Compte de Barthélémy Sylvestre (Bartholomeus Silvestri) pour la châtellenie de Bagé, du 8 avril 1297 au 15 mai 1298

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B6741 - 1

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Marjorie Burghart, Jean-Louis Gaulin, et Jean-Michel Poisson, Compte de Barthélémy Sylvestre (Bartholomeus Silvestri) pour la châtellenie de Bagé, du 8 avril 1297 au 15 mai 1298, Lyon - Chambéry, 2011 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Computus Bartholomei Silvestri castellani Baugiaci ab octava die mensis aprilis anno Domini Mo CCo nonagesimo septimo usque usque[sic] ad diem iovis in quindena apostolorum Philippi et Iacobi anno nonagesimo octavo videlicet de uno anno et viginti septem diebus receptus apud Chamberiacum per Durandum de Fago presentibus domino et Nicholao de Billens et magistro Petro

frumentum

idem reddit computum

    [1]
  • de IIIC XLVI meyteriis frumenti receptis in castellania Baugiaci de redditu et lunatione et messe per annum ut in particulis extractus extente
  • [2]
  • de XVI meyteriis I cupa receptis de exitu molendini de stanno inclusa farina per dictum tempus de quo computat
  • [3]
  • de X meyteriis receptis de exitu terrarum grangie de Nigro Monte hoc anno
  • [4]
  • de exitu decime de Money respondit infra in siligine
  • [5]
  • de V cupis receptis de Martina de La Tortoreri pro manso Iohannis de Foresta sibi albergato pro tanto de novo
  • [6]
  • de V cupis receptis de eadem Martina pro eodem de anno preterito

arreragium

    [7]
  • de XIXX XIIII meyteriis I cupa frumenti receptis de remanentia computi sui precedentis

summa : VIC VIII meyterii frumenti

    [8]
  • de quibus in venditione ut infra : VIIXX IIII meyterii
  • [9]
  • et restant : IIIIC LXIIII meyterii frumenti, et remanent

siligo

idem reddit computum

    [10]
  • de XIIIXX XIIII meyteriis IIII cupis et dimidia siliginis receptis in dicta castellania Baugiaci de redditu lunatione et messe per annum ut in particulis extractus extente
  • [11]
  • de XXIII meyteriis receptis de exitu molendinorum de stanno per dictum tempus inclusa farina
  • [12]
  • de IIII meyteriis I cupa receptis de exitu terrarum grangie de Nigro Monte hoc anno inclusis veciis
  • [13]
  • de XIII meyteriis receptis de firma decime de Money hoc anno
  • [14]
  • de IX cupis receptis de exitu pasqueragii de Manziaco hoc anno
  • [15]
  • de III cupis receptis de Martina de La Tortoreri de redditu per annum de novo
  • [16]
  • de III cupis receptis de eadem Martina pro anno preterito
  • [17]
  • de IIC XVIII meyteriis III cupis receptis de remanentia computi sui precedentis deductis quadraginta meyteriis sibi dimissis anno preterito per dominum comitem pro consumptione bladi quod receperat a Petro de Sarravalle quondam castellano Baugiaci ut in fine computi precedentis

summa : VC XXXV meyterii V cupe et dimidia siliginis

    [18]
  • de quibus deducuntur XII meyterii et dimidius siliginis qui debentur apud Replonio qui includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [19]
  • item XXIX meyterii qui debentur apud Marcena per annum qui includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [20]
  • in venditione ut infra : VIIIXX X meyterii
  • [21]
  • et restant : IIIC XXIIII meyterii II cupe et dimidia siliginisnote diplomatiquesiliginis : ajoutĂ© en interligne. , et remanent

avena

idem reddit computum

    [22]
  • de VIIIXX XII meyteriis receptis in dicta castellania de redditu marescalcia[sic] et guarde per annum ut in particulis extractus extente
  • [23]
  • de II meyteriis et dimidio receptis de exitu terrarum grangie de Nigro Monte hoc anno
  • [24]
  • de exitu decime de Money nichil hoc anno in avena
  • [25]
  • de XXVII meyteriis IIII cupis receptis de hominibus de Marcena pro affoyagio nemoris de Deserta ubi levantur in quolibet hospitio quatuor cupe et pro quolibet bove quatuor cupe et respondet minus solito de quinque meyteriis quia non sunt ibi tot boves quot solent esse
  • [26]
  • de VIII cupis receptis de Martina de La Tortoreri de redditu per annum de novo
  • [27]
  • de VIII cupis receptis de eadem Martina pro anno preterito

arreragium

    [28]
  • de LI meyteriis V cupis avene receptis de remanentia computi sui precedentis

summa : IIC LIIII meyterii VII cupe avene

    [29]
  • de quibus deducuntur III meyterii V cupe que debentur apud Marcena per annum qui includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [30]
  • item libravit ad expensas equorum domine comitisse factas per manum Hugonis de Voyrone per litteram ipsius de recepta datam apud Matisconem die veneris post pascha[sic] anno nonagesimo octavo : X meyterios avene
  • [31]
  • item ad expensas decem novem equorum domini factas apud Baugiacum die martis post pascham per manum Thomasseti valleti domini et de mandato Petri clerici per litteram de recepta : III meyterios avene
  • [32]
  • item libravit ad expensas duorum equorum domini qui tunc ibi remanserunt per tres dies sequentes per manum Richardi Anglici : IX cupas
  • [33]
  • item ad expensas sexdecim equorum domini et familie sue quos ducebat Rossetus clericus veniendo de Flandria per litteras ipsius Rosseti datas die sabbati et dominiconote diplomatiqueet dominico : ajoutĂ© en interligne. ante natalem Domini anno nonagesimo septimo : V meyterios V cupas avene
  • [34]
  • item in venditione ut infra : XII meyterios V cupas avene
  • [35]
  • et restant : IIC XIX meyterii VII cupe avene, et remanent

canabum

idem reddit computum

    [36]
  • de XXVII muyssellis et dimidio canabi receptis apud Manziacum per annum, venduntur ut infra

vinum

idem reddit computum

    [37]
  • de VIIIXX III sesteriis vini receptis de exitu decime vinearum Baugiaci hoc anno, et remanent

anseres

idem reddit computum

    [38]
  • de VI anseribus receptis apud Nigrum Montem de redditu per annum, venduntur ut infra

