Compte de Barthélémy Sylvestre (Bartholomeus Silvestri) pour la châtellenie de Bagé, du 15 mai 1298 au 23 mars 1299

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B6741 - 2

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Marjorie Burghart, Jean-Louis Gaulin, et Jean-Michel Poisson, Compte de Barthélémy Sylvestre (Bartholomeus Silvestri) pour la châtellenie de Bagé, du 15 mai 1298 au 23 mars 1299, Lyon - Chambéry, 2011 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Computus Bartholomei Silvestri castellani Baugiaci a die iovis in quindena apostolorum Philippi et Iacobi anno Domini Mo CCo nonagesimo octavo usque ad diem lune in vigilia adnuntiationis dominice anno eodem videlicet de quadraginta quatuor septimanis et quatuor diebus receptus apud Chamberiacum per Durandum de Fago presentibus domino Amblardo et magistro Petro

frumentum

idem reddit computum

    [1]
  • de IIIC XLVI meyteriis frumenti receptis in castellania Baugiaci de redditu lunatione et messe per annum ut in particulis extractus extente
  • [2]
  • de XV meyteriis receptis de exitu molendini de stanno inclusa farina per dictum tempus de quo computat
  • [3]
  • de V meyteriis IIII cupis receptis de exitu terrarum grangie de Nigro Monte hoc anno
  • [4]
  • de III meyteriis receptis de exitu decime de Money hoc anno
  • [5]
  • de V cupis receptis de Martina de La Tortoreri pro manso Iohannis de Foresta per annum

arreragium

    [6]
  • de IIIIC LXIIII meyteriis frumenti receptis de remanentia computi sui precedentis

summa : VIIIC XXXIIII meyterii III cupe frumenti

    [7]
  • de quibus idem libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone clerici per litteras domini et dicti Hugonis de recepta datas die iovis in octabis nativitatis Domini anno nonagesimo octavo quas reddit : XLVIII meyterios frumenti
  • [8]
  • item deducuntur III meyterii frumenti qui debentur apud Marcenna per annum qui includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [9]
  • item deducuntur VI meyterii frumenti pro eodem pro duobus annis precedentibus qui obliti fuerunt ponere in deductionibus prout continetur in quodam memoriale in fine computi precedentis
  • [10]
  • in venditionibus ut infra CIX meyterii frumenti quod frumentum fuit venditum quia erat de veteri frumento trium annorum et incipiebat deteriorari
  • [11]
  • et restant VIC LXVIII meyterii III cupe frumenti, et remanent

siligo

idem reddit computum

    [12]
  • de XIIIXX XIIII meyteriis IIII cupis siliginis et dimidia receptis in dicta castellania Baugiaci de redditu lunatione et messe per annum ut in particulis extractus extente
  • [13]
  • de XXVII meyteriis receptis de exitu molendinorum de stanno per dictum tempus inclusa farina
  • [14]
  • de VIII meyteriis receptis de exitu terrarum grangie de Nigro Monte hoc anno inclusis milio viciis et panicio
  • [15]
  • de III meyteriis receptis de firma decime de Money hoc anno
  • [16]
  • de V cupis receptis de taschiis terrarum pasqueragii de Manziaco hoc anno
  • [17]
  • de III cupis receptis de Martina de La Tortoreri de redditu per annum

arreragium

    [18]
  • de IIIC XXIIII meyteriis II cupis et dimidia siliginis receptis de remanentia computi sui precedentis

summa : VIC XXXVIII meyterii III cupe siliginis

    [19]
  • de quibus deducuntur XII meyterii et dimidius siliginis qui debentur apud Replonio qui includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [20]
  • item deducuntur XXIX meyterii qui debentur apud Marcenna per annum qui includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [21]
  • item in venditionibus ut infra C meyterii siliginis veteris trium annorum que fuit vendita que[sic] incipiebat deteriorari
  • [22]
  • et restant IIIIC IIIIXX XVII meyterii siliginis, et remanent

avena

idem reddit computum

    [23]
  • de VIIIXX XII meyteriis avene receptis in dicta castellania de redditu marescalcie et guardarum per annum ut in particulis extractus extente
  • [24]
  • de V meyteriis receptis de exitu terrarum grangie de Nigro Monte hoc anno
  • [25]
  • de IIII meyteriis receptis de exitu decime de Money hoc anno
  • [26]
  • de XXIX meyteriis receptis de hominibus de Marcenna pro affoyagio nemoris de Deserta hoc anno ubi levantur in quolibet hospitio quatuor cupe et pro quolibet bove quatuor cupe per annum
  • [27]
  • de VIII cupis receptis de Martina de La Tortoreri de redditu per annum

arreragium

    [28]
  • de IIC XIX meyteriis VII cupis avene receptis de remanentia computi sui precedentis

summa : IIIIC XXX meyterii III cupe avene

    [29]
  • de quibus deducuntur III meyterii V cupe que debentur apud Marcenna per annum qui includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [30]
  • item libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone clerici per litteras domini et dicti Hugonis datas die iovis in octabis nativitatis Domini anno nonagesimo octavo quas reddit : VIIIXX XVII meyterios avene
  • [31]
  • et restant IIC XLIX meyterii X cupe avene, et remanent

