Compte de Barthélémy Sylvestre (Bartholomeus Silvestri) pour la châtellenie de Bagé, du 23 mars 1299 au 23 avril 1300

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B6741 - 3

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Marjorie Burghart, Jean-Louis Gaulin, et Jean-Michel Poisson, Compte de Barthélémy Sylvestre (Bartholomeus Silvestri) pour la châtellenie de Bagé, du 23 mars 1299 au 23 avril 1300, Lyon - Chambéry, 2011 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Computus Bartholomei Silvestri castellani Baugiaci a die lune in vigilia annuntiationis dominice anno Domini Mo CCo nonagesimo octavo sumpto millesimo in paschate usque ad festum beati Georgii anno Mo CCCo videlicet de uno anno integro et tribus septimanisnote diplomatiqueseptimanis : ajouté en interligne. et quinque diebus receptus apud Voyronem per manum Rosseti de Sancto Ragneberto clerici presente domino comite

frumentum

idem reddit computum

    [1]
  • de IIIC XLVI meyteriis frumenti receptis in dicta castellania Baugiaci de redditu lunatione et messe per annum ut in computo precedenti
  • [2]
  • de XVII meyteriis receptis de exitu molendini de stanno inclusa farna[sic] per dictum tempus
  • [3]
  • de VIII meyteriis I cupa receptis de exitu terrarum grangie de Nigro Monte hoc anno
  • [4]
  • de exitu decime de Money nichil hoc anno in frumento
  • [5]
  • de V cupis receptis de Martina de La Tortorieri pro masso Iohannis de Foresta de redditu per annum

arreragium

    [6]
  • de VIC LXVIII meyteriis III cupis frumenti receptis de remanentia sui computi precedentis

summa : M XL meyterii III cupe frumenti

    [7]
  • de quibus idem libravit in expensis hospitii domini factis per manum Hugonis de Voyrone ut per litteram domini cum sigillo dicti Hugonis datam die dominica in ramis palmarum quam reddit : XXIIII meyterios
  • [8]
  • idem libravit ad expensas domini et domine comitisse factas per manum magistri Iohannis de Maurienna ut per duo paria literarum[sic] ip[sius] de recepta quas reddit : VIIXX X meyterios
  • [9]
  • item deducuntur III meyterii qui debentur apud Marçona per annum que[sic] includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [10]
  • in venditione ut infra : XL meyterii
  • [11]
  • et restant VIIIC XXIII meyterii III cupe frumenti quibus adducuntur I cupa et dimidia recepta de masso de Chavayria de redditu per annum de novo, et remanent

siligo

idem reddit computum

    [12]
  • de XIIIXX XIIII meyteriis IIII cupis et dimidia siliginis receptis in dicta castellania Baugiaci de redditu lunatione et messe per annum ut in particulis extractus extente
  • [13]
  • de XXXIIII meyteriis receptis de exitu molendinorum per dictum tempus inclusa farina
  • [14]
  • de V meyteriis receptis de exitu terrarum grangie de Nigro Monte hoc anno inclusis milio veciis et panicio
  • [15]
  • de XIII meyteriis receptis de firma decime de Money hoc anno
  • [16]
  • de VII cupis receptis de tachiis terrarum pasqueragii de Manziaco hoc anno
  • [17]
  • de III cupis receptis de Martina de La Tortorieri de redditu per annum

arreragium

    [18]
  • de IIIIC IIIIXX XVII meyteriis receptis de remanentia sui computi precedentis

summa : VIIIC XXV meyterii II cupe dimidia siliginis

    [19]
  • de quibus deducuntur XII meyterii et dimidius qui debentur apud Replongio qui includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [20]
  • item deducuntur XXIX meyterii qui debentur apud Marcenina[sic] per annum qui includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [21]
  • in venditione ut infra : XIIXX VII meyterii
  • [22]
  • et restant VC XXXVI meyterii V cupe et dimidia siliginis, et remanent

avena

idem reddit computum

    [23]
  • de VIIIXX XII meyteriis avene receptis in dicta castellania de redditu mareschalcie et garde per annum ut in particulis extractus per annum
  • [24]
  • de V meyteriis VIII cupis receptis de exitu terrarum grangie de Nigro Monte hoc anno
  • [25]
  • de exitu decime de Money nichil hoc anno
  • [26]
  • de XXIX meyteriis IIII cupis receptis de hominibus de Marcenna pro affoagio nemoris de Deserta hoc anno ubi levantur in quolibet hospitio quatuor cupe et pro quolibet bove quatuor cupe per annum
  • [27]
  • de VIII cupis receptis de Martina de La Tortoreri de redditu per annum

arreragium

    [28]
  • de IIC XLIX meyteriis X cupis receptis de remanentia computi precedentis

summa : IIIIC LVII mayteria[sic] VI cupe avene

    [29]
  • de quibus deducuntur III meyteria V cupe que debentur apud Marcenna per annum que includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [30]
  • item libravit ad expensas hospitii domini factas per manum magistri Iohannis ut per litteras domini et ipsius redditas ut supra in frumento : IIC LX meyteria avene
  • [31]
  • in expensis palafreidorum[sic] domini et equorum et fuerunt aliquotiens quinque aliquotiens sex a prima die iunii usque ad ultimam diem ianuarii et fuerunt quasi per unam diemnote diplomatiquediem : ajoutĂ© en interligne. mille sexaginta quatuor equi : VIIXX III meyteria avene

summa deducti et librate : IIIIC VI meyteria V cupe avene

    [32]
  • et restant LI mayteria I cupa avene quibus additur I meyterium avene quod debet Iohannes prepositi pro mareschalcia de redditu per annum de novonote diplomatiquequibus additur I meyterium avene quod debet Iohannes prepositi pro mareschalcia de redditu per annum de novo : ajoutĂ© en interligne. , et remanent

canabum

idem reddit computum

    [33]
  • de XXVII moyssez[sic] et dimidio canabi receptis apud Manzia de redditu per annum, venduntur ut infra