galline

idem reddit computum

    [39]
  • de IIIIC XXIII gallinis receptis in dicta castellania de redditu et consuetudine per annum
  • [40]
  • de II gallinis receptis de Martina de La Tortoreri de redditu per annum de novo
  • [41]
  • de II gallinis receptis de eadem de anno preterito

summa : IIIIC XXVII galline

    [42]
  • de quibus deducuntur XXXVI galline que debentur apud Marcenna per annum que includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [43]
  • et restant IIIC IIIIXX XI galline, venduntur ut infra

pulli

idem reddit computum

    [44]
  • de VIII pullis receptis in dicta castellania de redditu per annum, venduntur ut infra

cera

idem reddit computum

    [45]
  • de XXXVI libris cere receptis de gardis per annum ut in computo precedenti deducta una libra quam debebat Laurentius Bartauz qui devenis[sic] burgensis Baugiaci
  • [46]
  • de I libra recepta de monacho de Monz pro garda per annum de novo
  • [47]
  • de I libra recepta de Anthonio del Monteuz pro eodem

summa : XXXVIII libre cere que deducuntur de septuaginta duabus libris cere que debentur singulis annis in festo beati Vincentii altari ecclesie sancti Vincentii Matisconensis et residuum sibi allocatur infra in libratis

panes

idem reddit computum

    [48]
  • de VII panibus receptis in dicta castellania de redditu per annum deductis quatuordecim panibus qui debentur apud Marcenna qui includuntur in firma prepositure dicti loci, venduntur ut infra

fenum

idem reddit computum

    [49]
  • de IX charratis feni receptis de exitu prati domini in bosco Baugiaci hoc anno quod fenum libravit sibi ipsi pro novem charratis et dimidia feni que sibi debebantur de remanentia sui computi

denarii census

idem reddit computum

    [50]
  • de XXIX(1) La somme a Ă©tĂ© corrigĂ©e. libris XIX solidis obolo parisiensium receptis in dicta castellania Baugiaci de redditu per annum
  • [51]
  • de XIX libris VII solidis V denariis receptis de redditu pratorum nemoris Baugiaci per annum ut in particulis dicti extractus
  • [52]
  • de X libris XVI solidis VI denariis receptis in dicta castellania de tailliis per annum et levantur in festo beati Andree ut in particulis dicti extractus
  • [53]
  • de CII libris XII solidis receptis in eadem castellania de tailliis que levantur duobus terminis per annum videlicet medietas in augusto et alia medietas in festo beati Andree
  • [54]
  • de XXXVII solidis V denariis receptis de gardis per annum ut in particulis dicti extractus
  • [55]
  • de XI solidis VIII denariis receptis de recognitionibus per annum ut in computo precedenti
  • [56]
  • de VII libris XVI solidis III denariis receptis de teysiis domorum et de banchiis ville Baugiaci per annum
  • [57]
  • de XII denariis receptis de domino Hugone de Via capellano de redditu per annum post extentam
  • [58]
  • de VI solidis receptis de Hugone de Donno Martino pro eodem
  • [59]
  • de VIII denariis receptis de Iohanne de Donno Martino pro eodem
  • [60]
  • de II solidis receptis de Martina de La Tortereri pro eodem
  • [61]
  • de II solidis receptis de eadem Martina pro anno preterito

summa : VIIIXX XIII lb. XI s. XI d. ob. par. qui parisienses scampsi ad viennenses denos octenos valent IIC LX libras VIII solidos viennensium

firme

idem reddit computum

    [62]
  • de CX libris viennensium receptis de firma leyde et coponagii mercati Baugiaci et parvi pedagii quod levatur in nundinis dicti loci et banni vini quod venditur in nundinis prima die maii finienda in festo beati Iohannis baptiste anno nonagesimo octavo
  • [63]
  • de XXXIIII libris receptis de Bognerio de Vauz et de Guioneto Cocheti pro firma chacipollerie Baugiaci finienda eodem termino
  • [64]
  • de XIII libris receptis de firma chacipollerie de Replongio finienda eodem termino
  • [65]
  • de X libris receptis de firma chacipollerie de Manziaco finienda eodem termino
  • [66]
  • de XII libris receptis de firma chacipollerie de Ongers finienda eodem termino
  • [67]
  • de XVI libris receptis de firma chacipollerie Sancti Iohannis supra Reyssousa finienda eodem termino
  • [68]
  • de XXIX libris VIII solidis III denariis receptis de firma chacipollerie de Marcenna finienda eodem termino deductis centum quatuor solidis novem denariis viennensium de redditu per annum et septem solidis pro recognitionibus per annum qui debentur in dicta chacipolleria et qui includuntur in dicta firma
  • [69]
  • de VII solidis VI denariis receptis de Masuerio pro eo quod sibi conssessum est capere perdrices in dicta castellania per annum
  • [70]
  • de VI solidis receptis de Hugone del Boschat pro eodem
  • [71]
  • de IIII solidis receptis de Ogerio Guardat pro eodem hoc anno
  • [72]
  • de II solidis receptis de fratre Renaudi Pelleter pro eodem
  • [73]
  • de III solidis receptis de quodam homine de Manziaco pro eodem
  • [74]
  • de XI libris receptis de firma portagii ballarum finienda in festo beati Iohannis baptiste anno nonagesimo octavo
  • [75]
  • de X solidis receptis de portagio dictarum ballarum a prima die maii anno nonagesimo septimo usque ad festum beati Iohannis baptiste anno eodem
  • [76]
  • de VI solidis VI denariis receptis de exitu signi mensurarum bladi per dictum tempus et levantur de qualibet cupa signata sex denarii
  • [77]
  • de II solidis receptis de Vincentio de Corsant pro duabus quartis vini quas debet per annum sibi pro tanto venduntur hoc anno

summa : IIC XXXVII lb. IX s. III d. vien.