canabum

idem reddit computum

    [32]
  • de XXVII muyssellis et dimidio canabi receptis apud Marcenna per annum, venduntur ut infra

vinum

idem reddit computum

    [33]
  • de VIIIXX XVIII sesteriis vini receptis de exitu decime vinearum Baugiaci hoc anno

arreragium

    [34]
  • de VIIIXX III sesteriis receptis de remanentia computi sui precedentis

summa : IIIC XLI sestarii vini

    [35]
  • de quibus libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone clerici per litteras domini et dicti Hugonis datas ut supra in frumento : III somatas vini que valent ut dicit IX sesterios
  • [36]
  • in venditionibus ut infranote diplomatique in venditionibus ut infra : biffĂ©.
  • [37]
  • et restant IIIC XXXII sesterii vini, et remanent

anseres

idem reddit computum

    [38]
  • de VI anseribus receptis apud Nigrum Montem de redditu per annum, venduntur ut infra

galline

idem reddit computum

    [39]
  • de IIIIC XXIII gallinis receptis in dicta castellania de redditu et consuetudine per annum
  • [40]
  • de II gallinis receptis de Martina de La Tortoreri pro eodem

summa : IIIIC XXV galline

    [41]
  • de quibus deducuntur XXXVI galline que debentur apud Marcenna per annum que includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [42]
  • item libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone clerici per litteras domini et dicti Hugonis datas ut supra in frumento : IIC XXXV gallinas
  • [43]
  • et restant VIIXX XIIII galline, venduntur ut infra

pulli

idem reddit computum

    [44]
  • de VIII pullis receptis in dicta castellania de redditu per annum, venduntur ut infra

cera

idem reddit computum

    [45]
  • de XXXVIII libris cere receptis de guardis per annum ut in computo precedenti
  • [46]
  • de I libra recepta de Guillermeta La Grangi pro guarda per annum de novo
  • [47]
  • de I libra recepta de Iohanne bastardo Hugonis Regis de Phelinz pro eodem
  • [48]
  • de I libra recepta de Godardo de Corsant pro eodem
  • [49]
  • de I libra recepta de Hugone Sorber pro eodem
  • [50]
  • de I libra recepta de Bererdo de Espeyssola pro eodem

summa : XLIII libre cere que deducuntur de septuaginta duabus libris cere que debentur singulis annis in festo beati Vincentii altari ecclesie sancti Vincentii Matisconensis et residuum sibi allocatur infra in libratis, et sic eque de cera

panes

idem reddit computum

    [51]
  • de VII panibus receptis in dicta castellania de redditu per annum deductis quatuordecim panibus qui debentur apud Marcenna qui includuntur in firma prepositure dicti loci, venduntur ut infra

fenum

idem reddit computum

    [52]
  • de X charratis feni receptis de exitu prati domini in bosco Baugiaci hoc anno
  • [53]
  • de quibus libravit ad expensas centum novem equorum domini apud Baugiacum per unam diem per litteras domini et Hugonis de Voyrone datas ut supra in frumento : I charratam et dimidiam
  • [54]
  • et restant : VIII charrate et dimidia feni, et remanent

denarii census

idem reddit computum

    [55]
  • de XXIX libris XIX solidis obolo parisiensium redditus receptis in dicta castellania Baugiaci de redditu per annum
  • [56]
  • de XIX libris VII solidis V denariis receptis de prato nemoris Baugiaci per annum ut in particulis dicti extractus
  • [57]
  • de X libris XVI solidis VI denariis receptis in dicta castellania de tailliis per annum et levantur in festo beati Andree ut in particulis dicti extractus
  • [58]
  • de CII libris XII solidis receptis in eadem castellania de tailliis que levantur duobus terminis per annum videlicet medietas in augusto et alia medietas in festo beati Andree
  • [59]
  • de XXXVII solidis V denariis receptis de guardis per annum ut in particulis dicti extractus
  • [60]
  • de XI solidis VIII denariis receptis de recognitionibus per annum ut in computo precedenti
  • [61]
  • de VII libris XVI solidis III denariis receptis de teysis domorum et banchiis ville Baugiaci per annum
  • [62]
  • de XII denariis receptis de domino Hugone de Via capellano de redditu per annum post extentam
  • [63]
  • de VI solidis receptis de Hugone de Donno Martino pro eodem
  • [64]
  • de VIII denariis receptis de Iohanne de Donno Martino pro eodem
  • [65]
  • de II solidis receptis de Martina de La Tortoreri pro eodem
  • [66]
  • de XVI denariis parisiensium receptis de Peroneto de Longo Verneto emptos[sic] de Guillermo Rodulphi de Nigro Monte

summa : VIIIXX XIII lb. XI s. III d. ob. par. qui parisienses scampsi ad viennenses denos octenos valent IIC LX libras VII solidos viennensium