vinum

idem reddit computum

    [34]
  • de IIIIXX XVIII sesteriis receptis de exitu decime Baugiaci hoc anno

arreragium

    [35]
  • de IIIC XXXII sesteriis receptis de remanentia sui computi precedentis

summa : IIIIC XXX sest. vini

    [36]
  • de quibus libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone ut per litteras domini et ipsius quas reddit ut supra in frumento in quatuor somatis : XII sesterios vini
  • [37]
  • idem libravit ad expensas domini et domine factas per manum magistri Iohannis de Maurianna ut per ipsius litteras redditas supra in frumento in quatuordecim somatis : XLII sesterios
  • [38]
  • item libravit Molario de La Geleri castellano Pontis Vele qui remanserant ibi in recessu domine comitisse et de quibus ipse debet computare : VIII sesterios
  • [39]
  • in venditione ut infra : IIIC XXXII sesterios
  • [40]
  • et restant XXXVI sesterii vini, et remanent

anseres

idem reddit computum

    [41]
  • de VI asseribus[sic] receptis apud Nigrum Montem de redditu per annum, venduntur ut infra

galline

idem reddit computum

    [42]
  • de IIIIC XXV gallinis receptis in dicta castellania Baugiaci de redditu per annum et consuetudine ut in computo precedenti

summa eadem : IIIIC XXV galline

    [43]
  • de quibus deducuntur XXXVI galline que debentur apud Marcenna per annum que includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [44]
  • item libravit ad expensas domini et domine comitisse factas per manum magistri Iohannis de Maurianna ut per litteras ipsius redditas ut supra in frumento : IIC XIIII gallinas
  • [45]
  • et restant : VIIIXX XV galline, et remanent

pulli

idem reddit computum

    [46]
  • de VIII pullis receptis in dicta castellania de redditu per annum, venduntur ut infra

cera

idem reddit computum

    [47]
  • de XLIII libris cere receptis in dicta castellania de gardis per annum ut in computo precedenti
  • [48]
  • de I libra recepta de Girardo Fabri de Valdrenays de garda per annum de novo
  • [49]
  • de I libra recepta de dicto Lo Bochaz Rich[ini] de garda per annum de novo
  • [50]
  • de I libra recepta ab eodem que remanserat in alio computo computanda
  • [51]
  • de I libra recepta denote diplomatiquede : ajoutĂ© en interligne. Iohanneto Minguet de garda de novo per annum

summa : XLVII libre cere que deducuntur de septuaginta duabus libris cere que debentur singulis annis in festo beati Vincentii altari ecclesie Sancti Vincentii Matisconensis et residuum sibi alloquatur infra in libratis, et sic eque de cera

panes

idem reddit computum

    [52]
  • de VII panibus receptis in dicta castellania de redditu per annum deductis quatuordecim panibus qui debentur apud Marcenna qui includuntur in firma prepositure dicti loci, venduntur ut infra

fenum

idem reddit computum

    [53]
  • de XI charratis feni receptis de exitu prati domini in bosco Baugiaci hoc anno

arreragium

    [54]
  • de VIII charratis et dimidia feni receptis de remanentia sui computi precedentis
  • [55]
  • de quo libravit ut supra in avena mille et sexaginta quatuor equis

denarii census

idem reddit computum

    [56]
  • de XXIX libris XIX solidis obolo parisiensium receptisnote diplomatiquereceptis : ajoutĂ© en interligne. de redditu in dicta castellania Baugiaci per annum
  • [57]
  • de XIX libris VII solidis V denariis receptis de prato nemoris Baugiaci per annum ut in particulis dicti extractus
  • [58]
  • de X libris XVI solidis VI denariis receptis in dicta castellania de talliis per annum et levantur in festo beati Andree ut in particulis dicti extractus
  • [59]
  • de CII libris XII solidis receptis in eadem castellania de talliis que levantur duobus terminis per annum videlicet medietas in augusto et alia medietas in festo beati Andree
  • [60]
  • de XXXVII solidis V denariis receptis de garda per annum ut in particulis dicti extractus
  • [61]
  • de XI solidis VIII denariis receptis de recognitionibus per annum ut in computo precedenti
  • [62]
  • de VII libris XVI solidis III denariis receptis de teysis domorum et banchiis ville Baugiaci per annum
  • [63]
  • de XII denariisnote diplomatiquedenariis : ajoutĂ© en interligne. receptis de domino Hugone de Via de redditu per annum post extentam
  • [64]
  • de VI solidis receptis de Hugoneto de Donno Martino pro eodem
  • [65]
  • de VIII denariis receptis de Iohanne de Donno Martino pro eodem
  • [66]
  • de II solidis receptis de Martina de La Tortoreri pro eodem
  • [67]
  • de XVI denariis receptis de Peroneto de Longo Verneto emptis de Guillermo Rodulphi de Nigro Monte
  • [68]
  • de VIII denariis receptis de Berardo de Donno Martino de redditu de novo
  • [69]
  • de VI denariis receptis de dicta La Chaveta pro eodem
  • [70]
  • de XII denariis receptis de relicta Iohannis Berchat pro eodem
  • [71]
  • de III solidis IX denariis receptis de illis qui tenent massum de Veyla ultra quatuor solidos novem denarios quos solvebant ante et de quibus computatum est supra in denariis census per concordiam factam cum illis de Chavayria

summa : VIIIXX XIII lb. XVII s. II d. obol. par.

firme

idem reddit computum

    [72]
  • de C libris viennensiumnote diplomatiqueviennensium : ajoutĂ© en interligne. receptis de firma leyde et coponagii mercati Baugiaci et parvi pedagii que levantur in nundinis dicti loci et banni vini quod venditur prima die maii in dictis nundinis finienda in festo beati Iohannis baptiste anno no[nagesimo]note diplomatiqueno[nagesimo] : biffĂ©. CCC°
  • [73]
  • de XLVI libris receptis denote diplomatiquede : ajoutĂ© en interligne. Laurentio filio Gileti de Baugiaco et de Guioneto Martini pro firma chacipollarie de Baugiaco finienda eodem termino
  • [74]
  • de XIX libris receptis a dicto Golomart de Replongio pro firma chacipollarie de Replonio finienda eodem termino et respondet minus quam anno preterito de LX solidis quia amplius non potuit adcensari
  • [75]
  • de XII libris receptis de Ruffo Bastet pro firma chacipollarie de Manziaco finienda eodem termino
  • [76]
  • de XIIII libris receptis de Reynaudo Corbeti pro firma chacipollarie de Ungers finienda eodem termino
  • [77]
  • de XVII libris receptis de Hugone de Foresta pro firma chacipollarie Sancti Iohannis supra Reyssousa finienda eodem termino
  • [78]
  • de XXX libris VIII solidis III denariis receptis de Humberto Destrilli pro firma chacipollarie de Marcenna finienda eodem termino deductis centum quatuor solidis novem denariis de redditu per annum et septem solidis pro recognitionibus per annum qui debentur in dicta chacipollaria et qui includuntur in dicta firma
  • [79]
  • de VII solidis VI denariis receptis de dicto Masuer pro eo quod sibi concessum est capere perdrices in dicta castellania per annum
  • [80]
  • de IIII solidis receptis de Ogerio Gardat pro eodem
  • [81]
  • de sex solidis quos solvebat Hugo del Bochet pro eodem non computat quia fugiit
  • [82]
  • de III solidis receptis de Reynaudo Pellatier pro eodem
  • [83]
  • de IIII solidis receptis de Peroneto Iuglar pro eodem
  • [84]
  • de V solidis receptis de Stephano Cristoblo de firma pro eodem
  • [85]
  • de VI libris receptis de Berrardo Choleti et Iohanne Bo de exitu portagii ballarum per dictum tempus
  • [86]
  • de V solidis receptis de signaculo mensurarum per dictum tempus
  • [87]
  • de II solidis VI denariis receptis de Vincentio de Corssant [sic] pro duabus quartis vini quos debet per annum pro tanto venditis hoc anno
  • [88]
  • de XXV solidis receptis de locagio bancarum ante domum que fuit Gilleti de Baugiaco deductis tribus solidis qui debuntur[sic] domino pro banchagio et teysis per annum

