Compte de Pierre de Sarraval (Petrus de Sarravalle) pour la châtellenie de Bagé, du 24 juin 1294 au 17 avril 1295

France, Archives DĂ©partementales de la CĂ´te-d'Or, cote B6740 - 1

Pour citer ce document:

Alain Kersuzan et Frédéric Chartrain, avec la collaboration de Marjorie Burghart, Jean-Louis Gaulin, et Jean-Michel Poisson, Compte de Pierre de Sarraval (Petrus de Sarravalle) pour la châtellenie de Bagé, du 24 juin 1294 au 17 avril 1295, Lyon - Chambéry, 2011 (Documents comptables des Etats de Savoie, XIIIe - XVe s.)

Afficher / masquer les images   Afficher / masquer la table des rubriques   Afficher ligne par ligne Voir l'analyse du rouleau

Computus Petri de Sarravalle castellani Baugiaci a festo beati Iohannis baptiste anno Domini Mo CCo nonogesimo[sic] quarto usque ad diem dominicam decimam septimam diem mensis aprilis anno nonogesimo quinto videlicet de quadraginta duabus septimanis tribus diebus receptus apud Chamberiacum

frumentum

idem reddit computum

    [1]
  • de IIIC XLVI meyteriis frumenti receptis in castellania Baugiaci de redditu lunatione et messe per annum ut in particulis extractus extente nove hic adiunctis
  • [2]
  • de VII meyteriis et dimidio receptis de medietatenote diplomatique medietate : ajoutĂ© en interligne. firma molendini de stanno finienda in festo beati Michaelis anno nonogesimo quinto et tunc debent tantumdem et sciendum quod de exitu dicti molendini a festo beati Iohannis usque ad festum beati Michaelis nuper preteritum nichil computat quia non potuit molere propter deffectum aque
  • [3]
  • de coponagio respondet infra in firmis ad denarios
  • [4]
  • de V meyteriis receptis de firma decime de Money hoc anno
  • [5]
  • de IIII meyteriis II cupis receptis de exitu grangiagii grangie de Nigro Monte hoc anno

summa : IIIC LXII meyterii V cupe frumenti, et remanent

siligo

idem reddit computum

    [6]
  • de XIIIXX XIIII meyteriis IIII cupis et dimidia siliginis receptis in dicta castellania de redditu lunatione et messe per annum ut in particulis dicti extractus
  • [7]
  • de XII meyteriis et dimidio receptis de medietate firme molendinorum de stanno finienda ut supra in frumento et tunc debentur tantumdem
  • [8]
  • de V meyteriis receptis de firma decime de Money hoc anno
  • [9]
  • de VI meyteriis receptis de exitu grangiagii grangie de Nigro Monte hoc anno
  • [10]
  • de IIII cupis receptis de exitu pasqueagii[sic] de Manziaco

summa : XIIIIXX XVIII meyterii V cupe et dimidia siliginis

    [11]
  • de quibus deducuntur duodecim meyterii et dimidium qui debentur apud Replongium per annum qui includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [12]
  • item deducuntur XXIX meyterii siliginis qui debentur apud Marcana de redditu et messe per annum qui includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [13]
  • item deducuntur quos libravit Guichardo Revullon de Felins captori avium per litteras domini de mandato quas reddit : X meyterii
  • [14]
  • et restant XIIXX VII meyterii II cupe et dimidia siliginis, et remanent

avena

idem reddit computum

    [15]
  • de VIIIXX XII meyteriis avene receptis in dicta castellania de redditu mareschalcie et gardie per annum ut in particulis dicti extractus
  • [16]
  • de V meyteriis receptis de exitu decime de Money hoc anno
  • [17]
  • de XIIII cupis de exitu grangie de Nigro Monte hoc anno deductis duobus meyteriis dimisis grangerio ad seminandum
  • [18]
  • de XXXII meyteriis receptis de hominibus de Marczona pro affoagio nemoris de Deserta
  • [19]
  • de exitu terre quam excolit Librera apud M …note diplomatique… : support endommagĂ©. nichil hoc anno
  • [20]
  • de IIC II meyteriis et dimidio receptis de exitu terrarum stanni de Chivrous excultarum ad medium hoc anno
  • [21]
  • de exitu decime dictarum terrarum et de cetero non computabit quia repletum est dictum stannum aqua