firme

idem reddit computum

    [67]
  • de C libris viennensium receptis de firma leyde et coponagii mercati Baugiaci et parvi pedagii quod levatur in nundinis dicti loci et banni vini quod venditur prima die maii in dictis nundinis finienda in festo beati Iohannis baptiste anno nonagesimo nono et respondet minus quam anno preterito de decem libris quia plus non potuit adcensari
  • [68]
  • de XLIIII libris receptis de Laurentio filio Gileti de Baugiaco et de Hugonino de Foresta pro firma chacipollerie de Baugiaco finienda eodem termino
  • [69]
  • de XXII libris receptis de Guioneto Martini de Replonio pro firma chacipollerie de Replonio finienda eodem termino
  • [70]
  • de X libris receptis de Ruffo Bastet pro firma chacipollerie de Manziaco finienda eodem termino
  • [71]
  • de XIIII libris receptis de Golomardo pro firma chacipollerie de Ungers finienda eodem termino
  • [72]
  • de XVII libris receptis de Humberto Destrilli pro firma chacipollerie Sancti Iohannis supra Reyssousa finienda eodem termino
  • [73]
  • de XXIX libris VIII solidis III denariis receptis de eodem Humberto pro firma chacipollerie de Marcenna finienda eodem termino deductis centum quatuor solidis novem denariis viennensium de redditu per annum et septem solidis pro recognitionibus per annum qui debentur in dicta chacipolleria per annum et qui includuntur in dicta firma
  • [74]
  • de VII solidis VI denariis receptis de Masuerio pro eo quod sibi concessum est capere perdrices in dicta castellania per annum
  • [75]
  • de VI solidis receptis de Hugone del Boschat pro eodem
  • [76]
  • de IIII solidis receptis de Ogerio Gardat pro eodem
  • [77]
  • de II solidis receptis de fratre Reynoudi Pelleter pro eodem
  • [78]
  • de IIII solidis receptis de Peroneto Iuglart et eius socio pro eodem
  • [79]
  • de XL libris receptis de Bererdo de Donno Martino et de Bererdo Choleti pro firma parcagii ballarum finienda in festo beati Iohannis baptiste anno nonagesimo nono
  • [80]
  • de XX solidis receptis de Ruffo Bastet pro firma signaculi mensurarum bladi finienda eodem termino
  • [81]
  • de II solidis receptis de Vincentio de Corsant pro duabus quartis vini quas debet per annum pro tanto venditis hoc anno
  • [82]
  • de XXIIII solidis receptis de locagio bancharum ante domum que fuit quondam Gileti de Baugiaco et de merceriis ibidem vendentibus per unum annum finiendum in festo beati Iohannis baptiste deductis tribus solidis qui debentur domino pro blanchagio[sic] et teysis per annum

summa : IIC LXXIX lb. XVII s. IX d. vien.

