Computus domini Petri de Montefalcone militis castellani Baugiaci et
baillivi Terre a die iovis proxima post mediam XLmam(1) Lire mediam
quadragesimam. anno Domini Mo CCo LXXIIIo usque ad eamdem diem anno
revoluto
frumentum
idem reddit computum
[1]
de CCC XXVII meiters II cupis frumenti
recepti[sic] hoc anno in castellania tam de servitiis
lunatione quam de messe prepositorum ut in extenta
summa eadem
[2]
de quibus supra tenementum Guillermi
Flechet de Varenes
supra Raisousam quod nunc percipit castellanus Sancti Triverii : III
meiteria
[3]
in censa facta cum Stephano de Speisola preposito de toto
blado quod dominus percipit ibi et al[i]is : III
meiteria
et restant : CCC XXI meiteria II cupe
iterum frumentum
[4]
idem reddit computum de XIIII meiteriis V cupis receptis de
exitu molendini Baugiaci hoc anno et sciendum est quod dictum
molendinum fuit positum in extenta pro quadraginta meiteriis
sed propter deffectum aquarum cessavit hoc anno per sex menses et
ideo ita male respondet
summa totius recepte frumenti : CCC XXXVI meiteria I cupa, venditur ut infra
quibus aduntur II meiteria dimidium de exitu mayerie grangie hoc
anno
siligo
idem reddit computum
[5]
de CC IIIIXX II meiteriis I cupa dimidia
siliginis receptis de servitiis lunatione messe prepositorum exitu
decimarum in castellania predicta per annum ut in
extenta
summa eadem
[6]
de quibus supra censam quam tenet dictus Stephanus de
Speisola prepositus de Marczonast : XXXIII
meiteria
[7]
in censa prepositure de Replungo accensata Gileto de Baugiaco :
XI meiteria I cupam
et restant : CC XXXVIII meiteria dimidia cupa
iterum siligo
idem reddit computum
[8]
de XXIX meiteriis IIII cupis receptis de exitu molendini Baugiaci
hoc anno et respondet minus quam solebat propter hoc quod
cessavit ut supra in recepta frumenti
[9]
de V meiteriis receptis de exitu mayerie grangie de
Corceles
[10]
de pascuis nichil hoc anno
summa tottalis[sic] recepte siliginis : CC LXXII meiteria IIII
cupe dimidia, venduntur ut infra
fabe
idem reddit computum
[11]
de IIII cupis fabarum receptis de maieria grangie de
Nermont hoc anno
[12]
de I cupa recepta de exitu decime de
Corceles
summa : V cupe
millium
[13]
idem reddit computum de I cupa millii recepta de exitu
decime de Corceles, venditur ut infra
panicium
[14]
idem reddit computum de II cupis receptis in eadem decima,
venduntur ut infra
veces
[15]
idem reddit computum de I cupa de veces
recepta in eadem decima, venditur ut infra
avena
idem reddit computum
[16]
de VIIIXX V meiteriis dimidio avene receptis
in castellania predicta ut in extenta
[17]
de II meiteriis receptis de mayeria grangie de
Nermont hoc anno
summa recepte : VIIIXX VII meiteria dimidium
[18]
de quibus in censa de Marczonasco facta dicto Stephano ut
supra : IIII meiteria VII cupas
[19]
in defectu decime de Corceles hoc anno : X
cupas
[20]
item in liberatione equorum Thome de Sabaudia in edomada qua
fuit festum beati Andree ut patet per litteram dicti Thome : XX
meiteria VIII cupas
[21]
item ad expensas Amedei factas apud Baugiacum edomada ante
nativitatem Domini et edomada post ut patet per litteram Petri
clerici dicti Amedei : XVIII meiteria dimidium I cupam
[22]
item ad expensas equorum domini seiornantium apud Baugiacum a
nativitate Domini usque ad mediam XLam : XXVI
meiteria dimidium et quartam partem unius meiterii
[23]
item pro palafredo phisici Thome predicti seiornantis Baugiaci
per viginti quatuor dies : II meiteria
et sciendum est quod non respondet de XL sestariis ut
continetur in extenta et hoc propter deffectum vindemiarum
summa : LX sestarii
[26]
de quibus libravit ad expensas Thome de Sabaudia edomada
qua fuit festum beati Andree ut per litteram suam patet : XXIII
sestarios dimidium
[27]
item ad expensas Amedei dominica post nativitatem Domini
apud Baugiacum ut per litteram Petri clerici sui : XII
sestarios
summa librate : XXXV sestarii dimidius
sic restant quod debet : XXIIII sestarios dimidium, venduntur ut
infra
gualline
idem reddit computum
[28]
de CCCC VI guallinis dimidia receptis debitis in dicta castellania ut in
extenta