summa : IIIIC XI meyterii VIII cupe avene

    [22]
  • de quibus idem libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone per litteras domini et dicti Hugonis de recepta datas die ante festum omnium sanctorum anno nonogesimo quarto quas reddit : IIII meyterios
  • [23]
  • item ad easdem expensas factas per manum dicti Hugonis per litteras domini et dicti Hugonis de recepta datas vigilia appostolorum[sic] Symonis et Iude anno eodem quas reddit : II meyterios avene
  • [24]
  • item ad easdem expensas factas per manum dicti Hugonis per alias litteras domini datas dominica post carniprivium anno eodem : XXIII meyterios IX cupas avene
  • [25]
  • item ad expensas duorum equorum de quadriga domini morantium apud Baugiacum pro quarronibus adducendis a die lune in vigilia beati Michaelis usque ad dominicam in octabis carniprivii veteris videlicet pro octo viginti et decem et septem diebus : XVI meyterios II cupas avene
  • [26]
  • et restant : IIIC LXVI meyterii avene, et remanent

milium

    [27]
  • idem reddit computum de XIX meyteriis milii receptis de exitu terrarum stanni de Chivrous, et remanent

fabe

    [28]
  • idem reddit computum de III meyteriis stannnote diplomatiquestann : biffĂ©. fabarum receptis de exitu dictinote diplomatiquedicti : ajoutĂ© en interligne. stanni hoc anno, venduntur ut infra

pisa

    [29]
  • idem reddit computum de II meyteriis pisorum receptis de exitu terrarum dicti stanni hoc anno, venduntur ut infra

canabus

    [30]
  • idem reddit computum de XXVII muyssis et dimidio canabi receptis apud Manziacum, venduntur ut infra

vinum

    [31]
  • idem reddit computum de CVI sesteriis vini receptis de exitu decimarum vinearum Baugiaci hoc anno
  • [32]
  • de quibus libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone per litteras domini et dicti Hugonis datas die mercurii in vigilia appostolorum Symonis et Iude anno nonogesimo quarto : I somatam II sesterauz vini
  • [33]
  • item ad easdem expensas factas per manum dicti Hugonis per domini et dicti Hugonis litteras datas dominica post carniprivium vetus anno eodem : V somatas et dimidiam vini
  • [34]
  • in venditione ut infra : X sestarios
  • [35]
  • et restant LXXV sestarii et dimidius vini, et remanent

anseres

    [36]
  • idem reddit computum de VI anseribus receptis apud Nigrum Montem de redditu per annum, venduntur ut infra

galline

    [37]
  • idem reddit computum de IIIIC XXIII gallinis receptis in castellania Baugiaci de redditu et consuetudine per annum
  • [38]
  • de quibus libravit ad expensas hospitii domini per manum Hugonis de Voyrone per predictas litteras domini et Hugonis datas in vigilia appostolorum Symonis et Iude anno nonogesimo quarto : XVI gallinas
  • [39]
  • item deducuntur XXXVI galline que debentur apud Marcenaz per annum que includuntur in firma prepositure dicti loci
  • [40]
  • et restant IIIC LXXI galline, et remanent

pulli

    [41]
  • idem reddit computum de VIII pullis receptis in dicta castellania de redditu per annum, venduntur ut infra

cera

idem reddit computum

    [42]
  • de XXXI libris et dimidia cere receptis de gardis per annum ut in particulis extractus extente
  • [43]
  • de IIII libris receptis de quibusdam hominibus pro garda per annum de novo quorum nomina in sequenti computo declarabit

summa : XXXV libre et dimidia cere, quas libravit altari ecclesie Sancti Vincentii Matisconensis de septuaginta duabusnote diplomatiqueduabus : ajouté en interligne. libris cere que sibi debentur singulis annis in festo beati Vincentii et residuum alloquatur infra in expensis vel in libratis

panes

    [44]
  • idem reddit computum de VII panibus receptis in dicta castellania de redditu per annum, deductis quatuordecim panibus qui debentur apud Marczona qui includuntur in firma prepositure dicti loci

summa : VII panes venditi utnote diplomatiquevenditi ut : biffé., venduntur ut infra