laudes et vende

idem reddit computum

    [83]
  • de IIII solidis VI denariis viennensium receptis de Bernarda de Monte pro prato empto de sorore sua pretio triginta solidorum et levantur de qualibet libranote diplomatiquelibra : ajoutĂ© en interligne. tres solidi
  • [84]
  • de III solidis IX denariis receptis de Clemente de Larronay pro terra empta de Martino fratre suo pretio viginti quinque solidorum
  • [85]
  • de XX denariis receptis de Gonterio Iomardi pro fructibus cuiusdam prati empti ad certum tempus pretio undecim solidorum sex denariorum
  • [86]
  • de XII solidis receptis de Iohanneto Fabri d’Ongers pro terra empta a liberis Stephani Chavanel pretio quatuor librarum
  • [87]
  • de XIII solidis VI denariis receptis de Iohanne de Bosco pro terra empta de dicto Amiart et de liberis Iohannis Rossat pretio quatuor librarum decem solidorum
  • [88]
  • de XXI solidis receptis de liberis a La Sangea de Chavargniaco pro terra empta a liberis Bernardi Guapin pretio septem librarum
  • [89]
  • de II solidis IIII denariis receptis de Iohanneto Boler d’Ongers pro terra empta a Iohanneto Moyllon pretio sexdecim solidorum
  • [90]
  • de IIII solidis VI denariisnote diplomatiqueVI denariis : ajoutĂ© en interligne. receptis de Peroneto clerico de Donno Martino pro medietate laudium fructuum emptorum cuiusdam prati ab uxore Peroneti Pifot pretio sexaginta solidorum
  • [91]
  • de XXIIII solidis X denariis receptis de eodem Peroneto pro domo empta de Achardeto filio Andree Arconis pretio octo librarum et unius sestarii bladi
  • [92]
  • de VI solidis IX denariis receptis de Guillermeto Rolin pro prato empto de Floreta La Dombeysa pretio quadraginta quinque solidorum
  • [93]
  • de XII denariis receptis de Aymoneto Torer pro parvo prato empto de Peroneto Crespel pretio septem solidorum
  • [94]
  • de XI solidis III denariis receptis de Ogerio Buysserolles pro terra empta de Girerdo Albi pretio sexaginta quindecim solidorum
  • [95]
  • de XXII solidis VI denariis receptis de Iohanneto Rossat et de filio Humberti Bochardi pro terra empta a dictis Poloymars pretio septem librarum decem solidorum
  • [96]
  • de II solidis III denariis receptis a dictis Iohanneto Rossat et filio dicti Humberti pro terra empta a dictis Phitillart pretio quindecim solidorum
  • [97]
  • de IIII solidis IX denariis receptis de Stephano Pailler pro terra empta de liberis Roleti del Biez pretio triginta duorum solidorum
  • [98]
  • de XXX solidis receptis de uxore quondam Guillermi Cholet pro quadam domo sibi tradita pro decem libris in solutione dotis sue
  • [99]
  • de XV solidis receptis de Goyno de Lopona pro terra empta a Guigoneto fratre suo pretio centum solidorum
  • [100]
  • de XIII solidis receptis de Petito de Mont Cuc pro prato empto de Bernardo Mariglerii pretio quatuor librarum sex solidorum
  • [101]
  • de XII solidis IX denariis receptis de liberis Boter de Chantuenz pro terra empta de Martino Dorrer et participibus suis pretio quatuor librarum quinque solidorum
  • [102]
  • de IIII solidis VI denariis receptis de Hugone de Replonio pro terra empta a Iohanneta Daguina pretio triginta solidorum
  • [103]
  • de XVIII denariis receptis de Humberto Bariont pro rebus emptis a Guioneto Cochet pretio decem solidorum
  • [104]
  • de IX solidis IX denariis receptis receptis[sic] de Iohanneta Sorella pro rebus emptis de donno Guichardo Sorelli pretio sexaginta quinque solidorum
  • [105]
  • de XXIII solidis III denariis receptis de Martino Pifaut pro rebus emptis de Hugone del Perer pretio septem librarum quindecim solidorum
  • [106]
  • de V solidis III denariis receptis de Iohanneto Masuerii pro terra empta a Benedicto et fratre suo pretio triginta quinque solidorum
  • [107]
  • de XXI solidis receptis de Iohanneto Arconis pro parvo plastro empto a Perroneto Joffrey pretio septem librarum
  • [108]
  • de III solidis VII denariis receptis de Ogerio de Larna pro terra empta de Hugone fratre suo pretio viginti quatuor solidorum
  • [109]
  • de XII solidis IX denariis receptis de Cristino de Cort pro terra empta de filia Perrini de Cort pretio quatuor librarum et quinque solidorum
  • [110]
  • de XXXIII solidis receptis de Ruffo Bastet pro vinea empta ab executoribus Martinete pretio undecim librarum
  • [111]
  • de XXXIX solidis receptis de Iohannino de Donno Martino pro curtili empto de Gauterio Trulent pretio tresdecim librarum
  • [112]
  • de XXX solidis receptis de eodem Iohannino pro domo empta de relicta magistri Guidonis pretio decem librarum
  • [113]
  • de CV solidis receptis de Bererdo de Donno Martino pro rebus emptis que quondam fuerunt Iohannis Dignet pretionote diplomatiquepretio : ajoutĂ© en interligne. triginta quinque librarum
  • [114]
  • de LX solidis receptis de Hugone Lo Questan pro aliquibus rebus emptis que quondam fuerunt dicti Iohannis Dignet pretio viginti librarum
  • [115]
  • de XV solidis receptis de eodem Hugone pro terra empta a Bererdo de Donno Martino pretio centum solidorum

summa : XXVIII lb. X s. XI d. vien.