summa : XIIXX VII lb. IIII s. III d. vien.

laudes vende

idem reddit computum

    [89]
  • de IIII solidis VI denariis viennensium receptis de Perreto de Cortestrillo pro terra empta de Dapnon de Lessart pretio triginta solidorum
  • [90]
  • de VI libris receptis de donno Iohanne Palluel de Matiscone pro prato empto de Lamberto Revullion pretio quadraginta librarum
  • [91]
  • de VI libris receptis de Bernardo Gison pro domo empta de Iohanne Belliet pretio quadraginta librarum
  • [92]
  • de IX solidis receptis de Guione Morer pro terra empta de Amiart de Bosco pretio sexaginta solidorum
  • [93]
  • de LXIII solidis receptis de Bartholomeo de Manzia pro domo empta de Martino Cocheti pretio viginti una[sic] librarum
  • [94]
  • de IIII solidis VI denariis receptis de Guillermeto Guigniardi pro terra empta de Martino Loysia pretio triginta solidorum
  • [95]
  • de V solidis receptis de Iohanneto Borier de Ungers pro terra empta de liberis Stephani Chavannat pretio triginta trium solidorum
  • [96]
  • de VI solidis receptis de Hugone Buclerii pro terra empta de liberis Stephani Chavannat pretio quadraginta solidorum
  • [97]
  • de III solidis II denariisnote diplomatiqueII denariis : ajoutĂ© en interligne. receptis de Gauteron de Viliers pro terra empta de Hugoneto Ossanel pretio viginti uno solidorum
  • [98]
  • de XVIII denariis receptis de Hugone Clareti pro terra empta de Hugone Osanel pretio novem solidorum
  • [99]
  • de XVI solidis receptis de Guillermeto Rolin pro terra empta de Iohanneto de La Rua pretio centum sex solidorum
  • [100]
  • de II solidis VI denariis receptis de Cristineto Mercant pro terra empta de Hugone Morer pretio sexdecim solidorum
  • [101]
  • de III solidis IX denariis receptis de Bolerio de Baysimema pro prato empto de Hugone de Veyla pretio viginti quinque solidorum
  • [102]
  • de VI solidis receptis de Trolliaton de Manzia pro terra empta de liberis fornerii pretio quadraginta solidorum
  • [103]
  • de III solidis IX denariis receptis de Guichardo de Furno pro terra empta de Peroneto Trollieti pretio viginti quinque solidorum
  • [104]
  • de XV solidis receptis de Peroneto Talon pro terra empta de Iohanneto Belini pretio centum solidorum
  • [105]
  • de XXXVI solidis IX denariis receptis de Bernardo Cocheti et de Iohanneto Sala pro prato empto de Bernardo Gison pretio duodecim librarum quinque solidorumnote diplomatiquequinque solidorum : ajoutĂ© en interligne.
  • [106]
  • de IIII solidis II denariis receptis de Girardan Ay[v]oleri pro medietate laudium gagerie empte de Iohanneto Lo Noblo pretio quinquaginta trium solidorum
  • [107]
  • de XXII solidis VI denariis receptis de Hugoneto de Sancto Martino pro prato empto de filio Hugonis de Moneta pretio septem librarum decem solidorum
  • [108]
  • de XVIII solidis receptis de relicta Iohannis Berchat pro prato empto de donno Hugone de Via pretio sex librarum
  • [109]
  • de XII solidis VII denariis receptis de Stephano Albi pro terra empta de Guillermeto Garri pretio quatuor librarum quatuor solidorum
  • [110]
  • de III solidis receptis de liberis al Sire de Curtestrillia pro terra empta de Iohanneto Petit pretio viginti solidorum
  • [111]
  • de VI solidis IX denariis receptis de liberis Artol de Dronollies pro terra empta de Martino Dorrer pretio quadraginta quinque solidorum
  • [112]
  • de III solidis IX denariis receptis de Bernardo Malveyr pro domo empta de Iohanneto del Sablion pretio viginti quinque solidorum
  • [113]
  • de XI solidis VI denariis receptis de Peroneto filio Poncin pro terra empta de Clementia de Nigro Monte pretio sexaginta quindecim solidorum
  • [114]
  • de IIII solidis VI denariis receptis de Guioneto Morer pro terra empta denote diplomatiquede : ajoutĂ© en interligne. Hugone de Bosco pretio triginta solidorum
  • [115]
  • de VI libris receptis de Iohanneneto[sic] de Donno Martino pro domo empta de Iohannino La Viola pretio quadraginta librarum
  • [116]
  • de VII solidis VI denariis receptis de Berrardo de Donno Martino pro prato empto de relicta Guillermeti de Pra Borsenc pretio quinquaginta solidorum
  • [117]
  • de II solidis receptis de Iocerando de Corceles pro terra empta de Iohanneta de Monte Rachier pretio duodecim solidorum
  • [118]
  • de VIII solidis receptis de Bernardo Cocheti pro terra empta de dicto Lo Marinier pretio quinquaginta trium solidorum
  • [119]
  • de IIII solidis VI denariis receptis de Hugone Milliera pro terra empta de filio Palmier pretio triginta solidorum
  • [120]
  • de XXX solidis receptis de Bernardon Lardon pro domo empta de magistro Stephano Falqueti pretio decem librarum
  • [121]
  • de XV solidis receptis de Aymoneto Boverii pro terra empta de Giroudo de Media Via pretio centum solidorum
  • [122]
  • de XVI solidis VI denariis receptis de Petito de Mont Cut pro prato empto de Landrir de Mont Cut pretio centum et decem solidorum