fenum

    [45]
  • idem reddit computum de X charratis feni receptis de exitu prati nemoris Baugiaci hoc anno
  • [46]
  • de quibus libravit ad expensas ducentorum decem et novem equorum domini per predictas litteras domini et Hugonis de Voyrone : VII charratas
  • [47]
  • item ad expensas duorum equorum de quadriga domini per quater viginti decem septem dies : II charrata
  • [48]
  • residuum restat in grangia domini, et remanet

denarii census

idem reddit computum

    [49]
  • de XXIX libris XIX solidis obolo parisiensium receptis in dicta castellania de redditu per annum ut in extractus extente hic adiunctis
  • [50]
  • de XVIII libris IX solidis V denariis receptis de redditu pratorum nemoris Baugiaci per annum ut in particulis dicti extractus, deductis tresdecim solidis sex denariis quos debet Guilletus Bercanz de Matiscone et octo solidis et sex denariis quos debent Peronetus Grassi et Iohannes de Sancto Clemente, qui denarii non possunt recuperari quia ipsi dicunt quod ipsi solverunt plus de introgiis quam debebant in principio quando dictum nemus fuit eis albergatum
  • [51]
  • de X libris XVI solidis VI denariis receptis de tailliis que levantur per annum in festo beati Andree ut in dictis particulis
  • [52]
  • de CII libris XII solidis receptis de tailliis que levantur in dicta castellania duobus terminis videlicet medietas in augusto et alia medietas in festo beati Andree apostoli
  • [53]
  • de XXX VII solidis V denariis receptis de gardis per annum ut in particulis dicti extractus
  • [54]
  • de VII libris XVI solidis III denariis receptis de teysis domorum et banchis ville Baugiaci per annum

summa : VIIIXX XI lb. X s. VII d. ob. par.

firme

idem reddit computum

    [55]
  • de XXVI libris XIII solidis IIII denariis parisiensium receptis de medietate firme leyde et coponagii mercati et parvi pedagii quod levatur in nundinis dicti loci et extra et banni vini quod venditur in nundinis prima die maii finienda in festo beati Iohannis baptiste anno nonogesimo quincto[sic] et tunc debentur tantumdem
  • [56]
  • de IIII libris parisiensium receptis de medietate firme chacipolerie Baugiaci finienda eodem termino et tunc debentur tantumdem
  • [57]
  • de LXVI solidis VIII denariis receptis de medietate firme chacipolerie de Replongio finienda eodem termino et tunc debentur tantumdem
  • [58]
  • de LXVI solidis VIII denariis receptis de medietate firme chacipolerie de Manziaco et de Ongers finienda eodem termino et tunc debentur tantumdem
  • [59]
  • de LXVI solidis VIII denariis receptis de medietate firme chacipolerie Sancti Iohannis supra Raysousa finienda eodem termino et tunc debentur tantumdem
  • [60]
  • de VI libris IIII solidis VIII denariis receptis de medietate firme chacipolerie de Marczona finienda eodem termino et tunc debentur tantumdem, deductis quatuor libris decem septem solidis quatuor denariis parisiensium pro tribus meyteriis frumenti, tribus meyteriis quinque cupis avene et sexaginta novem solidis decem denariis parisiensium que omnia debentur in dicto loco per annum et erant inclusa in firma dicte chacipolerie et tamen de ipsis ad plenum superius computavit
  • [61]
  • de V solidis receptis de quodam homine cui concessum est capere perdices per annum
  • [62]
  • de XVI denariis receptis de Vincencio de Corsant pro duabus quartis vini quas debet per annum

summa : XLVII lb. IIII s. IIII d. par.