laudes et vende

idem reddit computum

    [78]
  • de IIII solidis VI denariis viennensium receptis de Olerio de Montiay pro terra empta de comitissa de Montiay pretio triginta solidorum et levantur de qualibet libra tres solidi
  • [79]
  • de IX solidis receptis de eodem Olerio pro terra empta de Guillermono de Montiay pretio sexaginta solidorum
  • [80]
  • de II solidis III denariis receptis de Stephano Pailler pro prato empto de Peroneto Masuer pretio quindecim solidorum
  • [81]
  • de XXXVI solidis receptis de eodem Stephano pro prato empto ab Hugone Lombardi de Ongers pretio duodecim librarum
  • [82]
  • de XXII denariis receptis de Guillermeto Rolini pro terra empta de Stephano fratre suo pretio duodecim solidorum
  • [83]
  • de VI solidis IX denariis receptis de Bernardo Gison pro curtili empto de Ogereto munerio pretio quadraginta quinque solidorum
  • [84]
  • de III solidis receptis de Guillermeta de Chavaney pro terra empta a Stephano fratre suo pretio viginti solidorum
  • [85]
  • de V solidis VII denariis receptis de Humberto Bocher pro prato empto a liberis Stephani Bochat pretio triginta septem solidorum et sex denariorum
  • [86]
  • de III solidis receptis de Peroneto de La Rua pro terra empta de Iohaneto Belin pretio viginti solidorum
  • [87]
  • de VIII solidis III denariis receptis de eodem Peroneto pro terra emptanote diplomatiqueempta : ajoutĂ© en interligne. a Iohanneto Turrelli et sorore eius pretio quinquaginta quinque solidorum
  • [88]
  • de IIII solidis receptis de Stephano Ramelli pro terra empta a Bartholomeo Chavi pretio viginti sex solidorum
  • [89]
  • de X solidis VI denariis receptis de Bernardo Cochet pro terra empta a dicto Mariner de Replonjo pretio sexaginta decem solidorum
  • [90]
  • de XVII solidis III denariis receptis de Hugueta pedisseca Peroneti Chamarlent pro domo empta a Martino del Bochat pretio centum quindecim solidorum
  • [91]
  • de VI solidis receptis de Peroneto Chapel pro terra empta a Guillermeta La Donguyon de Montellier pretio quadraginta solidorum
  • [92]
  • de IIII solidis X denariis obolo receptis de Martino Lo Clement pro terra empta a Guillermeta del Mont pretio triginta quinque solidorum
  • [93]
  • de III solidis IIII denariis obolo receptis de Iohanneto tisserando pro terra empta a Iohanneto Ronguet pretio viginti duorum solidorum
  • [94]
  • de V solidis IX denariis receptis de dicto Nanon de Baugiaco pro curtili empto de Stephanino Daneres pretio quadraginta quinque solidorum
  • [95]
  • de III solidis IIII denariis receptis de Laurentio Lo Serour pro terra empta a Iohanneto Moyllon pretio viginti duorum solidorum
  • [96]
  • de V solidis VI denariis receptis de Iohanneto Morer pro terra empta a Stephano Rolini pretio triginta sex solidorum
  • [97]
  • de XIIII solidis receptis de Gileto del Viver pro domo empta de fornerio de Baugiaco pretio quatuor librarum tresdecim solidorum
  • [98]
  • de IIII solidis VIII denariis receptis de Aymoneto Bover et Michaele Bover pro terra empta de Landrico Pelliparii pretio triginta unius solidorum
  • [99]
  • de XXXIII solidis receptis de Guillermeto Buczont pro prato empto a Iohanneto de Cort pretio undecim librarum et duorum meyteriorum bladi
  • [100]
  • de XII solidis receptis de relicta Roberti Chalveti pro terra empta de Guillermeto Chapelli pro pretio quatuor librarum duorum solidorum
  • [101]
  • de X solidis receptis de eadem pro eo quod retinuerat venditionem et postea eidem dimisit
  • [102]
  • de III solidis II denariis receptis de Hugone del Perer pro terra empta de Iohanneto Lombardi pretio viginti unius solidorum
  • [103]
  • de XIII denariis receptis de Guillermeto de La Colongi pro terra empta de dicto Brener pretio sex solidorum sex denariorum
  • [104]
  • de III solidis receptis de Hugone Boler pro terra empta de Guillermeto Gardoyl pretio viginti solidorum
  • [105]
  • de II solidis III denariis receptis de filio Roberti de Prinel pro terra empta de Cristineto Lo Marcan pretio quindecim solidorum
  • [106]
  • de V solidis receptis de Guioneto Murer pro terra empta de Martino de Bosco pretio triginti[sic] sex solidorum
  • [107]
  • de IX solidis receptis de Gauterono Morer pro terra empta ab Hugone Osanat pretio sexaginta solidorum
  • [108]
  • de XV solidis IX denariis receptis de Iohanneto Martini pro terra empta de Bernardeto Lo Cua pretio centum quinque solidorum
  • [109]
  • de XXI solidis VIII denariis receptis de Guillermeto Bocher pro terra empta a Iohanneto de Cort pretio septem librarum et unius meyterii bladi
  • [110]
  • de XII solidis IIII denariis receptis de Peroneto Vinardi pro terra empta de Bernarda de Chastelleto pretio quatuor librarum duorum solidorum
  • [111]
  • de III solidis IX denariis receptis de Guillermeto filio Perreti de Curestrillon pro terra empta de Bernardeto Luyat pretio viginti quinque solidorum
  • [112]
  • de XVII denariis receptis de dicto Talon pro terra empta de uxore quondam Girerdi Giroudi pretio octo solidorum sex denariorum
  • [113]
  • de XII solidis receptis de dicto Talon pro terra empta de Philiberto Belini pretio quatuor librarum
  • [114]
  • de X solidis receptis de eodem Talon pro supra venditis
  • [115]
  • de VII solidis receptisnote diplomatiquereceptis : biffĂ©. (2)biffĂ© et raturĂ© VI denariis receptis de Aymoneto Bover pro terra empta de Gauterono Morer pretio quinquaginta solidorum
  • [116]
  • de IIII solidis VI denariis receptis de Iaqueta La Tavernella pro terra empta a sorore sua pretio triginta solidorum
  • [117]
  • de XV solidis receptis de Iocerando Aillout pro terra empta de Iohanneto Prostat pretio centum solidorum
  • [118]
  • de IIII solidis VI denariis receptis de Iohanneto Claret pro terra empta de Sybillia sorore sua pretio triginta solidorum
  • [119]
  • de XV denariis receptis de Bernardeta filia Alysie de Curestrilli pro sexta parte cuiusdam domus empte de Iohanneto Petit pretio novem solidorum
  • [120]
  • de X solidis VI denariis receptis de Guillermeto Buczont pro prato empto de relicta Balbi de Nigro Monte pretio sexaginta decem solidorum
  • [121]
  • de XVIII solidis receptis de liberis a La Saugea de Chavaignia pro terra empta de Pontia La Guillauda et fratre suo pretio sex librarum
  • [122]
  • de XII solidis IIII denariis receptis de Berrerdo Cholet pro curtili empto de dicta La Suer et marito suo pretio quatuor librarum duarum cuparum frumenti
  • [123]
  • de VI libris receptis de Guillermo Barcant pro domo empta de Gileto Chamarlent pretio quaterviginti librarum dimisis eidem aliis sex libris per dominum comitem per litteras ipsius quas ostendit
  • [124]
  • de IX solidis receptis de Guillermino Boler pro domo empta a dicto Blanchet pretio sexaginta solidorum

