et Alain Kersuzan, avec la collaboration de Nils Mantilleri, Jean-Michel Poisson, et Marianne Ronot, Compte de Pierre de La Balme (Petrus de Balma), bailli de la Terre de Bâgé et de Coligny, châtelain de Bourg-en-Bresse, pour la châtellenie de Bourg-en-Bresse, pour le bailliage de la Terre de Bâgé et de Coligny et la châtellenie de Bourg-en-Bresse, du jeudi 21 mai 1293 au jeudi 20 mai 1294 (samedi 8 mai 1294 pour les bans et casuels), Lyon - Chambéry, 2011 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

(1) La peau a été numérotée 4 par le crayon d’un archiviste moderne. Il n’y a pas trace de numérotation médiévale décroissante en chiffres romains. Computus domini Petri de Balma ballivi terre Baugiaci et Cologniaci et castellani Burgi in Brissia a die iovis ante festum beati Urbani anno Domini Mo CCo nonogesimo[sic] (2) On emploie toujours ici nonogesimus pour nonagesimus. tertio usque ad eamdem diem anno revoluto preter banna et escheitas de quibus non computat nisi usque ad diem sabbati post inventionem Sancte Crucis qua die receptus fuit presens computus apud Sanctum Symphorianum in presentia domini comitis

banna(3) Il y a un b dans l’interligne supérieur à gauche de la ligne, qui répond au a que l’on distingue plus bas devant la rubrique passonagium. On a apparemment voulu rectifier ainsi le plan suivi par le compte, le passonagium devant précéder les banna.

idem reddit computum

    [1]
  • de XXX solidis fortium receptis de Humberto Maynet pro banno sanguinis facti dicto Grollu de Burgo
  • [2]
  • de XX solidis receptis de filio Laurentii de Cruce eo quod interfuit cum quibusdam qui vulneraverunt quemdam conversum
  • [3]
  • de XV solidis receptis de Peroneto barberio eo quod male tractavit tibiam cuiusdam hominis fractam quem curare debebat
  • [4]
  • de XV solidis receptis de Iohanne Forterat pro banno sanguinis facto cuidam fratri suo
  • [5]
  • de V solidis receptis de marito Duchesse quia fregit ostium cuiusdam grangie
  • [6]
  • de L solidis receptis de Guidone Ducis pro bonis uxoris sue que se suspendit
  • [7]
  • de X solidis receptis de Corderio quia inposuit[sic] penam castellano Burgi
  • [8]
  • de X solidis receptis de Iohanne Longi Espa pro banno periurii
  • [9]
  • de VII libris X solidis receptis de Iohanne Pingna pro banno furti
  • [10]
  • de X libris receptis de Guydoys pro eo quod filius suus pignoraverat quemdam alium et eius ostium firmaverat auctoritate propria
  • [11]
  • de X solidis receptis de Achardeto de Tuyllia pro eo quod receptaverat quemdam filium suum furem
  • [12]
  • de XX solidis receptis de Gir[ardo](4) On peut Ă©galement lire Giraudo, par exemple. de [W]audri quia ceperat boves Foilleti contra voluntatem suam
  • [13]
  • de XVIII solidis receptis de filio Roberti Gril quia celaverat quemdam vyejo inventum per ipsum
  • [14]
  • de VII solidis VI denariis receptis de Achardeto de Sancto Andrea quia turbaverat charreagium feni fratris sui
  • [15]
  • de XXX solidis receptis de Put Eysart quia noluit prosequi Ioffredum de Byoleres qui interfecerat Iohannetum de Vadens
  • [16]
  • de L solidis receptis de Bernardo Lo Grant pro banno adulterii
  • [17]
  • de L solidis receptis de Guillermeta La Pilleta pro eodem
  • [18]
  • de XXX solidis receptis de Stephano de Cortrablin pro eodem
  • [19]
  • de V solidis receptis de Ruffo del Vergier quia ceperat in domo Foilleti quemdam deloury contra volontatem[sic] suam
  • [20]
  • de XX solidis receptis de Aymone del Mas quia receptaverat in domo quamdam equam extraneam nec recitaverat domino
  • [21]
  • de V solidis receptis de quodam homine d’Estres(5) On Ă©crit destres. quia fregerat saysinam castellani
  • [22]
  • de X solidis receptis de filio Mathei de Prato pro banno furti
  • [23]
  • de X solidis receptis de Guillermeto Goyrant quia percusserat de quodam baculo Hugonem de Corgeron
  • [24]
  • de X solidis receptis de Guillermo de Cra quia deportaverat leydam
  • [25]
  • de XV solidis receptis de Guillermo Pontanet quia dixerat verba iniuriosa Bernardo Grangerii