laudes et vende

idem reddit computum

    [63]
  • de XVIII solidis parisiensium receptis de Iohanne de Foresta pro terra empta a fratre suo pretio sex librarum et levantur pro libra tres solidi turonensium
  • [64]
  • de II solidis parisiensium receptis de Iohanneto filio cappelani de Marczona pro terra empta a barberio de Marczona pretio tresdecim solidorum et quatuor denariorum
  • [65]
  • de XIII solidis et dimidio receptis de Petita de Ecclesia pro terra empta a Guillermeta filia Meysoner pretio quatuor librarum et decem solidorum
  • [66]
  • de XIIII solidis VIII denariis receptis de liberis Bernardi Mourer pro terra empta a liberis Aymonart de Manziaco
  • [67]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Ogerio Mourer pro terra empta a dicta Beliarda de Replongo pretio quatuor librarum octo solidorum
  • [68]
  • de II solidis I denario receptis de Guillermeto Chevaler pro terra empta a Martino munerio pretio quatuordecim solidorum
  • [69]
  • de III solidis receptis de Roberto Cocheti pro terra empta a Stephano Rolini pretio viginti solidorum
  • [70]
  • de VI solidis receptis de curato Baugiaci Ville pro cambio terre facto cum Iohanne Petart
  • [71]
  • de II solidis receptis de Guioneto de Corceletes pro terra empta a Iocerando de Fay pretio tresdecim solidorum quatuor denariorum
  • [72]
  • de IX solidis receptis a Stephano Albi de Chavanay pro terra empta a Clemencia de Corbertout pretio sexaginta solidorum
  • [73]
  • de XXI denariis receptis de Petro de Ruca pro terra empta de Lesogerardes pretio duodecim solidorum
  • [74]
  • de II solidis receptis a liberis Rose de Replongo pro terra empta a Martino Paqueti pretio tresdecim solidorum IIII denariorum
  • [75]
  • de VI denariis receptis de Perauda de Chasteleto pro terra empta a Iohanne Phitillot pretio quatuor solidorum
  • [76]
  • de XIIII solidis receptis de Simoneto de Rotailliaco pro servitio empto a Gauterio Crauleni pretio quatuor librarum tresdecim solidorum quatuor denariorum
  • [77]
  • de XII solidis receptis ab uxore Guillermi Bochier pro terra empta a filia Martini Rol pretio quatuor librarum
  • [78]
  • de XVIII denariis receptis de filio sororis Dangers pro empta terra ab uxore dicti Poillia pretio novem solidorum
  • [79]
  • de IIII solidis receptis a Stephano Lamberti pro terra empta a Petro Chapel pretio viginti sex solidorum octo denariorum
  • [80]
  • de IIII solidis X denariis receptis a Stephano clerici de Monte Iay pro terra empta a Petro de Monjay pretio triginta duorum solidorum
  • [81]
  • de XXII solidis receptis de Andrea Archan pro terra empta a Gileto Chamarlein pretio septem librarum sex solidorum
  • [82]
  • de XXII solidis receptis de Martino Cocheti pro terra emptanote diplomatiqueempta : ajoutĂ© en interligne. a Gileleto Chamarlein pretio septem librarum sex solidorum
  • [83]
  • de XXIX solidis IIII denariis receptis ab Humberto Bochi de Nigro Monte pro terra empta ab uxore Glotonis de Baugiaco pretio novem librarum

summa : IX lb. XVII s. VI d. par.