  • [123]
  • de IX solidis receptis de Iohanneta filia Stephani Lo Chat pro terra empta de Marieta consanguinea sua pretio sexaginta solidorum
  • [124]
  • de VI solidis receptis de Hugone de Piro pro prato empto de Stephaneta Chavanella pretio quadraginta solidorum
  • [125]
  • de VII solidis VI denariis receptis de Iohanneto Lo Serour pro terra empta de Guillermeto Mollion pretio quinquaginta solidorum
  • [126]
  • de IIII solidis VIII denariis receptis de dicto Iohanneto pro terra empta de Iohanneto Mollion pretio triginta uno[sic] solidorum
  • [127]
  • de IX solidis receptis de Iohanneto Rosset pro medietate laudium de gageria empta de Stephano de Charpeney pretio sex librarum
  • [128]
  • de V solidis III denariis receptis de Anrion de Les Ga[rau]dieres pro terra empta de filio a La Volieri pretio triginta quinque solidorum
  • [129]
  • de XXXIIII solidis VI denariis receptis de Iohanne Bovis de Baugiaco pro domo empta de Iohanneto Meistregui et de Stephano Sospier pretio viginta[sic] una librarum decem solidorum
  • [130]
  • de VII solidis VI denariis receptis de Martino Cocheti pro terra empta de uxore Ogereti Munerii pretio quinquaginta solidorum
  • [131]
  • de XIII denariis receptis de Dapnon de Lessart pro prato empto de dicta La Sayni pretio septem solidorum
  • [132]
  • de XXII denariis receptis de Ogereto de Replonio pro terra empta de Marinier pretio duodecim solidorum
  • [133]
  • de V solidis VI denariis receptis de Stephano Pallier pro terra empta de Stephano Dalphini pretio triginta septem solidorum
  • [134]
  • de VI solidis receptis de Guillermeto Bovier pro terra empta de liberis Iohannis Ruffi pretio quadraginta solidorum
  • [135]
  • de V solidis IX denariis receptis de Hugone Bollier pro terra empta de filio monachi pretio quadraginta quinque solidorum
  • [136]
  • de V solidis VI denariis receptis de Iohanneto de Champfail pro terra empta de dicto Poutri pretio triginta septem solidorum
  • [137]
  • de XII solidis receptis de liberis Iohannis Petit de Cort pro terra empta de Guieta filia Perrini pretio quatuor librarum
  • [138]
  • de VI solidis II denariis receptis de Guillermeto Buzondi pro terra empta de filiabus Iohannis Ruffi pretio quadraginta unius solidorum
  • [139]
  • de III solidis receptis de La Perrauda de Chastelet pro terra empta de liberis Garini de Chasteleto pretio viginti solidorum
  • [140]
  • de XII solidis VI denariis receptis de dicto Cristino pro terra empta de filio Perrini de Cort pretio quatuor librarum trium solidorum
  • [141]
  • de XIIII solidis III denariis receptis de Guillermeto de La Colunga pro domo empta de liberis Berrardi de Siligniaco pretio quatuor librarum quindecim solidorum
  • [142]
  • de II solidis receptis de relicta Moreti pro terra empta de Girardo de Bosco pretio tresdecim solidorum
  • [143]
  • de XI denariis receptis de Guillermeto Chasier pro terra empta de Finan de Luaysi pretio sex solidorum
  • [144]
  • de V solidis receptis de Guioneto de Roniuel pro terra empta de Iohanneto fratre suo pretio quadraginta solidorum
  • [145]
  • de III solidis VI denariis receptis de Guillermeto filio Ruffe pro terra empta de Amiart de Bosco pretio viginti duorum solidorum
  • [146]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Durando de Campis pro terra empta de Humberto Sibil et de Trolliaton pretio quadraginta quatuor solidorum
  • [147]
  • de IX solidis receptis de Hugonino questore pro terra empta de sorore Digneti pretio sexaginta solidorum
  • [148]
  • de XXI denariis receptis de Guillermeto Charpi pro terra empta de Anthonia Meyssoneri pretio undecim solidorum
  • [149]
  • de II solidis III denariis receptis de Stephaneta La Prenela pro terra empta de Guillermeto Arembor pretio quindecim solidorum
  • [150]
  • de VI libris receptis de Guioneto Fieti pro vinea empta de Iohannino La Viola pretio quadraginta librarum
  • [151]
  • de X solidis receptis de Stephano Bigot pro rebus emptis de Ysabella eius amitta[sic] pretio LX VInote diplomatique amitta[sic] pretio LX VI : biffĂ©. sexaginta sex solidorum
  • [152]
  • de XVIII denariis receptis de Hugone Tavernati pro terra empta de Iohanneto filio al G[rant]det Pre[n]el pretio decem solidorum sex denariorum
  • [153]
  • de XXI solidis receptis de Ruffo Bastet pro terra empta de Stephano Lo Gentan pretio septem librarum
  • [154]
  • de IX solidis receptis de magistro Iohanne de Baugiaco de medietate laudium pro gageria empta de Guillermeti[sic] Cholet pretio sex librarum
  • [155]
  • de V solidis IX denariis receptis de eodem magistro Iohanne pro terra empta de Iuliano Fornerii
  • [156]
  • de XVIII denariis receptis de eodem pro peda empta de Galtero Crullen in macello pretio decem solidorum

summa : LIII lb. VII s. VI d. vien.