banna

idem reddit computum

    [116]
  • de LX solidis viennensium receptis de Perroneto Rol de Montcroser pro furto unius ciphi lignei
  • [117]
  • de XL solidis receptis de Bognerio filio a La Denina quia ceperat fructus alterius furtive et quia scinderat salices Andree Arconis
  • [118]
  • de IIII libris receptis de Peroneto Quinquat quia iniuriaverat fili[am] a Lorreyllarda et quia appropriaverat sibi de itinere publico
  • [119]
  • de XX solidis receptis de bastardo monachi de Monz quia ceperat racemos alienos
  • [120]
  • de LX solidis receptis de Guillermeto Chambont quia ceperat furtive de ligna in nemore Cheyti
  • [121]
  • de C solidis receptis de filio Ogerii de Ulmo pro eodem
  • [122]
  • de IIII libris receptis de preceptore de Espeyssi quia appropriaverat vias publicas sibi
  • [123]
  • de XX solidis receptis de Cymahac Iudeo quia verberavit Pasqualem familiarem Iohannis Martini
  • [124]
  • de XX solidis receptis de Iohanneto Gobet pro saysina fracta
  • [125]
  • de XXX solidis receptis de La Mazayri quia arraverat[sic] viam publicam et sibi appropriaverat
  • [126]
  • de XL solidis receptis de Guillermeto Lo Cercler de Ansa quia forveaverat viam pro eo quod non solveret pedagium
  • [127]
  • de XX solidis receptis ab uxore Ruffi de Torna quia dicebatur cepisse furtive unum [te]perium
  • [128]
  • de XV solidis receptis de Guillermeto filio Blanchin quia fecerat sepem in via publica
  • [129]
  • de XX solidis receptis de Stephano Chaboudi pro eodem
  • [130]
  • de LX solidis receptis de Stephano Raquier et de Marchiando et de complicibus ipsorum quia pignoraverant auctoritate propria Stephanum filium Ponceti Rolin
  • [131]
  • de XX solidis receptis de Iohanneto de La Saleta quia appropriaverat sibi de via publica
  • [132]
  • de X solidis receptis de Hugoneto del Perer pro eo quia[sic] appropriaverat de pascuis communibus
  • [133]
  • de XL solidis receptis de Arnoleto de Io quia appropriaverat sibi de via publica
  • [134]
  • de LX solidis receptis de Stephaneto Gloner de Iaya pro eo quia verberaverat minus iuste in curatum de Iaya
  • [135]
  • de X solidis receptis de Stephano Boler quia verberaverat Lo Tort espitaler
  • [136]
  • de XXX solidis receptis de Hugone Jornet et consanguineo suo quia ceperant de fructu alterius de nocte
  • [137]
  • de XL solidis receptis del Duc de La Saleta quia appropriaverat sibi de itinere publico
  • [138]
  • de XX solidis receptis de Minderana pro saysinis fractis
  • [139]
  • de XXX solidis receptis de Ogerio filio Amiart pro banno sanguinis
  • [140]
  • de XXX solidis receptis de Stephano de Les Moylles quia appropriaverat sibi viam publicam
  • [141]
  • de XX solidis receptis de Bernardo Maignini pro eodem
  • [142]
  • de LX solidis receptis de boveriis illorum del Truchal quia ceperant de feno alio[sic] furtive in pratis subtus Manzia
  • [143]
  • de XXX solidis receptis a dicto Pollet de Valle pro saysina fracta
  • [144]
  • de XL solidis receptis de Iohanneto Sarraceni quia non potuit adducere liberos Benedicti Levra de Givre coram castellano pro quibus erat fideiussor qui liberi accusabantur de aliquibus porcis[sic]
  • [145]
  • de LX solidis receptis de Ogerio Buysserolles quia fuit inventus de nocte cum muliere Hugonis Coyntet
  • [146]
  • de XXX solidis receptis de Peroneto munerio de Marcenna quia suspectus fuit cepisse unam anylliam molendini
  • [147]
  • de XX solidis receptis de Guillermino garcione dicti Bo quia disruperat sepem Pennardi ultra voluntatem ipsius
  • [148]
  • de LX solidis receptis de Francisco de Cortbertout pro fractura saysine
  • [149]
  • de XL solidis receptis de Perreto de Corestrillo quia appropriaverat sibi de pascuis communibus
  • [150]
  • de VI libris receptis de Humberto Boscher quia fecerat quamdam vineam in terris communibus ville de Nigro Monte
  • [151]
  • de X libris receptis de Guichardo Verays de Donno Martino pro banno furti
  • [152]
  • de XL libris receptis de Iohanneto Estrevier de Chassaigni quia ceperat aliquas equas Bognerii de Vallibus et ipsas extracxit[sic] extra terram domini et quia fregit prisionem domini
  • [153]
  • de XXX solidis receptis de Gileto Pela quia percusserat uxorem Ogerii de Bo et quia ceperat unam capram ultra voluntatem ipsius
  • [154]
  • de XX solidis receptis de Rosan de Praborsan quianote diplomatiquequia : ajoutĂ© en interligne. perturbaverat possessionem liberorum Petri de Boyssey
  • [155]
  • de XXX solidis receptis de Guioneto de Ter[n]ant pro saysina fracta
  • [156]
  • de XX solidis receptis de Stephaneto Lo Chet quia occupaverat viam publicam
  • [157]
  • de X solidis receptis de Guillermino Lo Charreton Bo quia verberavit unum Iudeum in itinere publico
  • [158]
  • de X solidis receptis de guarcione Bernardi Gison pro eodem
  • [159]
  • de X solidis receptis de dicto Chalanron pro eodem
  • [160]
  • de X solidis receptis de Bernardo de Foresta pro eodem
  • [161]
  • de XL solidis receptis de La Barondo de Matiscone pro banno adulterii
  • [162]
  • de XXII libris receptis de filio Guillermeti Bocherii de Nigro Monte et de Girerdo de Longo Verneto pro banno furti
  • [163]
  • de XXX solidis receptis de Iohanne de Fay quia appropriaverat sibi viam publicam
  • [164]
  • de XI libris receptis de Iohanneto Bognerii de Vallibus pro pluribus iniuriisnote diplomatiqueiniuriis : ajoutĂ© en interligne. factis in chacipolleria de Ripperia et quia fecerat privatam prisionem

clame

    [165]
  • de VI libris II solidis receptis de pluribus clamis et saysinis trium solidorum et inferius per dictum tempus ut in particulis

summa : VIIXX XIIII lb. V s. vien deductis decem septem libris duobus solidis pro parte castellani capientis in libra bannorum duos solidos