banna

idem reddit computum

    [84]
  • de XIII solidis IIII denariis parisiensium receptis a fratre magistri scolarum de Marczona quia celavit quamdamnote diplomatiquedam : ajoutĂ© en interligne. zonam quam invenit
  • [85]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Lamberto de Graysiaco quia occupavit viam publicam
  • [86]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a dicto Rege de Corsenz quia deportavit extra terram domini bladum ultra prohibitionem castellani
  • [87]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Beraldo de Laya pro consimili facto
  • [88]
  • de X solidis receptis de Guichardo de Fay quia verbaverit malitiose dictum Tardi de Fay
  • [89]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Iohanne Brotonis de Monz quia boves sui inventi fuerunt de nocte comedentes alienum fenum
  • [90]
  • de XX solidis receptis ab uxore Hugonis Cointeti quia quidam filii sui furati fuerunt plenote diplomatiqueple : biffĂ©. duos caseos
  • [91]
  • de C solidis receptis ab uxore Bernardi Bernuczonis et ab uxore dicti Gloton et quibusdam aliis quia intraverunt hereditatem Roberti clerici auctoritate propria et absque licentia castellani
  • [92]
  • de XX solidis receptis de Hugoneto Rucherii de Croteil quia fecit sanguinem Guillermeto Breti
  • [93]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a Girardo Chavaler de Mentenno pro consimili facto
  • [94]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis de Iohanne Bocheti quia furatus fuit bladum alienum
  • [95]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis de Berardo de Donno Martino quia impinxit magistrum Iohannem malitiose
  • [96]
  • de X solidis receptis de Guillermeto Chavalerii quia filius suus cepit nuces alienas
  • [97]
  • de XX solidis receptis de Andrea de La Cortorieri quia occupavit viam cuiusdam vicini sui et sprevit cridam castellani
  • [98]
  • de VI libris XIII solidis IIII denariis receptis de Bogerio de Vauz quia occupavit quasdam etnote diplomatiquequasdam et : biffĂ©. quedam itinera et percusit malitiose Bernardam filiam Stephani Gauterii et Martinum Chapel et quia fregit plures saysinas
  • [99]
  • de XL solidis receptis de liberis de Gonterii Coillonis quia verbaverunt uxorem Hugonis Ousanel et filiam suam
  • [100]
  • de XL solidis receptis de Engereto La Coysi quia percusit Guillermetum La Coysi
  • [101]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis a Iohanne Raymondi quia sprevit penam castellani
  • [102]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Bernardo de Goteuz pro eodem
  • [103]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de quodam homine de Sancto Martino pro eodem
  • [104]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Hugoneto filio Porenczart de Maziaco pro banno furti nemoris
  • [105]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Iohanne Boudo cappellani[sic] de Sancto Surpicio quia occupavit quamdam viam
  • [106]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Girardo de La Saleta quia dixit verba iniuriosa Hugoneto Lescueler
  • [107]
  • de X solidis receptis ab uxore munerii de Marczonay quia cepit milium alienum in quodam campo
  • [108]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de donno Iohanne de Marteneges quia percusit Guichardum de Marteneches et eidem abstulit quamdam buchaliam
  • [109]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Ponceto Barberii de Baugiaco quia fecit sanguinem Iocerando de Cruce
  • [110]
  • de VI solidis VIII denariis receptis a Stephano Lepada quia liberi sui ceperunt pira aliena
  • [111]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Paillardo de Baysimayma quia appropriavit sibi terram alienam
  • [112]
  • de LXVI solidis VIII denariis receptis de Mourando del Fay quia auctoritate sua intravit hereditatem Guichardi Crestini ultra prohibitionem castellani
  • [113]
  • de VI solidis VIII denariis receptis a Peroneto filio Stephani Chavaler quia furatus fuit quosdam caseos
  • [114]
  • de X solidis receptis de Iohanne clerico filio Andree Alcon quia percusit cridam Baugiaci
  • [115]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis a Guillermo Bochonis quia extraxit quasdam arbores que erant mete
  • [116]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Martino de Vavreilli quia dixit quamdam litteram sigillatam esse falsam
  • [117]
  • de XX solidis receptis de Petro Borlat quia fecit sanguinem cride de Baugiaco
  • [118]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a Guillermeto Rol de Nigro Monte quia scinderat salices alienas
  • [119]
  • de XVI solidis VIII denariis receptis de Bernardo Beluczan quia ultra prohibitionem castellani vexavitnote diplomatiquevit : ajoutĂ© en interligne. gentes domini in curia aliena
  • [120]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Guigone de Mentenno domicello quia fecit sanguinem Iocerando de Fay
  • [121]
  • de XXVI solidis VIII denariis receptis de Ogereto de Sancto Cirico domicello quia percusit de pede Guionetum Cocheti
  • [122]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Hugone Montaner quia cepit quercum alienum
  • [123]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Iohanne Martini de Baugiaco quia intravit possessionem Peroneti Boroton sine licentia castellani
  • [124]
  • de XIII solidis IIII denaris receptis ab Aymone Niseron quia cepit gerbas alienas
  • [125]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Georgio de Greysiaco quia scindit arbores alienas
  • [126]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Durando de Czaminonote diplomatiqueCzamino : biffĂ©. Chamino quia fecit sepem in alienam terram
  • [127]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de Girardo Gandon quia cepit pailliam alienam
  • [128]
  • de VI libris XIII solidis IIII denariis receptis de Hugoneto de Mespilliaco domicello quia cepit porcum alienum quem invenerat et apropriabat sibi
  • [129]
  • de XXXIII solidis IIII denariis receptis de Humberto Bochier de Nigro Monte quia scindit salices alienas
  • [130]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de Iohanne Mour quia fecit sanguinem uxori Guillermi de Chatelet
  • [131]
  • de VI solidis VIII denariis receptis de dicto Pugnat de Felinz et de Darmasio quia abstulerunt pignus nuncio castellani
  • [132]
  • de X solidis parisiensium receptis de Purio al Crop de Felinz pro banno furti
  • [133]
  • de LIII solidis receptis de Bernardo Fabri de Corcelles pro banno furti quorumdam porcorum
  • [134]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis a quadam muliere quia inventa fuit cum quodam sacerdote
  • [135]
  • de XIII solidis IIII denariis receptis de uxore Garnerii de Croteil pro fractura saysine
  • [136]
  • de XXVIII solidis parisiensium receptis de quatuordecim clamis trium solidorum et inferius per idem tempus