banna

idem reddit computum

    [157]
  • de X solidis receptis de filio Magnini quia abstulit pecuniam cuidam mulieri
  • [158]
  • de XX solidis receptis de Guchardo[sic] Bollier quia propria auctoritate pignoravit quemdam pastorem
  • [159]
  • de XL solidis receptis de Iohanneto Lo Despulli quia accepit quandam roncinam fratri sui preter eius voluntatem
  • [160]
  • de XV solidis receptis de Peroneto filio Bernardi Giroudi quia cepit quandam gerbam in messe aliena
  • [161]
  • de XX solidis receptis de magistro Petro de Fuyssiaco quia credebat violare quandam mulierem
  • [162]
  • de XX solidis receptis de bastardo al Crop de Fellinz quia cepit furtive quandam taravellam
  • [163]
  • de IIII libris receptis de liberis Iohannis Rossat pro fractura saysine
  • [164]
  • de XX solidis receptis de garcifero domini Reynaudi de Luniaco quia ceperat boscum alienum
  • [165]
  • de XX solidis receptis de Berrardo filio Iaquemeti de Monte Grimont quia ceperat boscum alienum
  • [166]
  • de XXX solidis receptis de dicto B[erc]het de Dronollies quia inpediverat iter publicum
  • [167]
  • de XXX solidis receptis de Durando Groton pro eodem
  • [168]
  • de XXX solidis receptis de Moyrondo de Fay pro eodem
  • [169]
  • de XV solidis receptis de Iohanneto de Furno de Manzia quia celavit rem inventam alienam
  • [170]
  • de XX solidis receptis de Iohanneto Bollier pro fractura saysine
  • [171]
  • de XXX solidis receptis de eodem Iohanneto quia fecit sanguinem cuidam clerico de Bisuntino
  • [172]
  • de V solidis receptis de dicto Chavi de Torna quia percussit quendam hominem
  • [173]
  • de XX solidis receptis de Guillermeto de Comba de Manzia quia terralliaverat iter publicum
  • [174]
  • de XX solidis receptis de Martino de Vavrelli quia scinderat salices alienas
  • [175]
  • de XXX solidis receptis de Bochardo de La Limagni quia obstruxerat pascua communa
  • [176]
  • de XXX solidis receptis de Ogerio de Chasauz pro eodem
  • [177]
  • de VII libris X solidis receptis de Aymoneto Niseron quia verberaverat quamdam mulierem et fregerat saysinam pro se et sociis suis
  • [178]
  • de X solidis receptis de Peroneto Brunat quia araverat terram alienam
  • [179]
  • de XL solidis receptis de dicto Marbo de Matiscone quia fuit inventus in adulterio
  • [180]
  • de VII libris receptis de Stephaneto preposito domini Rabucelli militis pro eodem
  • [181]
  • de IIII libris X solidis receptis de dicto Ferrant de Templo de La Mucia pro eodem
  • [182]
  • de XV solidis receptis de Martina Graffagni quia apropriabat[sic] sibi indebite terram alienam
  • [183]
  • de X solidis receptis de Bochardo de Corceles quia invenit panem alienum et celavit ipsum
  • [184]
  • de C solidis receptis de Henrico de Beyvers et de dicto Bidout quia occupaverunt itinera publica
  • [185]
  • de X solidis receptis de Iohanne de Villa quia ceperat rem alienam
  • [186]
  • de X solidis receptis de filio Ruchinart quia abstulit leporem quibusdam pastoribus
  • [187]
  • de XXX solidis receptis de Hugoneto Passeti quia ceperat iter publicum cum terra sua
  • [188]
  • de XL solidis receptis de uxore Peroneti Cholet quia verberavit quandam mulierem usque ad effusionem sanguinis
  • [189]
  • de XXX solidis receptis de Bernardan de Bruz quia ceperat gallinam alienam
  • [190]
  • de XX solidis receptis de Peroneto filio Balbi de Channenz quia ceperat sibi iter publicum
  • [191]
  • de XX solidis receptis de Stephano de La Clay quia percussit quendam alium
  • [192]
  • de XX solidis receptis de Girardo Crepel pro fractura saysine
  • [193]
  • de XLV solidis receptis de Stephano de Le Beveres pro banno sanguinis
  • [194]
  • de LX solidis receptis de Hugone de Bochat quia accusatus fuerat de furto
  • [195]
  • de XXX solidis receptis de Guichardo Fabri quia scindit ioclas boum alienorum
  • [196]
  • de XXX solidis receptis de liberis Iohannis Lo Grant de Corz quia terralliaverant iter publicum
  • [197]
  • de XXX solidis receptis de Guioneto de Lesi[n]arz pro fractura saysine
  • [198]
  • de XXXV solidis receptis de illis de Les Mollies pro eodem
  • [199]
  • de XX solidis receptis de Naymone de Monte Grigniont quia terralliaverat iter publicum
  • [200]
  • de XL solidis receptis de Peroneto Odonis quia misit manum suam malitiose supra quendam hominem in publico foro
  • [201]
  • de XX solidis receptis de Galterio Raffanelli quia terralliaverat iter publicum
  • [202]
  • de XXX solidis receptis de dicto Charamel quia scinderat pirum alienam
  • [203]
  • de XXX solidis receptis de dicto Godart de Corssant [sic] quia permutaverat lingonem[sic] suum ad alienum propria auctoritate
  • [204]
  • de XXX solidis receptis de Guioneto et Hugoneto de Corceletes pro fractura saysine
  • [205]
  • de XX solidis receptis de Peroneto Mayer quia impediverat iter publicum
  • [206]
  • de XXX solidis receptis de Ogerio Lever quia terralliaverat terram alienam
  • [207]
  • de XL solidis receptis de Hugone Bollier de Ongers quia scinderat arborem alienam
  • [208]
  • de XX solidis receptis de uxore Iohannart de Villies quia percusserat et fecit sanguinem dicte La Luochi
  • [209]
  • de IIII libris X solidisnote diplomatiqueX solidis : ajoutĂ© en interligne. receptis de Grilleto renduto de hospitali de Replonio quia capiebat res dicti hospitalis preter voluntatem magistri hospitalis
  • [210]
  • de XX solidis receptis de dicto Minion pro banno sanguinis
  • [211]
  • de XX solidis receptis de liberis Ruffe de Replonio quia celaverat solvendi laudes quos debebat domino
  • [212]
  • de LX solidis receptis de Boquerio de Vallibus quia juverat ad capiendum quendam hominem propria auctoritate
  • [213]
  • de LX solidis receptis de filionote diplomatiquefilio : ajoutĂ© en interligne. Aymonon de Brueriis quia apropriaverat sibi pascua communa
  • [214]
  • de LX solidis receptis de Guioneto Carrichi quia obstruxerat vias publicas
  • [215]
  • de XX solidis receptis de Hugone Udrici pro eodem
  • [216]
  • de LX solidis receptis de Guioneto Martini pro banno periurii
  • [217]
  • de LX solidis receptis de muniero Bartholomei Tardi quia interfecit quendam canem
  • [218]
  • de XL solidis receptis de filio uxoris Coyffi pro banno sanguinis
  • [219]
  • de C solidis receptis de liberis Gaydon quia reduxerunt quendam bannitum in domo sua