clame

    [26]
  • de IIII libris VI solidis VI denariis receptis de quadraginta tribus clamis per idem tempus ut in particulis et capiuntur pro qualibet tres solidi fortium

    [27]
  • summa : XLI lb. XVIII s. fort. — deductis quadraginta quatuor solidis pro parte ballivi capientis duodecim denarios in qualibet libra bannorum

passonagium

idem reddit computum

    [28]
  • de XXX solidis fortium receptis de Bernardo Vilan pro passonagio nemoris dou Says sibi venditi hoc anno pro tanto
  • [29]
  • de VIII solidis receptis de quatuor charratis circulorum captorum in dicto nemore venditorum pro tanto hoc anno
  • [30]
  • summa : XXXVIII s. fort.

introgia

    [31]
  • de introgiis nichil hoc anno per ipsum — inquiratur si Stephanus Sterleti qui recipit redditus habuit aliquid de ipsis
  • [32]
  • summa totius recepte : XLIII lb. XVI s. fort.

forisseca

idem reddit computum

    [33]
  • de LI libris XIIII solidis X denariis viennensium receptis de remanentia computi sui ultimi de castellania Trefforcii

    [34]
  • summa totius recepte cum forissecis computatis duobus viennensibus pro uno forti : VIXX XIX lb. VI s. X d. vien. de quibus

    [35]
  • in nunciis missis ad diversa loca pro negotiis domini per dictum tempus ut in particulis : XXVI solidos viennensium
  • [36]
  • idem libravit in expensis equi lyardi domini et Michaleti ipsum custodiendis morantium apud Burgum per quadraginta novem dies per litteras domini de mandato et litteras iudicis terre Baugiaci de testimonio datas die veneris post octabas beati Michaelis quas reddit : CVI solidos viennensium
  • [37]
  • idem libravit in expensis Thome scisoris infirmantis apud Burgum per tres septimanas, phisicis et medicinis pro ipso per litteras domini de mandato et litteras dicti Thome de testimonio datas die iovis post purificationem beate Marie quas reddit : IX libras VI solidos VII denarios viennensium
  • [38]
  • idem libravit in expensis Durandi de Fago et cuiusdam socii sui facientium extentam Burgi per viginti quinque dies per litteras dicti Durandi de recepta datas die veneris post festum pasche anno nonogesimo quarto quas reddit : VIII libras viennensium
  • [39]
  • idem libravit sibi ipsi in quibus dominus eidem tenebatur pro addobamento suo per litteras domini de debito et mandato quas reddit : LX libras viennensium
  • [40]
  • idem libravit in stipendiis suis pro custodia Burgi et regimine ballivie, tenentis apud Burgum unam gaytiam, capientis per annum quater viginti libras viennensium ex conventione facta cum eo, per dictum tempus de quo computat : IIIIXX libras viennensium
  • [41]
  • summa expense, salarii et librate : VIIIXX III lb. XVIII s. VII d. vien.

    [42]
  • et sic debentur ei : XXIIII libre XI solidi IX denarii viennensium — de quibus sibi satisfactum est in computo subsequenti



Notes

1 - La peau a été numérotée 4 par le crayon d’un archiviste moderne. Il n’y a pas trace de numérotation médiévale décroissante en chiffres romains.
2 - On emploie toujours ici nonogesimus pour nonagesimus.
3 - Il y a un b dans l’interligne supérieur à gauche de la ligne, qui répond au a que l’on distingue plus bas devant la rubrique passonagium. On a apparemment voulu rectifier ainsi le plan suivi par le compte, le passonagium devant précéder les banna.
4 - On peut Ă©galement lire Giraudo, par exemple.
5 - On Ă©crit destres.