summa : LIIII lb. XIIII s. IIII d. par.

deductis sex libris pro parte castellani capientis duos solidos in libra per litteram domini quam hostendit

introgia

idem reddit computum

    [137]
  • de VI solidis VIII parisiensium[sic] receptis a Guillermeto Rachaz pro introgio in gardam domini pro una libra cere de qua decetero computabit
  • [138]
  • de III solidis III denariis receptis de filio Hugoneto de Saleta pro consimili facto

summa : X s. par.

inventa

    [139]
  • idem reddit computum de III solidis parisiensium receptis de quodam porco invento

summa eadem : III s. par.

Iudei

    [140]
  • idem reddit computum de XXV solidis parisiensium receptis de Davide Iudeo morante apud Matisconem pro quinque obolis auri quos debet de garda per annum in natale Domini

summa eadem : XXV s . par.

venditiones

idem reddit computum

    [141]
  • de X solidis parisiensium de tribus meyteriis fabarum venditis ut supra pro tanto
  • [142]
  • de VI solidis receptis de duobus meyteriis pisorum sic venditis
  • [143]
  • de IX solidis receptis de viginti septem et dimidionote diplomatiqueet dimidio : biffĂ©. muyssis et dimidio canabi venditis ut supra pro tanto
  • [144]
  • de XXX solidis receptis de decem sesteriis vini venditis ut supra quolibet sesterio tribus solidis
  • [145]
  • de III solidis receptis de sex anseribus sic venditis
  • [146]
  • de VIII denariis receptis de octo pullis
  • [147]
  • de III solidis receptis de septem panibus venditis pro tanto

summa : LXI s. VIII d. par.

auxilium

idem reddit computum

    [148]
  • de VIIIXX VI libris XIII solidis IIII denariis parisiensium receptis de hominibus domini in castellania Baugiaci extra villam Baugiaci pro auxilio facto domino pro dote Helienouris filie sue in ducentis quinquagesima libris viennensium

summa eadem : VIIIXX VI lb. XIII s. IIII d. par.

palea

    [149]
  • idem reddit computum de C solidis parisiensium receptis de palea habita de exitu terrarum stanni de Chivrous

summa eadem : C s. par.

summa totius recepte : IIIIC LIX lb. XIX s. IX d. ob. par. qui valent VIC IIIIXX IX libras XIX solidos VIII denarios I podrigiam viennensium

    [150]
  • de quibus in palicio circa castrum Baugiaci quod diruptum erat aptando : XI solidos viennensium
  • [151]
  • in deschargiatore stanni novi recurando hoc anno : II solidos IIII denarios
  • [152]
  • in genevis ferri positis ante stulfum stanni de Chivrous et una sepe ante deschargiatorem dicti stanni facienda : X solidos
  • [153]
  • in prandio hominum aportantium servitia domini tertia die natalis Domini : IIII solidos X denarios obolum
  • [154]
  • in pane dato boveriis aducentibus avenam et aliud bladum de stanno de Chivrous : XVI solidos viennensium
  • [155]
  • in pane dato bubulcis aducentibus aliud bladum castellanie : VII solidos IX denarios
  • [156]
  • in expensis duorum hominum recolligentium bladum terrarum stanni domininote diplomatiquedomini : biffĂ©. predicti : XV solidos
  • [157]
  • in loquagio unius domus ubi reposita fuit avena de Chivrous : XXV solidos
  • [158]
  • in vino domini recolligendo et apportando et doliis religandis : XIII solidos VI denarios
  • [159]
  • in prato domini in nemore Baugiaci falcando et fenando hoc anno et pane dato bubulcis ipsum fenum adducentibus: XVII solidos
  • [160]
  • in loquagio unius domus ad fenum domini reponendum et in qua morantur Lombardi qui scindunt carrones domini et in qua domo reponuntur dicti carrones scisi : XXX solidos
  • [161]
  • in expensis baillivi terre Baugiaci domini Guigonis de Surra et castellani Baugiaci euntium apud Perey Lo Monyal ad loquendum cum duce Burgundie super novis edificiis que illi de Matiscone faciebant citra pontem per tres dies : L solidos
  • [162]
  • in stipendiis nuntiorum missorum pro negotiis per dictum tempus : XIII solidos
  • [163]
  • in stipendiis ipsius castellani per dictum tempus de quo computat capientis per annum viginti libras viennensium : XVI libras VI solidos viennensium