summa : XXV lb. XVII s. V d. vien.

banna

idem reddit computum

    [125]
  • de XX solidis receptis de Guichardo Varays quia ceperat fenum alienum
  • [126]
  • de VI libris receptis de filio Lo Duc de La Salleta pro concordia facta cum eo super hoc quod dicebatur quod roncina ipsius percussit quemdam puerum ita quod de itu[sic] mortuus fuit et propter hoc quia accusabatur quod ceperat de blado alieno
  • [127]
  • de XV solidis receptis de dicto Balbo quia percussit malitiose filiam Alaysie de Baysimayma
  • [128]
  • de C solidis receptis de Iohanneto Somelerio quia percussit Galterium de Coromarenchi et fecit ei sanguinem
  • [129]
  • de C solidis receptis de filio Rosseti de Guaysia quia uxor sua accusabatur de morte filii uxoris Iorgie
  • [130]
  • de XL solidis receptis de Guillermeto Penzi quia ceperat de piscibus de stanno de Chivrous auctoritate propria
  • [131]
  • de XX solidis receptis de Bernardo de Corsant pro banno sanguinis
  • [132]
  • de LX solidis receptis de Iohanneto Vondat quia ceperat furtive unum vasum d’estaign
  • [133]
  • de XV solidis receptis de dicto Vandebuent qui ceperat furtive mayeriam alienam
  • [134]
  • de XV libris receptis de Guioneto Pelu quia accusabatur de furto cuiusdam freni a colli [sic]
  • [135]
  • de XL solidis receptis de Bernardo Coytet quia percussit malitiose filium Guillermi de Laya
  • [136]
  • de CX solidis receptis de Iocerando de Cruce pro saysinis fractis et pro aliquibus iniuriis
  • [137]
  • de XX solidis receptis de Gauterono Braser quia ceperat de feno alieno
  • [138]
  • de X solidis receptis de dicto Lo Rey de Marcenna quia scinderat unum alborem[sic] qui erat in via publica
  • [139]
  • de XXX solidis receptis de Guichardeto Nicholet quia occupavit viam publicam
  • [140]
  • de XL solidis receptis de Aymoneto de Cruce quia retinuerat de vino confratrie de Replonio
  • [141]
  • de C solidis receptis de Humberto Brunicardi pro banno furti
  • [142]
  • de XX solidis receptis de liberis Niseron quia scinderant salices alterius
  • [143]
  • de XX solidis receptis de Iohanneto filio Ogerii fabri quia abstulit Huguete Flecheta pecuniam suam
  • [144]
  • de XX solidis receptis de Morello filio a L’Escueller de Burgo quia deportaverat leydam domini
  • [145]
  • de XX solidis receptis de Humberto de Fay quia scinderat salices alienos
  • [146]
  • de XX solidis receptis de Iohanneto de Rua de Replonio pro banno sanguinis
  • [147]
  • de XX solidis receptis de Guillermeto Sygant quia ceperat furtive de blado fratris sui
  • [148]
  • de XX solidis receptis de Bernardo de Chavalet quia occupavit iter publicum
  • [149]
  • de LX solidis receptis de Rolandino de Espinous quia ceperat furtive unam fauz
  • [150]
  • de XL solidis receptis de dicto Frater quia ceperat furtive linteamina aliena
  • [151]
  • de L solidis de Stephano Tynat pro saysina fracta et quia scinderat quemdam quercum in itinere publico
  • [152]
  • de XV solidis receptis de Peroneto Tynet quia scindit quercum unum in via publica
  • [153]
  • de LX solidis de Peroneto Girerdi de Corestrillo quia appropriaverat sibi mansum alienum
  • [154]
  • de XXX solidis receptis de Perreto de Corestrillo pro eodem
  • [155]
  • de LXXV solidis receptis de fratre tisserandi de Manziaco quia impedivit sermonem capellani in ecclesia
  • [156]
  • de XXX solidis receptis de Moyrondo de Ecclesia de Manziaco pro eodem
  • [157]
  • de X solidis receptis de filio a La Porrea de Bo pro banno sanguinis
  • [158]
  • de IIII libris X solidis receptis de Iohanneto et Bernardo Maniguant fratribus pro banno sanguinis facti Peroneto Fruart
  • [159]
  • de XXX solidis receptis de Peroneto Perrucelli quia fuit inventus de nocte in domo Gauterii Cochat
  • [160]
  • de XX solidis receptis de Stephaneto Eragiverna pro banno sanguinis facti Aquarion filio Richon
  • [161]
  • de XX solidis receptis de Guioneto de Corcellis quia ceperat de fruytia Petri de Valle furtive
  • [162]
  • de X solidis receptis de Barrallo de Insula quia occupavit viam publicam
  • [163]
  • de XL solidis receptis de Peroneto Viont quia occupavit viam publicam
  • [164]
  • de L solidis receptis de Humberto Bocher et Guillermeto Girerdi pro banno sanguinis facti Peroneto de Suligniaco
  • [165]
  • de XL solidis receptis de domicello de Chavanuces quia occupavit viam publicam
  • [166]
  • de XII libris receptis de Aymoneto de La Priora et uxore sua et de familiaribus suis quia inculpabantur interfuisse morti filii Pelliparii Chaser de Manziaco
  • [167]
  • de XX solidis receptis de Guichardeto de Io quia ceperat de feno alieno
  • [168]
  • de XX solidis receptis de Ruffo de La Chassaigni quia occupavit iter publicum
  • [169]
  • de XX solidis receptis de Guillermeto Ramelli pro eodem
  • [170]
  • de XX solidis receptis de filio Guillermi Chavaler de Baysimaynia pro eodem
  • [171]
  • de XXX solidis receptis de eodem filio Guillermi Chavaler pro saysina fracta
  • [172]
  • de XL solidis receptis de Guioneto filio Guillermi Bocher quia scinderat salices alienos
  • [173]
  • de X solidis receptis de Guillermo Rol pro sorore sua quia detinebat camisiam alterius
  • [174]
  • de XL solidis receptis de liberis auz Blans de Chavaney quia occupaverant iter publicum
  • [175]
  • de XXX solidis receptis de Hugone L’Escueller quia occupavit iter et quia scinderat de querquibus alterius
  • [176]
  • de XL solidis receptis de Peronino del Bioley quia ceperat furtive unum ciphum in domo magistri Bertrandi
  • [177]
  • de IIII libris X solidis receptis de filio Lamberti de Graysiaco quia acculpabatur de morte uxoris sue et ne poneretur in questionibus redemit se de dicta pecunia
  • [178]
  • de XX solidis receptis de Peronino filio quondam Bererdi de Suligniaco quia occupavit iter publicum
  • [179]
  • de XX solidis receptis de Poleto de Croteyl quia occupavit iter publicum
  • [180]
  • de XL solidis receptis de filio Manache de Baugiaco quia extrabanitus erat de terra domini
  • [181]
  • de XX solidis receptis de Hugone Coyntet quia vendebat vinum ad falsam mensuram
  • [182]
  • de XL libris receptis de Da[v]i Iudeo quia utebatur falsa littera coram iudice de quodam debito petendo
  • [183]
  • de XV libris receptis de Salamino Iudeo quia accusabatur de furto unius selle roncini
  • [184]
  • de XV solidis receptis de Soloron carpentario quia pignoraverat auctoritate propria Iohannem Serour d’Ongers
  • [185]
  • de VI libris receptis de preceptore domus de Espeyssi quia duo bubulci sui occupaverant viam publicam
  • [186]
  • de XL solidis receptis de Moyrondo de Fay pro saysina fracta
  • [187]
  • de XXX solidis receptis de La Fontanella pro saysina fracta
  • [188]
  • de XXX solidis receptis de Guillermo Lo Dongnyan pro saysina fracta
  • [189]
  • de XL solidis receptis de relicta Guillermi Chavaler pro eodem