clame

idem reddit computum

    [220]
  • de XIIII libris IIII solidis receptis de saysinis et pluribus clamis trium solidorum et inferius per dictum tempus ut in particulis
  • [221]
  • de C solidis receptis de Bornone de Marchiant quia verberaverat quendam hominem domini

summanote diplomatiquesumma : biffé. summa : VIXX II lb. XII s. vien. deductis tresdecim libris pro parte castellani capientis in qualibet libra duos solidos

recedentes et echeyte

idem reddit computum

    [222]
  • de X solidis viennensium receptis de bonis liberorum Guidonis Lo Dongnion qui a patria recesserunt per manum Peroneti Chaberti
  • [223]
  • de V solidis receptis per manum Ogerii de Corcelestes de bonis Iohannete de Monte Rachier que recessit
  • [224]
  • de XV solidis receptis per manum Hugoneti Milliera de bonis filii Palmer qui recessit
  • [225]
  • de XXX solidis receptis per manum Iohannete filie Stephanete Chat de bonis Martine eius cognate que recessit
  • [226]
  • de XX solidis receptis per manum Hugonis Bolier de bonis Ponceti filii Monachi qui recessit
  • [227]
  • de XX solidis receptis per manum Iohannis Parvi de Cort de bonis filie Perrini de Cort que recessit
  • [228]
  • de X solidis receptis per manum a La Perrauda de bonis liberorum Garini de Castelleto
  • [229]
  • de X solidis receptis per manum Laurentii de Sorour de bonis Guillermi Mollion qui recessit
  • [230]
  • de C solidis receptis per manum Stephani Bigot de bonis Ysabelle uxoris Perraut Bigot que recessit
  • [231]
  • de XXV solidis receptis per manum Iohannis Rosset et filii Humberti Bochart de bonis al Polomars de Chatelleto qui recesserunt
  • [232]
  • de XVI libris receptis de Guidone de Corcelletes et de Hugone Pellatario et fratribus suis pro masso al Martinaz quem dicebat castellanus fore commissum domino ultra sexaginta solidos quos expendidit castellanus in causa pro dicto masso quesendo ut dicit

summa : XXVIII lb. V s.

inventa

idem reddit computum

    [233]
  • de XII denariis receptis de uno porceleto invento pro tanto vendito

summa eadem : XII d. vien.

Iudei

idem reddit computum

    [234]
  • de XL solidis receptis de Vivando Iudeo et eius filiis pro censa sua in festo beate Marie Magdalene
  • [235]
  • de VI libris receptis de Giseroto Iudeo pro censa sua eodem termino
  • [236]
  • de LX solidis receptis de Bella Iudea morante apud Masticonem[sic] pro duobus florinis auri quos debet per annum pro garda ut in computo precedenti

summa : XI lb. vien.

venditiones

idem reddit computum

    [237]
  • de XIX libris receptis de quadraginta meyteriis frumenti venditis ut supra de quibus viginti venduntur quodlibet decem solidis et alia viginti quodlibet novem solidis
  • [238]
  • de LXXV libris VII solidis receptis de ducentis quadraginta septem meyteriis siliginis venditis ut supra de quibus quadraginta septem meyteria venduntur quodlibet quinque solidis novem denariis et centum meyteria quodlibet sex solidis tribus denariis et centum sex solidis sex denariis deductis sex meyteriis pro getis
  • [239]
  • de XV solidis receptis de viginti septem moyssellis canabi venditis ut supra pro tanto
  • [240]
  • de XXXVIII libris receptis de tercentum triginta duobus sesteriis vini venditis ut supra ad diversa pretia
  • [241]
  • de IIII solidis VI denariis receptis de sex ansseribus[sic] venditis ut supra qualibet vendita novem denariis
  • [242]
  • de XII denariis receptis de octo pullis venditis ut supra pro tanto
  • [243]
  • de VII solidis receptis de septem panibus venditis ut supra pro tanto
  • [244]
  • de[sic]

summa : VIXX XIII lb. XIIII s. VI d. vien.

corvagium

idem reddit computum

    [245]
  • de XIII libris viennensium receptis de exitu corvagii in castellania Baugiaci levati per manus chacipollorum ultra centum sex libras decem octo solidos de quibus computavit in computo precedenti, tamen non ostendit particulas : iniunctum est sibi ut in primo computo suo respondeat per particulas

summa eadem : XIII lb. vien.

summa totius recepte : VIIIXX XIII lb. XVII s. II d. ob. par. et VIC IX lb. IIII s. III d. vien.