carroneria

    [164]
  • in lignis adducendis pro duabus fornatis carronum coquendis ut in particulis : VIII libras VII solidos III denarios
  • [165]
  • in archubus factis in furno dicte carronerie : X solidos
  • [166]
  • in uno fossato facto circa domum carronerie ad deffensionem aque : V solidos
  • [167]
  • idem libravit Iohanni carronerio facienti et coquenti dictos carrones in taschiam quolibet milliario pro sex solidis viennensium ultra quadraginta duas libras sibi solutas ut in aliis computis precedentibus per litteram de recepta quam reddit : XIII libras VII solidos per litteras domini de mandato quas ostendit
  • [168]
  • in triginta septem milibus sexcentis et dimidio fagotorum et ducentis quinquaginta charratis grossorum lignorum scindendorum in bosco de Money ad opus dicte carronerie et dantur pro quolibet miliario fagotorum scindendorum et pro quolibetnote diplomatiqueet pro quolibet : biffĂ©. octo solidi et pro qualibet charrata grossorum lignorum quatuor denarii et remanent adhuc in dicto bosco : XIX libras IIII solidos IIII denarios viennensium
  • [169]
  • in una quadriga nova empta et ipsa ferranda de ferro domini : XXXVIII solidos
  • [170]
  • in uno tomberello aptando, sepe, sagimine, cordis et equis quadrige ferrandis : XXV solidos
  • [171]
  • in stipendiis Billoudi quadrigarii capientis per annum decem libras viennensium per quater viginti decem septem dies quibus stetit apud Baugiacum : LII solidos
  • [172]
  • in octo saccis emptis pro blado domini recolligendo et remanent penes magistrum Iohannemnote diplomatiqueIohannem : ajoutĂ© en interligne. Gedoni : XI solidos
  • [173]
  • in stipendiis Rodulphi Domas et Albertini de Cruce Lombardorum scindentium carrones pro ostiis et fenestris faciendis a die lune post circumcisionem Domini nuper preteritam usque ad dominicam in octabis paschatis videlicet per septuaginta quatuor dies operatorias et dantur eis qualibet die operatoraria quatuor solidi viennensium : XIIII libras XVI solidos viennensium per litteras de recepta quas reddit
  • [174]
  • item in fabrica pro martellis ipsorum acuendis per idem tempus : XXXV solidos inclusis tribus martellis emptis qui remanent
  • [175]
  • in portagio carronum a carroneria usque ad domum ubi scinduntur : XII solidos
  • [176]
  • in quinque navatis lapidum aductis de Trenorchio usque ad domum fratris Evrardi ad faciendum calcem : LX solidos viennensium

summa expense et salarii : IIIIXX XV lb. IIII s. I ob. vien.