escheyte

idem reddit computum

    [166]
  • de C solidis viennensium receptis de Martino Dorer et participibus suis quia castellanus eis dimisit possessiones filie Aymoneti de Chanvenz consanguinee ipsorum defuncte sine herede
  • [167]
  • de X solidis receptis de Martino de Laronay quia quittavit fratri suo ius hereditatis sue
  • [168]
  • de XXX solidis receptis de Ogerio Buysserolles quia castellanus fecit haberi eidem quamdam venditionem terre quam sibi vendiderat Girerdus Albi ultra laudes et vendas superius computatas
  • [169]
  • de V solidis receptis de Iohanne Phitillart quia castellanus laudavit sibinote diplomatiquesibi : biffĂ©. quamdam venditionem quam ipse fecerat Iohanni Rosseti
  • [170]
  • de XX solidis receptis de donno Guichardo Sorel capellano quia castellanus consentivit venditioni hereditatis sue quam fecit nepotibus suis
  • [171]
  • de XX solidis receptis de filia Perrini de Cort quia castellanus consentivit venditioni quam ipsa fecit de hereditate sua Cristino de Cort

inventa

idem reddit computum

    [172]
  • de V solidis receptis de quodam supertunicali de rigatonote diplomatiquede rigato : ajoutĂ© en interligne. invento vendito pro tanto

summa : IX lb. X s. vien.

Iudei

idem reddit computum

    [173]
  • de XL solidis viennensium receptis de Vivando Iudeo et eius filiis pro censa sua finiendanote diplomatiquefinienda : biffĂ©. in festo beate Marie Magdalene
  • [174]
  • de VI libris receptis de Giseroto Iudeo pro censa sua eodem termino
  • [175]
  • de XXXVI solidis receptis de Bella Iudea morante apud Matisconem pro duobus flurenis[sic] auri quos debet pro garda per annum

summa : IX lb. XVI s. vien.

venditiones

idem reddit computum

    [176]
  • de XL libris XVII solidis VI denariis viennensium receptis de centum novem meyteriis frumenti sine getis venditis ut supra quolibet meyterio vendito septem solidis sex denariis et fuit minus venditus quia deterioratum erat et quia erat de frumento veteri trium annorum
  • [177]
  • de XXVII libris X solidis receptis de centum meyteriis siliginis venditis ut supra quolibet meyterio vendito quinque solidis et sex denariis sine getis
  • [178]
  • de XIIII solidis receptis de viginti muyssellis et dimidio canabi venditis ut supra muyssello vendito sex denariis cum tribus denariis ultra
  • [179]
  • de IIII solidis VI denariis receptis de sex anseribus venditis ut supra qualibet novem denariis
  • [180]
  • de LVII solidis IX denariis receptis de septies viginti quatuordecim gallinis venditis ut supra qualibet gallina vendita quatuor denariis et obolo
  • [181]
  • de XII denariis receptis de octo pullis venditis ut supra pro tanto
  • [182]
  • de V solidis VI denariis receptis de septem panibus venditis ut supra pro tanto

summa : LXXII lb. X s. III d. vien.

summa totius recepte : VIIIC XIIII lb. XVI s. XI d. vien.

arreragium

idem reddit computum

    [183]
  • de IIC IIIIXX X libris XVII solidis VIII denariis viennensium receptis de remanentia computi sui precedentis

auxilium

    [184]
  • de IIIIXX libris receptis de burgensibus Baugiaci pro auxilio quod fecerunt domino comiti pro dote domine Margarite filie sue uxoris marchionis Montisferrati

summa arreragii et auxilii : IIIC LXX lb. XVII s. VIII d. vien.

summa totius recepte cum arreragio : XIC IIIIXX V lb. XIIII s. VII d. vien.