    [246]
  • de quibus in tectis domorum castri recoperiendis ponte aptando chaffalo retro salam qui minabatur ruinam appodiando ut in particulis : XV solidos X denarios
  • [247]
  • in pane dato boveriis adducentibus bladum domini de vilagiis apud Baugiacum : X solidos
  • [248]
  • pro blado veteri transmutando et(1) Il y a ici un appel de note, que l’on retrouve tel quel dans la marge gauche. vanando de castro in villam : IIII libras V solidos VI denarios
  • [249]
  • in locagio domorum in quibus repositum est dictum bladum scilicet frumentum siligo et avena : LVI solidos
  • [250]
  • pro banchis mercerie aptandis et logia desuper recoperienda et appodianda : VIII solidos
  • [251]
  • in prandio hominum apportantium servitia et usagia domini ad castrum tertia die natalis Domini : IIII solidos X denarios
  • [252]
  • in expensis hominum calcantium et fenantium pratum domini in nemore Baugiaci et pane dato boveriis adducentibus dictum fenum et pro ipso reponendo in grangiam : XVIII solidos
  • [253]
  • in vindemia domini decime recolligenda et aportanda ad cellarium tynis et doliis religandis et vino in doliis reponendo et circulis emptis ad idem : XXXVII solidos VI denarios
  • [254]
  • in quodam foramine quod evenerat in calcia stanni de Chivrous emendando et osturando et quadam calciata caffata ante et circa tuffum ut in particulis : L solidos V denarios
  • [255]
  • in duobus foraminibus que evenerant de novo in dechargiatoriis calciate stanni de Baugiaco hoc anno aptandis et obsturandis ut in particulis : LIIII solidos XI denarios
  • [256]
  • in sepibus factis circa servas subtus stannum Baugiaci et pro sepe facta subtus dechargiatores : XVIII solidos VIII denarios
  • [257]
  • in centum plençonibus salicis plantatis iuxta servas : IIII solidos
  • [258]
  • pro uno molendino facto …(2) On a laissĂ© une ligne et demie en blanc, peut-ĂŞtre parce que la dĂ©pense n’était pas immĂ©diatement recevable et dans l’attente d’un justificatif ultĂ©rieur.
  • [259]
  • in una mola empta ad molendina stanni : XX solidos VIII denarios
  • [260]
  • in stipendiis plurium nuntiorum missorum pro mandamentis et contramandementis[sic] extra castellaniam suam : XXXIII solidos V denarios
  • [261]
  • pro lignis scindendis in nemoribus pro carroneria per unum annumnote diplomatiqueannum : ajoutĂ© en interligne. finitum in paschate de quibus cocte sunt septem fornates[sic] carronorum ut in particulis : XXXII libras XIX solidos IX denarios
  • [262]
  • in locagio curruum et cadrigarum aportantium dicta ligna de nemore de Montillia ultra triginta tres libras tresdecim solidos sex denarios quos habuit ab hominibus domini in castellania Baugiaci qui debent corvatas et fuerunt levati pro quolibet bove decem et octo denarii et pro homine habente d[ecem]note diplomatiqued[ecem] : biffĂ©. lingonem decem et octo denarii et ultra viginti septem solidos sex denarios receptis de spinis dicti nemoris venditis pro tanto : XXVI libras VIII solidos I denarium viennensium
  • [263]
  • pro grangia carronerie recoperienda et coloyisnote diplomatiquecoloyis : biffĂ©. cloeysnote diplomatique coloyisnote diplomatiquecoloyis : biffĂ©. cloeys : ajoutĂ© en interligne. emptis ad idem : XXXVI solidos III denarios viennensium
  • [264]
  • pro fossatis de terreriis reffossandis ad evacuandum aquam de fossis ubi trahitur terra pro carronibus : XV solidos II denarios
  • [265]
  • idem libravit Giroudo carronerio pro supradictis septem fornacibus carronorum faciendis et coquendis et dantur ei pro qualibet fornata que debet continere viginti duo miliaria carronum septem libre tres solidi inclusa una fornata caronon [sic] Iohannis Dadin : L libras XII denarios
  • [266]
  • pro sablone adducendo ad dictam carroneriam : XXXVI solidos
  • [267]
  • in arcubus furni dicte carronerie reficiendis per dictum tempus : XXXVI solidos
  • [268]
  • pro quatuor natnote diplomatiquenat : biffĂ©. navatis et dimidio lapidum adducendis ad carroneriam de rippa Sagone pro scalce[sic] facienda : IIII libras XVIII denarios
  • [269]
  • in curata facienda ubi poypia et murus dirruerunt[sic] in fossatis castri pro terra admovenda et postea aportanda infra murum ad implendum quod dirruerat ut in particulis nec est adhuc completum ymo fit co[t]hidie si[cut] [mu]rus levatur : XXXVI libras XVII solidos X denarios
  • [270]
  • in expensis unius latronis et unius latronisse quos tenuit per septem septimanis[sic] : X solidos IX denarios
  • [271]
  • in stipendiis ipsius castellani per unum annum finiendum undecimo kalendas iunii anno Mo CCCo per conventionem factam cum eo : XXV libras viennensium

summa expense : IIC III lb. vien.