    [177]
  • libravit ad expensas hospitii domini factas per manum Hugonis de Voyrone clerici per litteras domini et dicti Hugonis de recepta datas apud Chivrous dominica post festum appostolorum Petri et Pauli anno nonogesimo quarto Xnote diplomatiqueX : biffĂ©. quas redditnote diplomatiquequas reddit : ajoutĂ© en interligne. : XIIII libras X solidos XI denarios viennensium
  • [178]
  • idem libravit ad expensas domini factas per manum dicti Hugonis per litteras domini et ipsius Hugonis datas Baugiaci in vigilia appostolorum Symonis et Iude anno eodem quas reddit : XL solidos viennensium
  • [179]
  • idem libravit domino comiti per manum Hugonis de Voyrone clerici per litteras domini et dicti Hugonis de recepta datas dominica post carniprivium vetus anno nonogesimo quarto quas reddit inclusis septem libris XIIIIcim [solidis] tribus denariis pro expensis domini : CVII libras XIIII solidos III denarios viennensium
  • [180]
  • idem libravit ad expensas hospitii domini factas per manum dicti Hugonis de Voyrone per litteras domini et ipsius Hugonis datas apud Burgum die mercurii in vigilia beate Katerine anno nonogesimo quarto quas reddit : XX libras viennensium
  • [181]
  • idem libravit ad expensas hospitii domini factas per manum dicti Hugonis per litteras domini et ipsius Hugonis datas apud Treforcium die martis in festo beati Andree anno nonogesimo quarto quas reddit : XXVIII libras III solidos IIII denarios
  • [182]
  • idem libravit Molario castellano Sancti Andree Reversi Montis pro operibus dicti loci faciendis per litteras domini de mandato et litteras dicti castellani de recepta quas reddit : XII libras viennensium
  • [183]
  • idem libravit domino Rodulpho Sor[ran]di militi per litteras domini de mandato et litteras ipsius de recepta quas reddit : XLIIII libras viennensium
  • [184]
  • idem libravit Girardo Guioti lathomo pro operibus Treforcii faciendis per litteras domini de mandato et litteras dicti Girardi de recepta quas reddit : XL libras viennensium
  • [185]
  • idem libravit Petro de Montemeliano clerico pro operibus Treforcii et Sancti Andree faciendis per litteras generales domini directas baillivo et castellanis terre Baugiaci et Coloigniaci de mandato quas ostendit et per confessionem dicti Petri de recepta quas idem Petrus dicit se tradidisse Girardo Guioti lathomo pro operibus Treforcii : XLII libras viennensium
  • [186]
  • idem libravit Danieli Ysnardi civi et mercatori Astensi in quibus dominus sibi tenebatur ex causa mutui habiti et recepti per manum Hugonis de Voyrone per litteras domini de debito datas apud Cabilonem dominica in ramis palmarum anno nonogesimo quarto quas reddit que alloquantur de mandato magistri Petri phisici et Petri de Montemeliano clerici qui Petrus dicit quod dominus sibi dixit quod dictam pecuniamnote diplomatiquepecuniam : ajoutĂ© en interligne. solvi faceret per dictum castellanum predicto mercatori : XL libras viennensium
  • [187]
  • idem libravit domino Iohanni Floridi cappellano domini per litteras ipsius de recepta datas Baugiaci die iovis ante natale Domini anno nonogesimo quarto quas reddit pro secunda solutione facta Guillermo comitis Altidioris[sic] que alloquantur de mandato magistri Petri phisici presentis : IXXX X libras viennensium
  • [188]
  • idem libravit sacriste Sancti Petri Matisconensis cui debentur per annum de elemosina super redditu Baugiaci pro viginti solidis parisiensium : XXX solidos viennensium
  • [189]
  • idem libravit in triginta sex libris cere et dimidia empte et solute altari beati Vincentii Matisconensis cui debentur per annum ultra triginta quinque libras et dimidiam sibi solutas ut supra : CXIIII solidos viennensium
  • [190]
  • idem libravit Guillermino de Contamina familiarii domini cui debentur singulis annis ad vitam suam super taillia Baugiaci in festo beati Michaelis de dono domini per litteras domini quas ostendit : LX solidos viennensium
  • [191]
  • idem libravit Petro clerico pro pensione quam percipit singulis annis super redditu fori et nundinarum Baugiaci in festo beati Andree et tantumdem debet habere in festo appostolorum Philipi et Iacobi : VII libras X solidos viennensium

summa librate : VC LVIII lb. II s. VI d. vien.

summa expense salarii et librate : VIC LIII lb. VI s. VI d. ob. vien., et sic debet XXXI libras XIII solidos I denarium III podrigias viennensium

    [192]
  • quibus adduntur XXXIII libre XVIII solidi IX denarii viennensium quas debet de remanentia computi sui castellanie Falaverii
  • [193]
  • et sic debet LXV libras XI solidos X denarios III podrigias viennensium



Notes