clame

    [190]
  • de VIII libris XVI solidis receptis de pluribus clamis et saysinis trium solidorum et inferius per dictum tempus

summa : IXXX IX lb. XII d. vien. deductis viginti una libris pro parte castellani capientis in libra duos solidos

escheyte

idem reddit computum

    [191]
  • de L solidis receptis de quibusdam possessionibus que erant fr[atre] Pontie a La Guillanda de Chavaignia qui recessit a patria et dimisit dimidium que possessiones vendite fuerunt liberis a La Saugea pro tanto
  • [192]
  • de C solidis receptis de executoribus domini Guichardi de Monte capellani defuncti pro concordia facta cum ipsis de bonis dicti capellani inclusis sexaginta solidis quos legaverat domino
  • [193]
  • de C solidis receptis de executoribus Iohanneti Dorer defuncti pro compositione facta cum ipsis super bonis dicti defuncti inclusis quadraginta solidis quos legaverat domino

inventa

    [194]
  • de VII solidis receptis de uno porcello uno vitulo et uno ansere inventis hoc anno sic venditis

summa : XII lb. XVII s. vien.

Iudei

idem reddit computum

    [195]
  • de XL solidis receptis de Vivando Iudeo et eius filiis pro censa sua in festo beate Marie Magdalene preterito
  • [196]
  • de VI libris receptis de Giseroto Iudeo pro censa sua eodem termino
  • [197]
  • de quinque obolis auri quos solebat dare David Iudeus non computat quia diu est recessit a patria
  • [198]
  • de XXXVI solidis receptis de Bella Iudea morante apud Matisconem pro duobus floreni auri quos debet pro garda per annum

summa : IX lb. XVI s. vien.

venditiones

idem reddit computum

    [199]
  • de L libris XI solidis VI denariis receptis de septies viginti quatuor meyteriis frumenti venditis ut supra diversis pretiis uno plus altero minus inclusis getis et triginta duo meyteriis pro estapis
  • [200]
  • de LIII libris viennensium receptis de octies viginti decem meyteriis siliginis venditis ut supra diversis pretiis inclusis septem meyteriis pro getis et septem meyteriis pro estapis
  • [201]
  • de IIII libris XIX solidis receptis de duodecim meyteriis et quinque cupis avene venditis ut supra pro tanto
  • [202]
  • de XIII solidis IX denariis receptis de viginti septem muyssellis canabi venditis ut supra quolibet sex denariis
  • [203]
  • de IIII solidis VI denariis receptis de sex anseribus venditis ut supra qualibet[sic] novem denariis
  • [204]
  • de VII libris VI solidis VII denariis obolo viennensium receptis de trescentis quaterviginti undecim gallinis venditis ut supra qualibet quatuor denariis et obolo
  • [205]
  • de XII denariis receptis de octo pullis venditis ut supra pro tanto
  • [206]
  • de V solidis III denariis receptis de septem panibus venditis ut supra pro tanto

summa : CXVII lb. XIX d. ob. vien.

summa totius recepte : VIIIC LII lb. X s. III d. ob. vien.

arreragium

idem reddit computum

    [207]
  • de CX libris XVII solidis III denariis obolo viennensium receptis de remanentia computi sui precedentis

summa eadem : CX lb. XVII s. III d. ob. vien.

summa totius recepte cum arreragio : IXC LXIII lb. VII s. VII d. vien.