summa eadem
[29]
de quibus libravit ad expensas dicti Thome edomada predicta
qua fuit festum beati Andree : LIII guallinas ut patet per litteram
suam
[30]
item ad expensas Amedei predicti edomada post nativitatem
Domini ut per litteram Petri clerici sui patet : XLIII
gallinas
summa librate : IIIIXX XVI galline
sic restant CCC X galline dimidia
anseres
[31]
idem reddit computum de VI amseribus[sic] debitis in
dicta castellania ut in estenta[sic], vendantur
panes
[32]
idem reddit computum de XXI panibus receptis de redditu in
dicta castellania ad natale Domini, venduntur
cere
[33]
idem reddit computum de XV libris cere receptis in dicta
castellania pro guarda[sic], remanent
pulli
[34]
idem reddit computum de IX pullis debitis in dicta
castellania ut in extenta
denarii redditus
idem reddit computum
[35]
de XXVI libris IIII solidis VII denariis masthiconensium receptis
de redditu asise in castellania ut in extenta deductis sex libris
tribus solidis uno obolo de quibus respondet Stephanus de
Speysola pro censa de Marczonasco de qua computabit baillivus
inferius
[36]
de XXX solidis receptis de quodam redditu qui vocatur
ublies in villis de
Hongart et de Manziaco
[37]
de VII libris XVI solidis VI denariis receptis de teysis in
villa Baugiaci hoc anno
[38]
de LVII solidis IIII denariis receptis de gardis in dicta
castellania hoc anno
de IIII libris receptis de banno vini prima die madii in nundinis
Baugiaci hoc anno
[41]
de XIII solidis IIII denariis receptis de
lu nundinis sancti
Andree apud Baugiacum de parte quam percipiebat prepositus in
tabernis et quibusdam aliis minutis
hoc anno
[42]
de C X libris receptis de tallia in dicta castellania ut in
particulis hoc anno
[43]
de V solidis IIII denariis receptis pro censa vinee domini apud
Sanctum Iohannem hoc anno
[44]
de XVII libris VI solidis VIII denariis receptis de chacipoleriis
venditis hoc anno
[45]
de VIII libris XIII solidis IIII denariis receptis de Stephano
de Speisola pro censa de Marczonasco quam habuit hoc
anno
summa : CC XXVII lb. VII s. I d.
laudes et venditiones
idem reddit computum
[46]
de XIIII libris XIIII solidis VIII denariis receptis de magistro
Guidone scriptore Baugiaci pro intragio cuiusdam terre quam emit
apud Baugiacum Villam
[47]
de LX V solidis IIII denariis receptis de exitu sigilli a die
iovis post mediam XLmam usque ad festum
accensionis Domini et de residuo anni respondebit iudex
[48]
de IIII libris III solidis IIII denariis receptis de laudibus et
venditionibus receptis per idem tempus, de residuo anni respondebit
iudex
[49]
de XX libris receptis de Perroto cavorcini Baugiaci de censa
quam debet ut moretur ibidem
[50]
de LXVI solidis VIII denariis receptis de Symone Iudeo et filio
morantibus Baugiaci
[51]
de VI libris XIII solidis IIII denariis receptis de Iudeis de
Ponte Vallium hoc anno
summa : LII lb. III s. IIII d.
banna et clame
idem reddit computum
[52]
de LXIIII libris II solidis receptis de bannis clami in castellania ut in
particulis hoc anno
[53]
de LXXIIII solidis receptis de clamis ut in particulis hoc
anno
de LXV libris receptis de ducentis sexaginta meiteriis siliginis
venditis ut supra quolibet meiterio quinque solidis deductis XII
meiteriis quatuor cupis dimidia datis pro gietis ut in
venditione frumenti
[57]
de V solidis IIII denariis receptis de quinque cupis fabarum
venditis ut supra
[58]
de III solidis IIII denariis receptis de panicio, millio,
veces venditis ut supra
[59]
de XXII libris VII solidis XI denariis receptis de quatuor
viginti novem meiteriis dimidio una cupa avene venditis
quolibet quinque solidis deductis quatuor meiteriis dimidio pro
gietis
[60]
de IIII libris receptis de viginti quatuor sestariis dimidio vini
venditis ut supra
[61]
de IIII solidis receptis de sex amseribus[sic] venditis ut
supra
[62]
de XII denariis receptis de novem pullis venditis ut supra
summa : IXXX XV lb. X s. X d.
summa totalis horum denariorum : VC XLII lb. XVII
s. III d. par., valent ad viennenses : VIIIC XIIII
libras V solidos X denarios obolum
summa tottalis recepte : M CCC XLIII lb. VI s. V d. ob. vien.