    [185]
  • de quibus in ponte castri Baugiaci aptando et latrina dicti castri que minabatur ruinam erigenda et appodienda[sic] ut in particulis : VIII solidos VIII denarios
  • [186]
  • in una domo que erat in recepto plani castri lacerenda et thegula[sic] descendenda de dicta domo et reponenda in quadam platea : X solidos VI denarios
  • [187]
  • in postibus positis in intermedio granerii et blado veteri transmutando de uno granerio in alium et dicto granerio recohoperiendo[sic] ut in particulis : VI solidos X denarios
  • [188]
  • in locagio unius domus in qua reponitur avena domini : XX solidos
  • [189]
  • in prandio hominum apportantium servitia et usagia domini ad castrum tertia die nativitatis Domini : IIII solidos VI denarios
  • [190]
  • in expensis hominum falcantium et fenantium pratum domini in nemore Baugiaci et in pane dato boveriis adducentibus dictum fenum apud Baugiacum et ipso feno reponendo in grangia : XVIII solidos
  • [191]
  • in grangia in qua repositum fuit dictum fenum recohoperienda et aptanda hoc anno : XII solidos
  • [192]
  • in vindemia decime domini recolligenda et apportanda ad castrum et tinis et doliis religandis et circulis emptis ad idem et dicta vindemia torculanda et vino reponendo in doliis ut in particulis : LXVI solidos VIII denarios
  • [193]
  • in quoddam[sic] foramine quod evenerat in calciata stanni Baugiaci osturando[sic] et emendando hoc anno ut in particulis : XXV solidos IIII denarios
  • [194]
  • in calciata stanni novi versus boscum de Money que rupta erat propter innundationem[sic] aquarum de longitudine quindecim teysarum et pro ipsa calciata altianda et gazonanda ad taschiam per manum Mileti terrallionis : VII libras X solidos
  • [195]
  • in sepibus factis ante dechargiatorem dicti stanni et supra dictam calciatam ne caminum vadat supra ipsam : X solidos
  • [196]
  • in novem millibus carparum positarum in dicto stanno habentium capud[sic] et caudam : LXXIII solidos
  • [197]
  • in calciata stanni de Chivrous aptanda hoc anno ut in particulis : XXV solidos III denarios
  • [198]
  • in duabus molis emptis apud Cabilonem et positis in molendinum stanni Baugiaci hoc anno deductis decem solidis pro una mola veteri pro tanto vendita : LXVIII solidos VI denarios
  • [199]
  • in aqua fossatorum castri Baugiaci removenda de dictis fossatis et uno fossato facto ad prohiciendum[sic] aquam extra dicta fossata et pro piscibus ibidem capiendis et portandis in aliis fossatis et in stanno Baugiaci : XIIII solidos III denarios
  • [200]
  • in stipendiis nuntiorum missorum pro negotiis domini per dictum tempus : VIII solidos
  • [201]
  • in pane dato boveriis adducentibus blada domini de villis ad castrum : IX solidos

summa harum expensarum : XXVI lb. X s. VI d.note diplomatique summa harum expensarum : XXVI lb. X s. VI d. : ajouté en marge de gauche.

opus quarronerie

    [202]
  • in stipendiis sexaginta sex hominum scindentium in bosco de Money minuta ligna ad opus quarronerie domini quasi per unam diem et dantur uno plus altero minus ut in particulis : XXXVI solidos III denarios
  • [203]
  • in pane dato ducentis quatuordecim hominibus scindentibus ligna in dicto bosco ad opus dicte quarronerie et dantur cuilibet in die duo denarii pro pane : XXXV solidos VIII denarios
  • [204]
  • in scisura novem millium ducentorum fagotorum scisorum in eodem nemore in taschia et dantur pro quolibet milliario octo solidi : LXXIIII solidos
  • [205]
  • in pane dato boveriis adducentibus predicta ligna et alia ligna que anno preterito remanserunt scisa in dicto bosco ut in computo precedenti de quibus lignis cocte fuerunt quatuor fornate quarronum : VII libras XIX solidos VI denarios viennensium
  • [206]
  • in stipendiis dicti Cheyna de Baugiaco procurantis dictum charreagium pro dictis quatuor fornatas coquendis : XVII solidos
  • [207]
  • in arcubus furni quarronerie reficiendis per predictas quatuor fornatas : XXIII solidos
  • [208]
  • in sablone adducendo ad quarroneriam pro dictis quarronibus faciendis : XXVI solidos
  • [209]
  • in fossatis dicte quarronerie recurandis hoc anno : IIII solidos XI denarios
  • [210]
  • idem libravit Iohanni Dadin quarronerio pro dictis quatuor fornatis quarronum faciendis et coquendis et dantur ei pro qualibet fornata que debet continere viginti duo milliaria quarronum sex libre duodecim solidi videlicet pro quolibet milliario sex solidi : XXVI libras VIII solidos viennensium
  • [211]
  • in piesonibus sale castri faciendis videlicet in longitudine dicte sale a parte interiori dicti castri et intra verso dicte sale a parte sale veteris : XL solidos X denariis
  • [212]
  • in triginta trabibus de longitudine quatuor teysarum faciendis in nemore de Chamandrey in taschia ad opus turris dicti castri : XXX solidos
  • [213]
  • in pane dato quaterviginti septem boveriis adducentibus dictas trabes ad castrum : XIIII solidos VI denarios
  • [214]
  • in expensis unius latronis suspensi : XII denarios
  • [215]
  • in pane dato boveriis adducentibusnote diplomatiqueadducentibus : ajoutĂ© en interligne. septies viginti charratas lapidum ab aqua Sagonne usque ad quarroneriam ad faciendum calcem : XXV solidos III denarios
  • [216]
  • in stipendiis ipsius castellani per unum annum finiendum XIa kalendas iunii anno nonagesimo nono per conventionem factam cum eonote diplomatiqueeo : ajoutĂ© en interligne. : XXV libras viennensium

summa quarronerie : XLV lb. IIII s. IIII d.note diplomatique summa quarronerie : XLV lb. IIII s. IIII d. : ajouté en marge de gauche.

summa expensarum et salarii : CII lb. VI s. V d. vien.