    [208]
  • de quibus in ponte castri Baugiaci a parte castri transmutando de uno loco ad alium ut in particulis : XI solidos
  • [209]
  • in sala castri recooperienda : II solidos VI denarios
  • [210]
  • in duobus chauffaudis qui erant in dicto castro removendis et laterandis et fusta posita in platea et tegula ipsorum reponenda : XII solidos VIII denarios
  • [211]
  • in blado domini removendo de granerio castri quia debebat fieri turris ubi erat granerium et ipso blado portando in villam in quadam domo et ipso blado vanando : XXIX solidos X denarios
  • [212]
  • in dicto granerio removendo et ponendo in alio loco ubi nunc est et ipso recohoperiendo ut in particulis : LXII solidos
  • [213]
  • in pane dato boveriis aducentibus blada domini hoc anno : IX solidos
  • [214]
  • in locagio unius domus in qua reposita fuit avena domini hoc anno : XX solidos
  • [215]
  • in prandio hominum apportantium servitia et usagia domini ad castrum tertia die natalis Domini : IIII solidos X denarios
  • [216]
  • in prato domini in nemore Baugiaci falcando et fenando hoc anno et fena[sic] apportand[o] videlicet in pane dato bubulcis et aliis operariis : XVIII solidos
  • [217]
  • in vindemia decime domini recolligenda et apportanda ad castrum et vino reponendo in doliis et tynis et doliis aptandis et religandis ut in particulis : XLII solidos
  • [218]
  • in locagio septem doliorum pro vino domini reponendo ultra quatuor dolia domini : XX solidos
  • [219]
  • in quaterviginti teysis fossati factis in clausura prati domini in nemore Baugiaci ultra undecim solidos quos habuit pro pasqueragio dicti prati : V solidos III denarios
  • [220]
  • in uno foramine in calciata stanni Baugiaci ante dechargiatorem obsturando[sic] hoc anno et postibus dicti dechargiatoris de eodem loco removendis et postea ibidem reponendis ut in particulis : XXIX solidos XI denarios
  • [221]
  • in stulphis stanni Baugiaci aptandis et virgis ferri dictorum stulphorum fabricandis et sepibus de novo factis ante dictos stulphos et ante dechargiatorem dicti stanni et palis et virgis ad idem et pane dato bubulcis aducentibus dictos palos et virgas : LXI solidos VIII denarios
  • [222]
  • in piscibus qui erant in fossatis castri Baugiaci capiendis et ponendis in dicto stanno et dictis fossatis rompendis et postea obsturandis : XXII solidos VIII denarios
  • [223]
  • in stulpho et canabibus[sic] stanni novi Baugiaci bassiandis et aptandis et calciata ibidem aperienda : XVI solidos XI denarios
  • [224]
  • in calciata dicti stanni altianda et levanda de altitudine trium pedum et ipsa gasonanda a parte aque in taschiam per manum Milonis Terraillionis et Bernardi de Novilla per litteras Iaquemeti de Secuysia de testimonio : XII libras
  • [225]
  • in una sepe facta ante stulphum dicti stanni et virgis ferri dicti stulphi fabricandis et ibidem ponendis : XIIII solidos XI denarios
  • [226]
  • in stipendiis nuntiorum missorum per idem tempus pro negotiis domini : XIIII solidos
  • [227]
  • in expensis Richardi Anglici et unius garcionis cum eo custodientium duos palafredos domini per quatuor dies in septimana post pascham in feno pro dictis palafredis per idem tempus et tribus ferris pro eisdem palafredis : VII solidos
  • [228]
  • in stipendiis trium hominum equitum cum armis quos duxit ad mandatum baillivi ad Portum Nugon per tres dies quando archa pontis fuit posita in aqua per litteras dicti baillivi de testimonio quas reddit de quibus equitibus unus habebat tres equos et alii quilibet duos : XXXIX solidos
  • [229]
  • in stipendiis septem clientum quos tenuit ad Portum Nugem per sex dies in munitione post recessum dictorum equitum de mandato dicti baillivi ut per litteras ipsius et dantur cuilibet clienti decem octo denarii viennensium per diem : LXIII solidos
  • [230]
  • in stipendiis octo hominum equitum cum armis quos duxit ad mandatum domini Amblardi et magistri Petri in cavalcata Vien[ne] ubi steterunt per decem octo dies tam eundo quam morando et redeundo et dantur cuilibet habenti tres equos quinque solidi habenti duos equos quatuor solidi habenti unum equm[sic] tamen tres solidi per litteras dictorum domini Amblardi et magistri Petri de mandato et testimonio quas reddit : XXVII libras XVIII solidos
  • [231]
  • in stipendiis octo hominum equitum cum armis quos duxit ad mandatum baillivi in septimana ante novum carniprivium per duos dies et dimidium et fuerunt offendere versus Sanctum Saturninum per litteras dicti baillivi quas reddit : IIII libras V solidos

summa harum expensarum : LXIX lb. IX s. II d. vien.note diplomatiquesumma harum expensarum : LXIX lb. IX s. II d. vien. : ajouté en marge de gauche.

opus quaronerie

    [232]
  • in scisura viginti unius milium septies viginti centum quadraginta decem fagotorum scisorum anno preterito mense maii in magno bosco de Money ad opus quaronerie et dantur pro quolibet mille pro scisura octo solidi et in scisura novies viginti charratarum lignorum grossorum scisorum eodem tempore in eodem bosco et dantur pro qualibet charrata quatuor denarii viennensium : XI libras XVII solidos
  • [233]
  • in pane dato ducentis quatuordecim hominibus de corvat[a] scindentibus ligna in parvo bosco de Money ad opus dicte quaronerie hoc anno mense octobris et dantur cuilibet in die duo denarii pro pane : XXX solidos X denarios
  • [234]
  • in stipendiis sexties viginti sexdecim hominum scindentium in eodem nemore ad opus dicti operis et dantur cuilibet in die sex denarii : LXVIII solidos
  • [235]
  • in scisura quadraginta novem milium et quatercentum fagotorum scisorum in eodem nemore et dantur pro quolibet mille septem solidi ad opus eiusdem et in scisura duodecim charratarum grossorum lignorum scisorum in eodem nemore a festo beati Michaelis usque ad carniprivium et dantur pro qualibet charrata sex denarii : XVII libras XI solidos VI denarios
  • [236]
  • in pane dato boveriis aducentibus[sic] ligna pro duabus fornatis quaronum coquendis de quibus Iohannes Dadins quaronerius solutus fuerat in computo precedenti de opere suo videlicet pro qualibet fornata sex libras duodecim solidos et debet continere qualibet fornata viginti duo milia quaronum : CXIII solidos VIII denarios
  • [237]
  • in pane dato boveriis aducentibus ligna et in locagio quadrigarum aducentium ligna ad quaronneriam pro sex aliis fornatis quaronum coquendis et dantur cuilibet bubulco duo denarii viennensium pro pane per diem : XII libras V solidos VI denarios
  • [238]
  • et sciendum quod de dictis lignis remanent adhuc in bosco circa XL milia fagotorum
  • [239]
  • item libravit Iohanni Dadin quaronerio pro dictis sex fornatis coquendis in taschiam cui dantur pro qualibet fornata continente viginti duo milia sex libre et duodecim solidi videlicet pro quolibet mille sex solidi viennensium : XXXIX libras XII solidos viennensium
  • [240]
  • et sciendum quod ultima dictarum sex fornatarum debet esse cocta infra festum penthecoste
  • [241]
  • in arcubus furni quaronerie reficiendis per predictas octo fornatas : LV solidos
  • [242]
  • in grangia quaronerie rechoperienda[sic] et palea empta ad idem et fossatis circa dictam grangiam curandis et banchis reficiendis et duobus muellos[sic] de novo factis et ferro ad idem : XLVII solidos I denarium
  • [243]
  • in sablone adducendo ad quaroneriam pro quaronibus predictis : XXXVIII solidos
  • [244]
  • in pane dato boveriis adducentibus quatuor navatas lapidum a rippa[sic] aque Sagone usque ad quaroneriam pro calce facienda et fuerunt ibi circa trescente charrate : XLVIII solidos