librate

    [272]
  • idem libravit domine comitisse in octo duodenis caseorum ad opus hospitii sui ut per litteram ipsius datam apud Versoyam die lune post festum beati Nicholay anno nonogesimo[sic] IXo de recepta quam reddit : IIII libras XVI solidos viennensium
  • [273]
  • idem libravit ad expensas Roffinote diplomatiqueRoffi : biffĂ©. Ruffi Falasterii mareschalci pro ipso undecim garcionibus quatuordecim leporariis factas apud Pontem Vallium per novem septimanas finitas die sabbati ante festum beati Anthonii ut per litteras domini de testimonio et mandato datas die dominica in festo beati Anthonii predicto anno nonogesimo IXo de recepta quam reddit : XXVII libras VII solidos VI denarios
  • [274]
  • idem libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone per litteram domini una cum sigillo dicti Hugonis datam apud Pontem Vele die veneris ante dominicam de passione anno nonogesimo IXo de recepta quam reddit : LX libras viennensium
  • [275]
  • idem libravit magistro Iohanni de Maurianna ad expensas hospitii domini et domine factas apud Pontem Vele ut per litteram ipsius datam die sabbati ante ramos palmarum anno nonogesimo IXo de recepta quam reddit : IXXX V libras X solidos
  • [276]
  • idem libravit eidem magistro Iohanni ad expensas dicte domine comitisse ut per litteram ipsius de recepta datam die sabbati ante ramos palmarum quam reddit : LII libras XI solidos III denarios parisiensium
  • [277]
  • idem libravit in stipendiis octo hominum cum armis quos adduxit apud Burgum ad mandamentum domini Petri de Castellione ballivi Baugiaci et ipsos tenuit ibidem per tres dies ut per litteram ipsius domini Petri de testimonio datam die mercurii post festum omnium sanctorum anno nonogesimo septimo quam reddit : IIII libras XVI solidos viennensium
  • [278]
  • idem libravit in stipendiis quatuordecim hominum cum armis quos adduxit apud Burgum ad mandamentum dicti ballivi die mercurii post carniprivium vetus et die iovis sequenti fuerunt octo tantum et dabantur cuilibet quatuor solidis per diem ut per litteram dicti ballivi datam die veneris post carniprivium vetus anno nonogesimo septimo quam reddit : IIII libras VIII solidos viennensium
  • [279]
  • in stipendiis quinque hominum cum armis quos secum adduxit ad mandamentum dicti ballivi apud Burgum et ipsos ibidem tenuit per tres dies ut per litteram dicti ballivi datam die martis ante circumcisionem anno nonogesimo septimo quam reddit : IIII libras IIII solidos viennensium
  • [280]
  • idem libravit in stipendiis quatuor hominum cum armis quos adduxit apud Burgum ad mandamentum domini Guillermi de Peladru ballivi Baugiaci ut per litteram ipsius quam ostendit datam die lune post festum apostolorum Philipi[sic] et Iacobi anno nonogesimo IXo : XVI solidos viennensium
  • [281]
  • idem libravit in stipendiis quater viginti octonote diplomatiqueocto : ajoutĂ© en interligne. hominum cum armis quos adduxit ad mandamentum domini Guillermi de Peladru ballivi Baugiaci per plures vices ut per octo paria litterarum ipsius ballivi datarum diversis temporibus ut in eisdem continetur quas reddit et allocantur quasi per unam diem : XVII libras XIIII solidos viennensium
  • [282]
  • idem libravit relicte Gilleti de Baugiaco et eius liberis pro domo empta ab eisdem apud Baugiacum ut per litteram de emptione sigillatam sigillo officialis curie Lugdunensis : XX libras viennensium, et alias viginti libras solvit caorsinus de Baugiaco ut dicit Petrus clericus item libravit sacriste Sancti Petri Masticonensis cui debentur per annum in natale Domini de elemosina : XXX solidos viennensium
  • [283]
  • item libravit in viginti quinque libris cere emptis et solutis altari Sancti Vincentii Masticonensis cui debentur per annum de elemosina cum quadraginta septem libris cere sibi allocatis ut supra : IIII libras XV denarios viennensium
  • [284]
  • item libravit abbati Trenorchii cui debentur per annum in natale Domini in escambium terrarum prioratus de Chivrouz que occupate sunt per stannum dicti loci quas dominus sibi assignavit et precepit solvi per Petrum de Montemeliano clericum ut in computo precedenti : VII libras VII solidos VI denarios viennensium
  • [285]
  • item libravit in una peciola terre empta de Columba iuxta carroneriam que erat necessaria dicte carronerie et quia non reddit litteram iuravit ad sancta Dei evvangelia dictam terram emisse et solvisse : L solidos viennensium
  • [286]
  • item libravit domino dicte terre pro confirmatione ipsius de carronibus domini unum miliare
  • [287]
  • item libravit Petro de Montemeliano clerico cui debentur per annum pro capella sancti Mauritii super leydam fori et nundinarum Baugiaci videlicet medietatem in festo beati Andree apostoli et aliam medietatem in festo apostolorum Philipi et Iacobi et allocantur de termino dicti festi apostolorum Philipi et Iacobi de anno Mo CCCo : XV libras viennensium
  • [288]
  • item libravit Guillermino et Rodulpho de Nigro Monte pro sexdecim denariis parisiensium emptis ab eo et quos debet Peronetus de Longo Verneto et de quibus supra computavit : XV solidos viennensium
  • [289]
  • item libravit in stipendiis Bertheti Archiepiscopi Beneti et [Un]singrini garcionum custodientium equos et palafreidos domini apud Baugiacum a prima die iunii usque ad ultimam diem ianuarii ut supra in librata avene et fuerunt septies centum et quinque garciones quasi per unam diem et dantur cuilibet per diem novem denarii : XXVI libras VIII solidos IX denarios viennensium
  • [290]
  • item Archiepiscopo ducenti unum palafreidum in Sabaudiam ad dominam comitissam pro suis expensis et palafreidi : XII solidos viennensium
  • [291]
  • item libravit dictis garcionibus pro lumine stabuli per dictum tempus : XXXV solidos viennensium
  • [292]
  • item libravit in herba pro palafreido de Ferrayre a prima die iunii uque ad festum sancte crucis : XXIII solidos IIII denarios
  • [293]
  • item libravit in capistris faysis et cingulis et unguentis emplaustris pro dictis equis ut in particulis : XIIII solidos IIII denarios viennensium
  • [294]
  • item libravit in decem novem ulnis et dimidia panni et in septem ulnis tele pro cooperturis faciendis ad dictos palafreidos et factura ipsarum : LVIII solidos VI denarios viennensium
  • [295]
  • item libravit in ferratura dictorum equorum per dictum tempus et quibusdam habenis pro dictis equis et pro ipsis muniendis scilicet in salario marescallorum venientium de Masticono ut in particulis : LVIII solidos VI denarios viennensium
  • [296]
  • item libravit in expensis quatuor equorum quos remisit de Cusiriaco dominus apud Baugiacum et fuerunt tam apud Pontem Vallium quam apud Baugiacum excepta avena : XII solidos X denarios viennensium
  • [297]
  • item libravit marescallo domini lombardo ducenti palafreidos per duos dies antequam dominus recederet de mandato domini facto per Petrum Clerici et per confessionem dicti mareschalli presentis : LX solidos viennensium

summa librate : IIIIC lb. XIX s. II d. vien. et LII lb. XI s. III d. par.

summa expense salarii et librate : VIC III lb. XIX s. II d. vien. et LII lb. [XI s.] III d. par.

et sic debet CV solidos II denarios viennensium et VIXX I libras V solidos XI denarios obolum parisiensium

    [298]
  • de quibus deducuntur XXIII libre viennensium quas libravit burgensibus Baugiaci pro clausura ville facienda
  • [299]
  • item XL libre viennensium quas solvit Stephaneto S[ille]ri de debito quinquaginta librarum viennensium et decem librarum frumenti solute per Guigonetum de Sancto Germano tunc castellanum Cologniaci ut per litteram domini de mandato facto dicto Guigoneto et per litteram ipsius de recepta quas reddit
  • [300]
  • item XL libre VIII solidi turonensium parvorum quas libravit Iacobo de Secusia pro duodecim potis cupri emendis in nundinis Cabilonis
  • [301]
  • item(3) L’écriture change Ă  partir d’ici : les huit dernières lignes ont Ă©tĂ© Ă©crites par une autre main. deducuntur LXIX libre quas libravit Iaquemino Malabailli corsino de Burgo per litteras domini de mandato et per litteras dicti Iaquemini de recepta quas reddit datas die sabbati ante asensionem Domini anno Mo CCCo

summa deducti : XL lb. VIII s. tur. et VIXX XII lb. vien. qui turonenses scampsi quindeni ad parisienses et qui viennenses scampi[sic] deni octoni ad parisienses valent VIIXX libras VI solidos IIII denarios viennensium

et sic debet XIX solidos VIII denarios parisiensium et CV solidos I denarium viennensium qui parisienses scampsi ad turonenses valent XXIIII solidos VI denarios turonensium

    [302]
  • de quibus turonensibus et viennensibus respondet in computo suo anni sequentis et sic eque de denariis



Notes

1 - Il y a ici un appel de note, que l’on retrouve tel quel dans la marge gauche.
2 - On a laissé une ligne et demie en blanc, peut-être parce que la dépense n’était pas immédiatement recevable et dans l’attente d’un justificatif ultérieur.
3 - L’écriture change à partir d’ici : les huit dernières lignes ont été écrites par une autre main.