[71]
de quibus in uno granerio facto de novo infra castrum
Baugiaci ad reponendum blada domini, in lignis prosternendis,
stipendiis carpentariorum operantium in eo et ferratura et in
aliis minutis ad idem ut in particulis : XLVI solidos III denarios
viennensium
[72]
in quodam bichone ad mensurandum bladum et ipso ligando de
ferro : VI solidos
in quadam camera facta retro coquinam ad opus baillivi
quando dominus venit ibi videlicet lignis prosternendis, stipendiis
carpentariorum et ipsa cohoperienda de tegula, hostiis et sarruris
ad eandem[sic] ut in particulis : X libras X solidos XI
denarios
in expensis plurium et diversarum gentium sine armis et cum
armis quas baillivus duxit secum ad dies quas habuit contra
episcopum Masthiconensis et dominum Henricum de Pagnis et
Guillermum filium suum et alibi pro diversis negotiis domini ut in
particulis : XX libras XVII solidos V denarios
[80]
in expensis Thome de Roseillonis audientis computum
Baugiaci ante quam Thomas de Sabaudia veniret ibi : XXIX solidos I
denarium
quindecim hominibus extrahentium bladum de granerio et
mensurantium : VII solidos VI denarios
[89]
expensis Grilleti ducentis magnum equum domini de Baugiaco
apud Conziacum : IIII solidos
[90]
expensis Guillermi et Iohannis ducentium palafredos domini de
Baugiaco apud Conziacum : XII solidos
[91]
expensis Alamandi garcionis Arnoudi infirmantis Baugiaci : II
solidos
[92]
expensis Anglici ducentis duos somerios de Baugiaci apud
Conziacum : V solidos
[93]
falerita pro palaffredo[sic] phisici Thome de Sabaudia dum
seiornabat Baugiaci : III solidos
[94]
pro sex duodenis caseorum datis Rollando de
Chantour precepto domini : LIIII solidos
[95]
expensis duorum scutiferorum missorum apud Lugdunum ad solvendum
Guillermo de Anziaco denarios quos dominus sibi debebat per
quinque dies : LIX solidos
[96]
expensis scutiferi deferentis denarios ad dominum apud Conziacum
: X solidos
idem libravit die martis ante ramos palmarum anno LXXIIIo Thome de Sabaudia ad expensas suas apud
Baugiacum ut patet per litteram Petri Roseti clerici sui :
VIII libras XIII solidos XI denarios viennensium
[99]
item libravit ad expensas Amedei de Sabaudia ut per litteram
Petri clerici sui die iovis post penthecosten anno LXXIIIIo : XIX libras III solidos II denarios
[100]
item libravit ad expensas equorum Amedei predicti
seiornantium Baugiaci in mense iulio anno eodem : IIII libras VI
solidos VI denarios
[101]
item domine Baugiaci uxori dicti Amedei in festo beate Marie
Magdalene ut per litteram suam anno eodem : XXX libras
[102]
item libravit Hunberto[sic] de Bocosello die mercurii
post nativitatem beate Marie ut per litteram Amedei de remanentia
emende unius equi quem amiserat in servitio ipsius Amedei : XX
libras
[103]
item libravit magistro Pontio facienti extentas in terra
Baugiaci per sex edomadas ut per litteram suam : IX libras XVI
solidos
[104]
item libravit Petit de Gilignia pro
quadam terra empta ab ipso quam post ea habuit magistro Guido
scriptor ut patet supra in receptis : XIX libras X solidos
[105]
item libravit Hugoni de Chatenay pro eo quod domum suam et
centum solidatas terre iuxta cepit in feudum a domino ut
aparet per litteras sigillatas sigillis priorum Nove Ville et de
Chavarria : XV libras
item libravit domine comitisse matri dicti Amedei per
Thignem famulum suum de mandato domini : XLIIII libras
[109]
item libravit Guillermo de Flavigniaco civi Lugdunensi die
sabbati post festum beati Nicholai pro debito domine Baugiaci ut
patet per litteram Guillermi : XXXV libras
[110]
item libravit dicto magistro Pontio qui fecerat extentas pro
servitio suo per litteras Thome de Sabaudia : VI libras pro centum
solidis turonensium
[111]
item libravit ad expensas Thome de Sabaudia dominica post
festum sancti Andree ut per litteras suas : LIX libras III solidos
II denarios
[112]
item libravit Francisco de Rupecula pro roncino quem emit
dominus ab eodem ut per litteram capellani Sancti Andree Baugiaci :
XXX libras
[113]
item libravit domino Matheo de Phuer civi Lugdunensi pro
debito domini pro centum quinquaginta libris turonensium : IXXX II libras
[114]
item libravit Petro clerico dicti Amedei edomada ante festum
beati Iohannis baptiste anno LXXIIII° : VIXX
IIII libras
[115]
item libravit eidem circa nativitatem Domini et circa
carniprivium : C libras VIII denarios
[116]
item sibi ipsi pro salario suo per dictum tempus per
conventionem factam cum eo de castro et ballivia tenendis : IIIIXX libras