summa carronerie : CI lb. VI s. VII d.note diplomatique summa carronerie : CI lb. VI s. VII d. : ajouté en marge de gauche.

opus castri

    [245]
  • in curatis sive presonibus omnium murorum castri circumquaque dictum castrum et in turre nova facienda hoc anno ut in particulis : XI libras VIII solidos VI denarios viennensium
  • [246]
  • in cindris septem fenestrarum et unius chaminate faciendis : XXI solidos
  • [247]
  • in cyndris[sic] magne porte faciendis et in cyndris hostii[sic] magne turris : XXI solidos XI denarios
  • [248]
  • in centum et quinquaginta chantonibus lapidis grossis emptis pro magna porta castri et pro quibusdam aliis operibus faciendis et dantur pro quolibet chantone reddito ad rippam Sagone a parte Baugiaci octo denarii et obolus viennensium : CVI solidos III denarios
  • [249]
  • in pane dato bubulcis adducentibus dictos lapides : XIIII solidos II denarios
  • [250]
  • in scisura magne porte castri facte de dictis lapidibus in taschiam per Bartholomeum lathomum : XL solidos
  • [251]
  • in scisura duorum angulorum vel pilarum factarum ante dictam portam et in scisura duarum archeriarum factarum ab utraque parte dicte porte de predictis lapidibus per manum eiusdem Bartholomei : LXXII solidos X denarios
  • [252]
  • in factura dicte magne porte castri et duarum posterlarum et hostii turris nove et in scisura duorum sapinorum domini qui erant apud Pontem Vele pro predictis faciendis et in charreagio ut in particulis : LVIII solidos
  • [253]
  • in tribus quintallis ferri emptis pro esparris et goyffonibus et vecte dicte magne porte et dantur pro quolibet quintallo viginti unus solidi et tantumdem pro fabricatura et factura dictarum esparrarum et goyffonum pro predictis porta posterlis et hostio turris : VI libras VI solidos
  • [254]
  • in uno mille et noviescentum clavorum alborum et in duobus centum clavorum nigrorum et in quinquaginta crociis ferri emptis ad opus predictarum magne porte posterlarum et hostii : XXXV solidos
  • [255]
  • in triginta libris plumbi emptis pro dictis engonibus ponendis : X solidos
  • [256]
  • in scisura unius hostii et unius chaminate et duarum fenestrarum factarum in turre quadrata et in scisura unius hostii et duarum parvarum fenestrarum factarum in guarda roba et in scisura duorum hostiorum et unius chaminate et duarum fenestrarum ad sedem et duarum aliarum parvarum fenestrarum factarum in camera superiori et in scisura duarum parvarum fenestrarum factarum in parlatorio et in scisura duarum fenestrarum ad sedem duarum chaminarum[sic] et unius hostii factis in sala dicti castri in taschiam datam dicto Bartholomeo lathomo ut dicit : XXII libras viennensium
  • [257]
  • in pane dato bubulcis aducentibus ducentos sexaginta lapides de quibus facte fuerunt predicti hostii chamynate et fenestre a Sagona usque ad Baugiacum et expensis ipsos iuvantium : XL solidos IX denarios
  • [258]
  • in expensis quinque latronum suspensorum per dictum tempus : IX solidos IX denarios

summa : LXI lb. IIII s. II d.note diplomatique summa : LXI lb. IIII s. II d. : ajouté en marge de gauche.

summa supradictarum expensarum : IIC XXXI lb. XIX s. XI d. vien.