librate

    [217]
  • idem libravit domino comiti per manum Bartholomei Guioti recipientis per litteras domini de recepta et testimonio datas die veneris post festum beati Bartholomei apostoli anno nonagesimo octavo quas reddit : C libras viennensium
  • [218]
  • idem libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone per litteras domini et dicti Hugonis de recepta datas die iovis in octabis nativitatis Domini anno nonagesimo octavo quas reddit : VIIXX X libras viennensium
  • [219]
  • idem libravit domino Iohanni Fluridi per litteras domini de mandato et per litteras dicti domini Iohannis de recepta datas in octabis epiphanie Domini anno nonagesimo septimo quas reddit de illis denariis quos burgenses Baugiaci dederunt domino pro subsidio dotis domine Margarite filie sue : IIIIXX libras viennensium
  • [220]
  • item libravit Petro de Montemeliano clerico cui debentur per annum pro capella sancti Mauritii supra leydam fori et nundinarum Baugiaci videlicet medietas in festo beati Andree apostoli et alia medietas in festo apostolorum Philippi et Iacobi et allocantur de termino dicti festi apostolorum Philippi et Iacobi de anno nonagesimo nono : XV libras viennensium
  • [221]
  • item libravit sacriste Sancti Petri Matisconensis cui debentur per annum in nativitate Domini de elemosina : XXX solidos viennesium
  • [222]
  • item libravit in viginti novem libris cere emptis et solutis altari Sancti Vincentii Matisconensis cui debentur per annum de elemosina cum quadraginta tribus libris cere sibi allocatis ut supra : IIII libras VII solidos viennensium
  • [223]
  • item libravit Guillermerio de Condamina familiari domini quondam cui debentur per annum ad vitam suam in festo beati Michaelis de dono domini : LX solidos viennensium
  • [224]
  • item libravit abbati Trenorchii cui debentur per annum in nativitate Domini in exscambium[sic] terrarum prioratus de Chivrous que occupate sunt per stannum dicti loci quas dominus sibi assignavit et precepit solvi per Petrum de Montemeliano clericum de mandato cuius dictus castellanus ipsas solvit ut idem Petrus presens confitetur : VII libras VII solidos VI denarios

summa librate : IIIC LXI lb. IIII s. VI d. vien.

summa expensarum salarii et librate : IIIIC LXIII lb. X s. XI d. vien.

et sic debet VIIC XXII libras III solidos VIII denarios viennensium

    [225]
  • quibus adduntur CVI libre XVIII solidi viennensium quos recepit de exitu corvagii in castellania Baugiaci levati et sciendum quod dictum corvagium multum debet plus valere tamen adhuc non potest computare per particulas quia ipsas ad presens non habet sed de dicto corvagio debet in sequenti computo respondere per particulas
  • [226]
  • de XXX solidis viennensium receptis de duobus milibus quarronum escambiatorum magistro Iohanni et Hugoni corsino ad lapides calcis quia non poterat habere lapides apud Matisconem
  • [227]
  • item adduntur VI solidi viennensium receptis de decem cupis milii et panicii habitis de exitu duarum peciarum terre in quibus dicebat dominum ius habere et de exitu cuiusdam pecie terre site apud Replonio

summa additi : CVIII lb. XIIII s. vien.

et sic debet VIIIC XXX libras XVIII solidos VIII denarios viennensium

    [228]
  • de quibus libravit sibi ipsi pro quatercentum teysis muri de pissitudine[sic] trium pedum et dimidii quas fecit ut dicit in castro Baugiaci tamen non sunt adhuc mensurate et dantur ei pro qualibet teysa undecim solidi : XIXX libras viennensium
  • [229]
  • item in expensis trium clientum quos tenuit in munitione apud Portum Nugon per quatuor dies anno preterito : XIIII solidos
  • [230]
  • item pro locagio grangie ubi reponitur fenum domini et carrones scisi : XXIIII solidos
  • [231]
  • item pro decem septem banchiatis pallitii factis a sala castri usque ad clausuras ville ab una parte et ab alia parte a dicto castro usque ad dictas clausuras dicte ville in taschia : XVII libras viennensium

summa huius librate : XIXX XVIII lb. XVIII s. vien.

et sic debet VC IIIIXX XI libras XIX solidos VIII denarios viennensium

    [232]
  • de quibus deducuntur XXX solidi pro parte ipsum contingente in quindecim libris receptis de Perraudo de Sancto Surpicio[sic] pro quodam banno pro quibus quindecim libris idem Perraudus accepit quoddam allodium suum de feudo domini

et sic debet VC IIIIXX X libras IX solidos VIII denarios viennensium, quam pecuniam incontinenti solvit et deliberavit de mandato domini Amblardi et magistri Petri Martino Alferii civi Astensi per confessionem et testimonium ipsius Martini presentis ad computum memorandum de memorialibus computi precedentis

    [233]
  • item debent sibi allocari XLV libras quas libravit Iaquemeto de Secuysia pro potis et ollis cupri emptis ad opus domini que non allocantur quia non habet litteram de mandato nec de recepta
  • [234]
  • item petit sibi allocari XXIII libras quas libravit burgensibus Baugiaci de exitibus corvagii pro clausura ville



Notes