librate

    [259]
  • idem libravit domino comiti per litteram ipsius de testimonio et recepta datam die iovis post festum nativitatis beate Marie virginis anno Domini Mo CCo nonagesimo septimo quos denarios recepit Petrus de Montemeliano clericus ut dicit dictus castellanus tamen non continetur in littera : VIIIXX libras viennensium
  • [260]
  • idem libravit domino comiti per manum magistri Petri phisici per litteram domini datam die sabbati post octabas pasche anno nonagesimo octavo quam reddit : IIC libras viennensium
  • [261]
  • idem libravit Iohanni Piscis de Chamberiaco pro expensis suis eundo in Champaignam per litteram domini de mandato et litteram ipsius de recepta quam reddit : C solidos viennensium
  • [262]
  • idem libravit Thomasseto de Bellicio familiari domini pro expensis duodecim equorum domini et valletorum ipsos ducentium per unam noctem apud Baugiacum excepta avena librata ut supra et a Baugiaco usque apud Lugdunum per litteras sigillatas sigillo Petri clerici de testimonio quas reddit : LXV solidos viennensium
  • [263]
  • idem libravit sacriste Sancti Petri Matisconensis cui debentur per annum de helemosina per litteras dicti sacriste de recepta quas reddit : XXX solidos viennensium
  • [264]
  • item libravit in triginta quatuor libris cere empte et solute altari sancti Vincentii Matisconensis cui debentur per annum cum triginta octo libris cere sibi ut supra allocatis que sibi debentur de helemosina : CII solidos viennensium
  • [265]
  • idem libravit Guillermerio de Condamina familiari domini quondam cui debentur per annum ad vitam suam in festo beati Michaelis de dono domini : LX solidos viennensium
  • [266]
  • idem libravit Petro clerico cui debentur per annum pro capella Sancti Mauritii supra leydam fori et nundinarum videlicet in festo beati Andree apostoli medietas et alia medietas in festo apostolorum Philippi et Iacobi : XV libras viennensium
  • [267]
  • idem libravit sibi ipsi pro salario suo unius anni finiendi XIo kalendas iunii anno nonagesimo octavo per conventionem factam cum eo : XXV libras viennensium
  • [268]
  • idem libravit in quatuor milibus quarrellorum cum flechonibus et pennis emptis ad opus munitionis castri Baugiaci per litteras domini de mandato quas reddit et remanent penes ipsum castellanum : X libras viennensium
  • [269]
  • idem libravit in una balista de cornu ad duos pedes et in duabus balistis de cornu ad unum pedem et in duabus balistis ligneis ad turnum et in duobus turnis pro ipsis balistis tendendisper litteras predictas domini de mandato quas reddit et tribus baudricis : VIII libras X solidos
  • [270]
  • idem libravit in expensis factis persequendo quemdam latronem qui rupperat quemdam fardellum pannorum apud Baugiacum ubi ceperat decem ulnas panni viridis qui latro captus fuit apud Lugdunum inclusis triginta duobus solidis solutis tribus bastoneriis de Matiscone qui ipsum persequti[sic] fuerunt per terram regis et aducus[sic] fuit apud Baugiacum ubi suspensus fuit : XLVIII solidos viennensium

summa : IIIIC XXXVIII lb. XV s. vien.

summa expensarum salariorum et libratarum : VIC LXX lb. XIIII s. XI d. vien.

et sic debet : IIC IIIIXX XII libras XII solidos VIII denarios viennensium

    [271]
  • de quibus deducuntur XX solidi viennensium pro extenta Baugiaci transcribenda
  • [272]
  • item deducuntur XV solidi qui nimis computati fuerunt anno preterito in venditione quinque obolorum auri ut apparet per computum precedentem
  • [273]
  • et sic debet : IIC IIIIXX X libras XVII solidos VIII denarios viennensium
  • [274]
  • de quibus respondet in computo sequenti

sciendum quod dictus castellanus non computavit de corvagio nec de eo quod recepit pro Ponte d’Enz quia nundum[sic] ad plenum recuperavit

    [275]
  • item dicit castellanus quod ipse recuperavit de hominibus Baugiaci pro auxilio facto domino pro dote filie sue uxoris marchionis Montis Ferrati : IIIIXX libras viennensium quas tradidit ut dicit domino Iohanni Fluridi tamen non habet litteram de receptanote diplomatique item dicit castellanus quod ipse recuperavit de hominibus Baugiaci pro auxilio facto domino pro dote filie sue uxoris marchionis Montis Ferrati : IIIIXX libras viennensium quas tradidit ut dicit domino Iohanni Fluridi tamen non habet litteram de recepta : biffĂ©.
  • [276]
  • iniunctum est castellano quod de cetero non faciat nec levet aliquas druelias sub pena quinquaginta librarum et officii et si contra fecerit pro qualibet vice exigatur dicta pena ab eodem

sciendum quod dictus castellanus dicit quod ipse fecit in castro Baugiaci IIIIC teysas muri de pisitudine trium pedum et dimidii pro quarum qualibet sibi debent dari XI solidi viennensium : valent XIXX libras

    [277]
  • item dicit quod solvit in una domo empta de heredibus Gileti de Baugiaco XX libras viennensium ultra alias viginti libras quas solvit dominus per manum Philippi corsini
  • [278]
  • item solvit XX libras pro alia domo empta de executoribus Iohannis de La Cava que sita est iuxta castrum.
  • [279]
  • item solvit XL libras Stephano Terleti in quibus dominus sibi tenebatur, non allocantur quia non habet litteram domini de mandato
  • [280]
  • item solvit in cavalcatis de mandato baillivi circa XV libras XII solidos que non sunt sibi allocate
  • [281]
  • item solvit LX solidos Pasqueto quarronerio pro platellis per ipsum factis pro sala Pontis Velle quaronenda
  • [282]
  • item solvit IIII libras X solidos in duodecim balistis ligneis et in uno mille flechonum et uno boudreynote diplomatiqueet uno boudrey : ajoutĂ© en interligne. que tradidit castellano Pontis Valliumnote diplomatique item solvit IIII libras X solidos in duodecim balistis ligneis et in uno mille flechonum et uno boudreynote diplomatiqueet uno boudrey : ajoutĂ© en interligne. que tradidit castellano Pontis Vallium : biffĂ©.
  • [283]
  • item solvit XIIII solidos in expensis trium clientum quos tenuit ad Portum Nugum per quatuor dies
  • [284]
  • item petit sibi allocari pro locagio domus in qua sunt quarones scisi pro fenestris domini et in qua reponitur fenum domini
  • [285]
  • sciendum quod debent sibi allocari in suo primo computo VI meyterii frumenti quolibet annonote diplomatiquequolibet anno : biffĂ©. note diplomatique quolibet annonote diplomatiquequolibet anno : biffĂ©. : ajoutĂ© en interligne. de duobus annis preteritis que debentur in chacipolleria de Marcenna qui obliti sunt superius deduci de frumentonote diplomatique sciendum quod debent sibi allocari in suo primo computo VI meyterii frumenti quolibet annonote diplomatiquequolibet anno : biffĂ©. note diplomatique quolibet annonote diplomatiquequolibet anno : biffĂ©. : ajoutĂ© en interligne. de duobus annis preteritis que debentur in chacipolleria de Marcenna qui obliti sunt superius deduci de frumento : biffĂ©.



Notes

1 - La somme a été corrigée.
2 - biffé et raturé
Transcription: Alain Kersuzan
Relecture principale: Frédéric Chartrain
Relecture: Groupe de relecture